Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Post dies ferme septem Quinquagensimae sollemnitate transacta cum in ipso noctis initio, id est post synaiin uespertinam promissae disputationis expectatione suspensi sancti Theonae cellulam fuissemus ingressi, alacer senex hilari uultu ac blando nos prior sermone conpellans, mirabar, inquit, ardentissimum studium uestrum his septem diebus absolutionem propositae quaestionis potuisse differre et debitori suo, praecipue non roganti, dilationem tanti temporis praestitisse.

iustissimum proinde est, ut quia ultro mihi benignitas uestra tam largas concessit indutias, ego quoque moram in debiti redhibitione non faciam. grata namque est huius faenoris occupatio, quae maiora dum soluitur augmenta conquirit et [*]( 7 Bom. 7, 19 ) [*]( 1 similitadinem 0 3 similitudinem K1 8 nolo hoc B 11 quaestionis. Eiplicinnt capitula BF Finiunt capitula β Incipit conlatio abbatis theonae de noctnrnis inlusionibus (Incipit add. K1) conlatio -V- β: om. BF Explioit capitula. Incipit conlatio nicesima Bcda O 12 fere F1 qainquagesimae BFO ut solent solemn. Bl K 13 in om. fir id est om. F sinaxin BFO synaxim p 16 inquid BlFOK\'Z 18 praecipiae F 21 indncias a 22 redibitione (d in. ras. m. 2) B et KIZ rethibitione FO faenoris F: foen. BK2Z fenoris OK1 23 aucmenta K1 )

616
non solum percipientem ditat, uerum etiam non inminuit largientem. duplices siquidem congregat quaestus rerum spiritalium dispensator, quia non solum in illius qui audit profectu, uerum etiam in sua disputatione compendia summa consequitur, non minus semet ipsum ad desiderium perfectionis accendens, dam instruit auditorem.

quamobrem uester ardor meus profectus est, uestra sollicitudo mea conpunctio est. nam utique et ipse nunc mente torperem nihilque in meo corde de his quae expetistis retractarem, nisi me uester ardor atque expectatio ad recordationem rerum spiritalium excitaret quodammodo dormientem. et idcirco proferatur in medium quaestio, si uidetur, cuius pridem pro angustia temporis absolutionem procrastinare maluimus.