Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

THEONAS: Studium quidem uestrum, quo perfectionis uiam non transitorie, sed plene atque perfecte desideratis adtingere, infatigabiliter nos disputationi huic prouocat inhaerere. nec enim de exteriore castimonia et circumcisione manifesta, sed de illa quae in occulto est diligenter inquiritis, scientes in hac uisibili carnis continentia perfectionis plenitudinem non inesse, quae haberi uel per necessitatem uel per [*]( 5 II Cor. 3, 17 ) [*]( 1 in uocatione F in occasione β 2 frustationem B 5 apostulus B 7 hii BFO2KZ1 8 atque] ad te B\' lucidare B* (fori. aut elacidare fuit in archetypo codicis B) 9 illud BF 10 πρaKIKHN B 11 tenuerint βv 15 quur 0 16 nobis... 17 defectis om. BF 17 excitantur B 18 expergiti β 19 sordidi liquoris BF: corporalis sordidi uensni m. l liquoris 0 corporalis (corporis K1) ueneni βv 24 disputationi huic nos 0 25 circumcisionem K1 28 non] quae K1 )

613
hypocrisin etiam ab infidelibus potest, sed in illa cordis uoluntaria et inuisibili puritate, quam beatus apostolus ita praedicat:

non enim qui in manifesto, Iudaens, neque quae in manifesto in carne, est circumcisio, sed qui in occulto, Iudaeus, et circumcisio cordis spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex deo est, qui solus scilicet cordium secreta rimatur. tamen quia satisfieri desiderio uestro ad plenum non potest (breue enim quod superest spatium noctis ad indagandam hanc abstrusissimam non sufficit quaestionem), congruum reor ut interim differatur.

sensim namque haec et corde ab omni cogitationum strepitu penitus absoluto ut a nobis proferri, ita uestris debent mentibus intimari, quae sicut propter communem purificationem oportet inquiri, ita nisi ab eo qui donum integritatis expertus est tradi adsignarique non possunt. non enim quaeritur quid inanium argumenta uerborum, sed quid interna conscientiae fides et maior uis ueritatis inculcet.

et idcirco de emundationis huius scientia atque doctrina nec proferri aliquid nisi ab experto nec transfundi quicquam potest nisi in cupidissimum et ualde sollicitum ueritatis ipsius amatorem, qui non eam uacuis nudisque sermonibus sciscitando, sed totis animi uiribus adnitendo optet adtingere, scilicet non studio loquacitatis infructuosae, sed desiderio purificationis internae. [*]( 3 Rom. 2, 28-29 ) [*]( 1 hjpocriBim β1 2 quam com 0 3 praedicet K2Z qui] quę B1 4 quae] qui OK1 5 circumcisione BFO 6 in spiritu βv: at cf. Tischendorfii adnotat. ad locum Pauli 9 brebe B\' 11 senau F\' 13 uentris Kl debet BFO communem BF: conscientie m. 2 communem 0 conscientiae βv 15 potest B corr. 16 uerborum] uirtutum a quid om. 0 17 maior uis] maioris F 18 mundationis F emundationea K1 20 et ualde] ualdeque Οβv ueritatis BFO: uirtutis βv cf. §. 3 22 anime B 23 infructuosam BF1 puritatis βv internae. Explicit (liber add. BtF conlatio add. 0) abbatis theone (theona* B theonas 0) de remissione quinquagensimae (quinquages. BO quinquagesimi F). Incipit (incipiunt Z) eiusdem de noctumis inlusionibus BFOft (β addit: capitula) )

614

DE NOCTVRNIS INLVSIONIBVS. CAPITVLA.

De iterato ad abbatem Theonam reditu nostro eiuaque exhortatione.

Commemoratio interrogationis nostrae, cur maiorem abstinentiam maior interdum carnis inpugnatio consequatur.

Quod triplici ratione proueniat genitalis fluxus egestio.

Interrogatio, an ad sacrosanctam conmunionem accedere liceat nocturna inlusione pollutos.

Responsio, quando reatum contrahat passio dormientis.

Quod nonnumquam etiam inimici factione haec contingat inlusio.

Quod numquam dignum se coumunione dominica quispiam debeat iudicare.

Obiectio, eo quod omnes dominica communione priuandi sint, si nullus est absque peccato.

Responsio, eo quod multi sancti esse possint, nemo tamen absque peccato nisi Christus.

Quod solus filius dei absque ullo peccati uulnere uicerit temptatorem. [*]( 6 exortatione BFO 7 quur FO 8 subsequatur βv 11 sacrosanctum BF 12 pollutus BO pollutis βv 13 contrahit β 16 indignum Z quispiam dominica B 18 eo om. BFO\' omnis Kl 19 est om. U 21 tamen om. Οβ )

615

Quod in similitudine carnis peccati solus uenerit Christus.

Quod iusti et sancti omnes non fuerint in similitudine, sed in ueritate peccati.

Quod non sint tam grauia peccata sanctorum, ut eis auferant meritum sanctitatis.

Quomodo intellegendum sit illud apostoli: non enim quod uolo facio bonum.

Obiectio, eo quod ex peccatorum potius persona hoc apostolus dixisse credendus sit.

Dilatio propositae quaestionis.

Post dies ferme septem Quinquagensimae sollemnitate transacta cum in ipso noctis initio, id est post synaiin uespertinam promissae disputationis expectatione suspensi sancti Theonae cellulam fuissemus ingressi, alacer senex hilari uultu ac blando nos prior sermone conpellans, mirabar, inquit, ardentissimum studium uestrum his septem diebus absolutionem propositae quaestionis potuisse differre et debitori suo, praecipue non roganti, dilationem tanti temporis praestitisse.

iustissimum proinde est, ut quia ultro mihi benignitas uestra tam largas concessit indutias, ego quoque moram in debiti redhibitione non faciam. grata namque est huius faenoris occupatio, quae maiora dum soluitur augmenta conquirit et [*]( 7 Bom. 7, 19 ) [*]( 1 similitadinem 0 3 similitudinem K1 8 nolo hoc B 11 quaestionis. Eiplicinnt capitula BF Finiunt capitula β Incipit conlatio abbatis theonae de noctnrnis inlusionibus (Incipit add. K1) conlatio -V- β: om. BF Explioit capitula. Incipit conlatio nicesima Bcda O 12 fere F1 qainquagesimae BFO ut solent solemn. Bl K 13 in om. fir id est om. F sinaxin BFO synaxim p 16 inquid BlFOK\'Z 18 praecipiae F 21 indncias a 22 redibitione (d in. ras. m. 2) B et KIZ rethibitione FO faenoris F: foen. BK2Z fenoris OK1 23 aucmenta K1 )

616
non solum percipientem ditat, uerum etiam non inminuit largientem. duplices siquidem congregat quaestus rerum spiritalium dispensator, quia non solum in illius qui audit profectu, uerum etiam in sua disputatione compendia summa consequitur, non minus semet ipsum ad desiderium perfectionis accendens, dam instruit auditorem.

quamobrem uester ardor meus profectus est, uestra sollicitudo mea conpunctio est. nam utique et ipse nunc mente torperem nihilque in meo corde de his quae expetistis retractarem, nisi me uester ardor atque expectatio ad recordationem rerum spiritalium excitaret quodammodo dormientem. et idcirco proferatur in medium quaestio, si uidetur, cuius pridem pro angustia temporis absolutionem procrastinare maluimus.

Hoc enim, nisi fallor, inquisitio uestra conplexa est, cur interdum remissius iucundantes lenioribus carnis huius aculeis titillemur et nonnumquam districtius abstinentes adflicto exhaustoque corpore incentiuis acrioribus urgueamur, ita ut, quemadmodum patefecit uestra confessio, expergefacti repperiamus nos umorum naturalium egestione respersos.