Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Huius ergo infestationis triplicem causam nostri prodidere maiores, quae modum temporis constituti intempestiuis inrumpat excessibus. aut enim superflua escarum nimietate congeritur aut per incuriam mentis elabitur ant inimici inludentis insidiis prouocatur. primum igitur gastrimargiae, id est uoracitatis uel gulae uitium hanc redundantiam obsceni umoris extrudit. nam et cum districtioris abstinentiae tempore statum polluit puritatis, non de praesenti ut putatis inedia, [*](1 etiam nihil (non 0) in(im-)minnit largienti (Iargiente Z1) Οβv 8 quia BFOI: lucrum enim 0\' βv 4 profectum K1 diepensatione 0 compendia summa om. βv 8 torporem F101 9 expetiBtis JB: ezpetitis reli. feruor Οβv 10 exspect. B spectatio β suscitaret FΟβv11 dormitantem βv 13 malluimus B\' 14 ni βv quur FO 15 ieiunantes βv 16 destrictine FO 17 exanstoque BlFO urgeamur (e in ras. m. 2) Z 18 expergiti β 19 humorem Fl humonim B2F2Οβ 21 instituti Z 24 castrimargiae BKl 25 gula Bl guilae F1 0 uitio K1 26 humoris Op cum et β destrict. FlO )

617
sed de nimietate praeteritae saturitatis effunditur.

quod enim per uoracitatis ingluuiem concretum fuerat in medullis, necesse est ut per pruritum, certe per ignorantiam quamuis magno ieiunio tabefacti corporis egeratur. quamobrem non solum lantioribus epulis abstinendum, sed etiam a uilioribus cibis aequali est continentia temperandum : immo ipsius etiam panis et aquae satietas est cauenda, ut possit diu in nobis adquisita corporis puritas permanere atque imitari quodammodo intemeratam spiritus castitatem, licet nos necesse sit confiteri interdum etiam absque ulla mentis industria uel per temperiem corporum uel per aetatis maturitatem quosdam rarius sordidari uel certe fluxus istius egestione non pollui.

sed alterius meriti est qui pacem inerti felicitate consequitur, alterius qui triumphum gloriosis uirtutibus promeretur: huius enim potentia uitiorum omnium debellatrii digna miraculo est, illum, quem boni necessitas in sua tuetur ignauia, dignum magis dixerim miseratione quam laude.

secunda inpnri illius profluuii causa est, si mens spiritalibus studiis atque exercitiis uacuata nec disciplinis interioris hominis instituta quendam sibi segnitiae situm per consuetudinem continui torporis obduxerit, aut cum sordidarum cogitationum minutias non cauendo ita illam cordis sublimissimam puritatem segniter concupiscit, ut omnem perfectionis et castimoniae summam in sola credat exterioris hominis castigatione consistere. cuius erroris atque socordiae uitio consequenter eueniet, ut non solum multimoda cogitationum peruagatio inuerecunde atque procaciter secretum mentis inrumpat, sed etiam pristinarum omnium passionum intra eam semina perseuerent.

quae [*](3 uel certe B* aut certe Z2v cf. I, 12 6 etiam ipeius 0 8 adque B interematam F 10 abque F propter temperiem BF 13 inherti BF 16 boni necessitas] facnltaa boni O2 βvdignum] censendum βv (Z in marg. m. 2: ał c̃secutũ) 17 miseratione] secnritatem 0 securitate v laudem K2Z 18 proflni in causa B1F1 20 segnitiae K*Zr: signitiae K1 segnitiem BlF\'0 seguitiei B2F2c 22 snblimissam B1 signiter K1 24 credat] quadam 0 25 adque socordiae ex ad qaaeso cordiae F 28 eum p)

618
quamdin in eius adytis delitescunt, quamuis rigido corpus ieiunio castigetur, tamen nihilominus dormientem inlecebrosis phantasmatibus inquietant, quibus ante legitimi temporis cursum non iam ex naturae necessitate, sed adhuc ex fraude nequitiae obsceni eliciantur umores, qui non tam inanitate carnis quam mentis circumspectione atque uirtute, si inhiberi penitus nequeunt, saltim ad illam egestionis simplicem qualitatem auxiliante dei gratia perducuntur. ideoque in primis discursus sunt sensuum cohercendi, ne mens istis excessibus adsuefacta ad foediora incitamenta luxuriae somnians pertrahatur.

tertia causa est, cum per ordinatam quidem atque sollicitam continentiae disciplinam contritione cordis et corporis perpetuam castimoniae puritatem optamus adquirere, sed nos utilitati carnis ac spiritus egregie consulentes fraudulentissimi hostis ita inpugnat inuidia, ut, dum deicere fiduciam conscientiae nostrae nosque uelut reatu aliquo humiliare conatur, illis praecipue diebus, quibus maiore integritatis merito desideramus diuino placere conspectui, absque ullo quidem carnis pruritu mentisue consensu nec per inlusionem phantasmatis alicuius, sed tamen simplici fluxus illius egestione nos polluat, ut a sacrosancta conmunione deterreat: licet in quosdam incipientium et quorum corpora necdum longa ieiuniorum castigatione tenuata sunt ob hoc diabolica factione haec euenire credatur inlusio, ut, cum eos intentioribus ieiuniis studere cognouerit, omnes eorum conatus hac arte subuertat, ut, dum se non solum nihil ad puritatem corporis districtiore ieiunio profecisse, uerum etiam grauius sentiunt fuisse pulsatos, magistram incorruptionis ac puritatis altricem abstinentiae.

districtionom tamquam aemulam perhorrescant. quapropter [*]( 1 aditis codd. delitiscnnt BFOK1Z quae quamuis B\' ieiunium K1 2 fantasm. codel. 8 quibus] quarum KZl 5 humores B2β humore 0 7 saltem FO 9 coercendi βv . 10 luxoriae Z 19 conseneum OK1 fantasm. codd. 21 polluat Z: polluit rell. v 22 corum 0 23 ab F 26 destrictiore BłFO 27 proficisse FKJZ 28 uictricem 0 29 deatrictionem BF perorrescant B10 )

619
nosse debemus non idcirco nos tantum ab unoquoque uitio debere purgari, quia suis perturbationibus nostrum occupet sensum, sed quia non contentum sit solum absque aliorum consortio dominari, sed intromisso omnium uitiorum diriore collegio subditam sibi mentem multiplicata captiuitate populetur. et idcirco gastrimargia uincenda est non propter se tantum, ne scilicet onerosa nos uoracitate conrumpat, nec propter hoc solum, ne carnalis concupiscentiae nos igne succendat, sed ne etiam iracundiae uel furoris atque tristitiae ceterarumque omnium passionum faciat esse mancipia.

nam cum nobis esca ac potus uel minus uel tardius uel neglegentius ministratur, si gulae dominatione deprimimur, consequens est ut etiam iracundiae stimulis incitemur. et rursus uoluptuosis saporibus demulceri absque filargyriae peste non possumus, per cuius superfluos adparatus magnis luxuria gaudet inpendiis. filargyria uero, cenodoxia atque superbia et omnium multitudo uitiorum indiuidua societate iunguntur, atque ita unumquodque uitium, si uigere in nobis uel solum coeperit, etiam ceteris subgerit incrementa.