Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quapropter si fieri potest, ut ad hanc mihi optatissimam partem accepta tandem ratione flectaris, scilicet ut domino seruienles poenam gehennae pariter euitemus, caritatem coniugii non refuto, immo etiam maiore adhuc dilectione conplector. agnosco enim et ueneror adiutricem meam domini mihi sententia deputatam et indisrupto eidem foedere caritatis in Christo cohaerere non respuo, nec a me separo quod dominus mihi primae statim conditionis lege coniunxit, dummodo sis et ipsa quod conditor esse te uoluit.

si uero non adiutrix esse uolueris sed deceptrix et adminiculum te non mihi, sed aduersario malueris exhibere, atque ob hoc adtributum putas coniugii sacramentum, ut te huic quae ingeritur fraudans saluti insuper et me a discipulatu retrahas saluatoris, ita [*]( 7 Eph. 6, 2-3 11 cf. Mt. 5, 32 19 cf. Gen. 2, 18 ) [*]( 2 post filios add. OKv aut agros: at hoc loco non agitur nisi de affectibus necessitudinum 4 ergo] enim 0 6 soluat OKv 7 optinet B 8 ac K: hac 0 aut BF et v 10 eaque dispici B\' 11 eos om. BF 12 nxorea F\' uincula F 13 ab F 14 carnalem B\'0 reiecerint OKx centuplS Bl 16 acceptam K1 17 coniungii B1 18 athuc F 19 sententiam K1 20 indisrumpto K1 castitatis BF 22 condic. FO coniunciit K1 23 adiutrix BF: adiutorium K in adiut. Or ad adiut. c 24 deceptrix BF: in deceptionem OK v amminiculum B 25 mallueris B uolueris 0 adque F 27 et BF: etiam OK v )

584
illam abbatis Iohannis, immo Christi ore prolatam sententiam uiriliter adprehendam, ut me a spiritali bono nulla carnalis auellere possit adfectio. qui enim non oderit, inquit, patrem et matrem et filios et fratres et sorores et uxorem et agros, insuper et animam suam, non p-otest meus esse discipulus.

cum ergo his atque hninsmodi uerbis muliebris non flecteretur intentio et in eadem obstinationis duritia permaneret, si ego te, inquit beatus Theonas, abstrahere a morte non possum, nec tu me separabis a Christo: tutius est autem mihi cum homine quam cum deo habere diuortium. adspirante itaque gratia dei definitionis suae exsecutionem instanter adgressus est nec intepescere per aliquam moram desiderii sui est passus ardorem. nam confestim omni mundana facultate nudatus ad monasterium peruolauit, ubi in breui tanto splendore sanctitatis et humilitatis enituit, ut beatae memoriae Iohanne ad dominum ex hac luce migrante, sancto quoque Helia, uiro qui non minor decessore suo fuit, similiter decedente tertius Theonas uniuersorum electus iudicio in diaconiae eis dispensatione successerit.

Nemo autem existimet nos haec ad prouocanda coningiorum diuortia texuisse, qui non solum nuptias minime condemnamus, uerum etiam apostolicam sequentes sententiam dicimus: honorabile coniugium in omnibus et torus inmaculatus, sed ut lectori initium conuersionis, quo tantus ille uir deo dicatus est, fideliter panderemus.

a quo bona gratia hoc primum deposco, ut, siue hoc ei placeat siue displiceat, quoquo modo me a calumnia alienum esse concedens in suo [*]( 3 Luc. 14, 26 23 Hebr. 13, 4 ) [*]( 2 ab OK 3 inquid FOK1 7 mulieris Fl 8 ergo 0 . inquid FOK1 10 totius F\'KI 12 execut. BO 13 sui om. 0 14 facultata Fl 15 in splendore BF (i. e. isplendore) 17 ęliã O non BF: aut 0 haut K1 haud K2υ 18 suo om. K decidente K 19 praelectos OK praeelectus v 20 enim F 23 conobium K1 conubium OKx et Vulgata 24 conuersationis 0 26 siue dupliceat om. BF 27 quomodo 0 concedat 0)

585
hoc factum aut laudet aut reprehendat auctore. ego autem, qui non meam super hac re sententiam prompsi, sed rei gestae historiam simplici narratione conpleius sum, aequum est, ut sicut mihi de eorum qui hoc factum probant laude nihil uindico, ita eorum qui id inprobant non pulser inuidia. habeat ergo suum de illo ut diximus unusquisque iudicium:

sed moneo, ut ita censuram sui castiget examinis, ne se aequiorem ant sanctiorem diuino credat esse iudicio, quo in eum etiam apostolicarum conlata sunt signa uirtutum, ut taceam de tantorum patrum sententia, a quibus factum eius non solum minime reprehensum, uerum etiam usque adeo conlaudatum esse manifestum est, ut eum summis ac sublimissimis uiris in diaconiae electione praetulerint. et puto . tot spiritalium uirorum deo auctore prolatum non errasse iudicium, quod etiam tanta signorum, ut supra iam dictum est, admiratio confirmabat.

Sed iam tempus est ut promissae disputationis ordinem persequamur. igitur abba Theonas cum diebus Quinquagensimae nos in nostra cellula uisitasset, uespertina orationum sollemnitate transacta humi paululum considentes coepimus diligentius percontari, cur apud eos tanta obseruantia caueretur, ne quis penitus totis Quinquagensimae diebus uel genua in oratione curuaret uel usque ad horam nonam ieiunare praesumeret, eoque id diligentius scrutabamur, quod. nequaquam hoc tanta cautione seruari in Syriae monasteriis uideramus.