Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non solum enim hic credendus est adhuc esse sub lege, qui ea quae lex praecipit detractat inplere, sed etiam ille, qui ea tantum quae lex iubet obseruare contentus est ac nequaquam uocationi et gratiae Christi condignos exhibet fructus, ubi non dicitur: decimas tuas et primitias offeres domino deo tuo, sed: uade uende omnia. quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me, ubi ob perfectionis magnificentiam discipulo postulanti ne breuissimum quidem horae spatium pro patris conceditur sepultura et humanae caritatis officium diuini amoris uirtute praeuertitur.

Quibus auditis beatus Theonas inextinguibili desiderio euangelicae perfectionis accensus semen uerbi fecundo corde [*]( 19 Ex. 22, 29 20 Mt. 19, 21 24 cf. Mt. 8, 21 Bq. ) [*]( 2 infirmum OK* 8 dicitur 0 4 hac B1F1O 4 tantummodo BF: modo OKv 5 lucuplex Bl locaplex B\'FO et (ante honorab.) B: ac c om. FOKr 7 VII oм. B 8 uellimuB B1. 10 aut quid supergradientes K1 11 suscepit OK1 12 retentat lex B regalium BlF 16 qui ea] quia BlF praecepit BF 0 detrectat B2FK2 17 iubet et K1 18 uocationis BF gratia B1F 20 offerres Fl offerre 0 23 postulante JB1 26 diuina moris F 26 extinguibili BlF\' )

581
conceptum quasi profundis atque edomitis sui pectoris condidit sulcis, in eo uel maxime humiliatus atque conpunctus, quod eum senex non solum euangelicam perfectionem non adtigisse dixisset, sed etiam uix legis ipsius adimplesse mandata. siquidem cum decimas frugum suarum solitus esset diaconiae annis singulis pendere, primitiarum rationem ne audisse quidem se aliquando deflebat: quam tamen etiamsi similiter implesset, longe nihilominus secundum senis sententiam se ab euangelica perfectione distare suppliciter fatebatur.

ad domum itaque reuertitur maestus illaque adfectus tristitia, quae paenitentiam ad salutem stabilem operatur, ac de sua iam uoluntate et definitione non dubius erga salutem coniugis omnem mentis sollicitudinem . curamque conuertit, eamque ad desiderium quo fuerat ipse succensus exhortatione coepit simili prouocare et ut deo pariter in sanctimonia et castitate seruirent diurnis nocturnisque fletibus monere, dicens conuersionem melioris uitae nequaquam esse lentandam, quia necessitati subitae mortis uana spes inmaturae non praeiudicaret aetatis, quippe . quae pueros, adulescentes ac iuuenes pari ut senes sorte praeriperet.

Cumque huiusmodi obsecrationibus iugiter persistenti coniunx durissima non praeberet adsensum seque diceret solacio maritali pro aetatis suae flore penitus abstinere non posse, ac proinde si quid deserta ab eo criminis admisisset, illi potius adscribendum qui coniugii foedera disrupisset: ad haec ille, cum diu condicionem naturae praetendisset humanae, quam fragilem et incertam periculosum esset carnalibus [*](11 cf. II Cor. 7, 10 ) [*]( 1 ani pectoris om. OKv 2 uel om. BF 3 adtegisse BF adtingeese 0\' 5 quum 0 7 deflebat om. K etiam BXF O 8 implesse F non longe B1F 9 destare Kl ad om. OKv 14 successusKl simili coepit exhortatione OK 16 castitate OK: sanctitate BF 16 admonere OKv 17 ne-. cesfitate BFO 19 pueros BF: infantes pueros OKv adulisc. B ac iuuenes om. OKv ut] et BlF senex 0 20 morte BF praeciperet B\'F 21 VIIII om. B Qumque 0 22 coniuz B2FOK1 24 admississet Fl 26 quum 0 condit. BO K 27 esse B\'O. )

582
desideriis et operibus diutius inplicari, adiciens adstruebat non licere cuiquam eius se boni extorrem facere cni omnimodis inhaerendum esse didicisset, maiorisque esse periculi despicere cognitam bonitatem quam incognitam non amare: proinde se iam reatu etiam praeuaricationis inuolui, si inuentis tam praeclaris tamque caelestibus bonis terrena ac sordida praetulisset.

ad omnem sane aetatem omnemque sexum perfectionis magnificentiam pertinere et uniuersa ecclesiae membra ad conscendendam sublimium meritorum celsitudinem prouocari dicente apostolo: sic currite ut conprehendatis, nec propter lentorom et segnium moras paratos atque alacres debere subsistere, cum rectius sit ut desides a praecurrentibus incitentur quam ut properantes a residentibus obligentur. proinde statutum sibi decretumque esse renuntiare saeculo ac mori mundo, ut uiuere possit deo, et si hanc beatitudinem nequeat obtinere, ut cum socia sua in consortium transeat Christi, malle se uel cum unius membri dispendio saluum fieri et uelut debilem intrare in regna caelorum quam cum soliditate corporis condemnari.

adiciebat autem etiam ista dicens: si Moyses pro duritia cordis dimitti permittit uxores, quare hoc non sinat Christus pro desiderio castitatis, praesertim cum idem dominus inter ceteras adfectiones, id est patrum matrumque ac filiorum, quibus omnem reuerentiam non solum lex sed etiam ipse praeceperat exhiberi, tamen pro nomine suo ac desiderio perfectionis non solum contemnenda simpliciter, sed etiam odio habenda esse decernens coniungat eis similiter etiam nomen uxorum dicens: et omnis qui [*]( 10 I Cor. 9, 24 18 cf. Mt 5, 30 20 cf. Mt. 19, 8 27 1. c. 29 ) [*]( 2 quicquam 0 cni... 3 ease] quod OKv, 3 pericnli BF: noiae OXv, dispicere BlK 6 donis OKv sordita B1 7 omniumque 0 seDum F 8 et ut F1 huniuerse 0 uniuersae K 10 apostnlo Bl adprehendatis B\'F 11 Bignium Kl 12 quum 0 desedes K1 13 a] ac F\' resedentibus Kl 16 consortio 0 18 introire ΟΚυ 19 ata 0 . 20 moses B\'F uxorem F 22 quum 0 fratrum Kl 24 praeciperat K1 exhibere Kx 25 contemnendas K1 26 hodio B1F1 27 reliquid FK1 reliquerit Ov )

583
reliquit domum uel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios propter nomen meum, centuplum accipiet et uitam aeternam possidebit.

in tantum ergo perfectioni quam praedicat nihil patitur conparari , ut illam quoque necessitudinem solui patris ac matris, quae secundum apostolum primum obtinet in repromissione mandatum (honora scilicet patrem ac matrem, quod est mandatum primum in repromissione, ut bene sit tibi et sis longaeuus super terram), eamque despici pro suo amore praecipiat. euidenter itaque sicut eos euangelicus sermo condemnat qui non interueniente adulterii crimine uxoria uincla disrumpunt, ita ob amorem Christi et desiderium castitatis his qui iugum carnale reiecerunt etiam centupla praemia repromittit.