Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non enim qui in manifesto, Iudaens, neque quae in manifesto in carne, est circumcisio, sed qui in occulto, Iudaeus, et circumcisio cordis spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex deo est, qui solus scilicet cordium secreta rimatur. tamen quia satisfieri desiderio uestro ad plenum non potest (breue enim quod superest spatium noctis ad indagandam hanc abstrusissimam non sufficit quaestionem), congruum reor ut interim differatur.

sensim namque haec et corde ab omni cogitationum strepitu penitus absoluto ut a nobis proferri, ita uestris debent mentibus intimari, quae sicut propter communem purificationem oportet inquiri, ita nisi ab eo qui donum integritatis expertus est tradi adsignarique non possunt. non enim quaeritur quid inanium argumenta uerborum, sed quid interna conscientiae fides et maior uis ueritatis inculcet.

et idcirco de emundationis huius scientia atque doctrina nec proferri aliquid nisi ab experto nec transfundi quicquam potest nisi in cupidissimum et ualde sollicitum ueritatis ipsius amatorem, qui non eam uacuis nudisque sermonibus sciscitando, sed totis animi uiribus adnitendo optet adtingere, scilicet non studio loquacitatis infructuosae, sed desiderio purificationis internae. [*]( 3 Rom. 2, 28-29 ) [*]( 1 hjpocriBim β1 2 quam com 0 3 praedicet K2Z qui] quę B1 4 quae] qui OK1 5 circumcisione BFO 6 in spiritu βv: at cf. Tischendorfii adnotat. ad locum Pauli 9 brebe B\' 11 senau F\' 13 uentris Kl debet BFO communem BF: conscientie m. 2 communem 0 conscientiae βv 15 potest B corr. 16 uerborum] uirtutum a quid om. 0 17 maior uis] maioris F 18 mundationis F emundationea K1 20 et ualde] ualdeque Οβv ueritatis BFO: uirtutis βv cf. §. 3 22 anime B 23 infructuosam BF1 puritatis βv internae. Explicit (liber add. BtF conlatio add. 0) abbatis theone (theona* B theonas 0) de remissione quinquagensimae (quinquages. BO quinquagesimi F). Incipit (incipiunt Z) eiusdem de noctumis inlusionibus BFOft (β addit: capitula) )

614