Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quisquis ergo perfectionem euangelicae studuerit tenere doctrinae, hic sub gratia constitutus peccati dominatione [*]( 7 cf. Ex. 21, 24 13 cf. Mt. 5, 39—40 19 Hebr. 7, 18-19 22 Ezech. 20, 25 (LXX) ) [*]( 2 elymosinae B qlimoeynae F elemosine 0 8 aut] ut F uult F 9 uicisBitudinem FlO 10 odio Z 11 perturbationem B1F1 13 ferendo BFO: refendo K perferendo Z corr. dextram BO 15 et nolenti Οβv liticium K1 17 uincula F 18 inttremit F1OK1 19 inquid ВFΟβ1 22 dedit 0 inquid BFOK1Z 26 noluptatis 0 )

611
non premitur: hoc est enim esse sub gratia, quae a gratia mandantur inplere. quicumque uero perfectionis euangelicae plenitudini subiectus esse noluerit, non ignoret se, quamuis baptizatus sibi uideatur ac monachus, non esse sub gratia, sed legis adhuc uinculis praepeditum peccati pondere praegrauari.

propositum namque est eius, qui omnes a quibus receptus fuerit gratia adoptionis adsumit, non destruere, sed superaedificare, nec euacuare, sed adimplere Moysaicas sanctiones. quod nonnulli penitus ignorantes et consiliorum atque exhortationum Christi magnificentiam neglegentes ita praesumptiuae libertatis securitate soluuntur, ut non solum Christi praecepta tamquam ardua non adtingant, uerum etiam illa ipsa, quae illis incipientibus paruulisque Moysaica lege mandata sunt, uelut antiquata contemnant, illud quod apostolus execratur noxia libertate dicentes: peccauimus, quia non sumus sub lege sed sub gratia.

qui ergo nec sub gratia est, quia nequaquam dominicae doctrinae culmen ascendit, nec sub lege, quia etiam ipsa illa paruula legis mandata non suscepit, hic duplici peccatorum oppressus imperio ob hoc solum gratiam Christi percepisse se credit, ut per noxiam libertatem ab eo fieret alienus, in illud incidens quod apostolus Petrus ne incurramus denuntiat: quasi liberi, inquit, agite, et non quasi uelamentum habentes malitiae libertatem. beatus quoque apostolus Paulus uos enim, inquit, in libertatem uocati estis, fratres, id est ut absoluti [*]( 15 Rom. 6, 15 29 I Pet. 2, 16 24 Gal. 5, 18 ) [*]( 2 perfectioni euang. plenitudinis 0 3 ignorat B 4 babtizatas BO ac] nec B1 7 adsompsit BF adsumsiht 0 deztruere O diitruere K\'Z 8 mosaicas BFβ mosaycas 0 10 ezortationum BFO neclegentes K1 presnmtiue BO praesnmptiua β 12 ipsa illa βv 13 parbolisquae Bx paruolisquae BtF parbolisque O mosaica Fβ mosayca BO 14 contempnant K1 quod] quoq; F 15 exegratur B\' ezseciatur § peccamus F1 peccabimus 0 Vulg. 17 ad dominicae Οβv ascenderit B 18 ipsa om. B parbola B1O2 paruola B\'F parabola O1 21 hab Fl a deo 0\' apostulus B 22 enuntiat ac inquid BF0K1Z 23 uelamen βv et Vulgata 24 paulus om. F inquid BFOKIZ ) [*]( 89* )

612
sitis a dominatione peccati, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, id est frustrationem legalium praeceptorum credatis esse licentiam uitiorum.