Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

haec uero libertas quia nusquam nisi ibi sit tantum ubi dominus commoratur, Paulus apostolus docet dominus, inquiens, spiritus est: ubi autem spiritus domini, ibi libertas. quapropter ignoro utrum hunc beati apostoli sensum, sicut hi qui experti sunt sapiunt, exprimere atque elucidare potuerim: unum scio apertissime illum etiam sine expositione cuiusquam omnibus reserari, qui πϱαϰτιϰήν, id est actualem perfecte tenuerunt disciplinam. non enim laborabunt, ut quod iam operando didicerunt intellegant disputando.

GERMANVS: Obscurissimam. quaestionem et multis etiam ut putamus incognitam apertissime reuelasti. unde ut hoc quoque profectui nostro adicias deprecamur, ut cur interdum etiam propensius ieiunantibus nobis et exhaustis atque defectis uehementiores pugnae corporis excitentur, diligenter edisseras. nam plerumque etiam expergefacti e somno cum deprehenderimus nos sordidi liquoris contagium pertulisse, ita deicimur conscientia, ut ne ad ipsam quidem consurgere orationem fiducialiter audeamus.

THEONAS: Studium quidem uestrum, quo perfectionis uiam non transitorie, sed plene atque perfecte desideratis adtingere, infatigabiliter nos disputationi huic prouocat inhaerere. nec enim de exteriore castimonia et circumcisione manifesta, sed de illa quae in occulto est diligenter inquiritis, scientes in hac uisibili carnis continentia perfectionis plenitudinem non inesse, quae haberi uel per necessitatem uel per [*]( 5 II Cor. 3, 17 ) [*]( 1 in uocatione F in occasione β 2 frustationem B 5 apostulus B 7 hii BFO2KZ1 8 atque] ad te B\' lucidare B* (fori. aut elacidare fuit in archetypo codicis B) 9 illud BF 10 πρaKIKHN B 11 tenuerint βv 15 quur 0 16 nobis... 17 defectis om. BF 17 excitantur B 18 expergiti β 19 sordidi liquoris BF: corporalis sordidi uensni m. l liquoris 0 corporalis (corporis K1) ueneni βv 24 disputationi huic nos 0 25 circumcisionem K1 28 non] quae K1 )

613
hypocrisin etiam ab infidelibus potest, sed in illa cordis uoluntaria et inuisibili puritate, quam beatus apostolus ita praedicat: