Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quid enim graue poterit esse, quid durum ei, qui iugum Christi tota mente susceperit, qui uera humilitate fundatus semperque ad domini respiciens passiones in omnibus quae sibi fuerint [*]( 8 lit. 11, 80 10 Ps. 16, 4 12 II Tim. 3, 12 23 Gal. 2, 20 ) [*]( 1 relebat 0 relaxat B1O 51 uirtutis BlFl 6 nobia (post tuam) om. Οβν 7 quod et in F 8 suaue est et BFO: suaue et βν honus B1 9 eet om. 0 profet. K1 illq B illius 0 18 patientar Οβν et Vulg. quicquid B2OK2 daram om. B et] aut BF 16 probaoimas B 19 non solum nihil ..... eap. 24,6 tritae sunt et ita desunt in Z, duobus foliis deperditis 20 noberimat 0, qaum 0 21 delacerandi 0 28 illum K\' 26 sasciperit K1 )

699
inrogatae laetatur iniuriis dicens: propter quod conplaceo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum? quo, inquam, familiaris rei cruciabitur damno, qui perfecta nuditate gloriosus uoluntarie pro Christo uniuersas mundi huius respuit pompas omnesque eius concupiscentias generaliter arbitratur ut stercora, ut Christum lucri faciat, euangelici illius praecepti meditatione continua cunctorum dispendiorum aestus despiciens et excludens. quid enim prodest homini si totum mundum lucretur, animae uero suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? super cuius rei priuatione tristabitur.