Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS: Quoniam nobis inlusionum cunctarum remedia contulisti et diabolicae quibus quatiebamur insidiae per doctrinam tuam nobis domino donante detectae sunt, hoc quoque nobis similiter precamur edisseri quod in euangelio dicitur: iugum meum suaue est et onus meum leue est. satis enim propheticae illi sententiae uidetur aduersum qua dicitur: propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras, quippe cum etiam apostolus dicat: omnes qui uolunt pie uiuere in Christo persecutiones patiuntur. quidquid autem durum et persecutionibus est refertum, nec leue potest esse nec suMe.