Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Cumque his duabus professionibus monachorum religio Christiana gauderet, coepisset autem in deterius paulatim hic quoque ordo reccidere, emersit post haec illud deterrimum et infidele monachorum genus uel potius noxia illa plantatio rediuiua concreuit, quae per Annaniam et Sapphiram in exordio ecclesiae pullulans apostoli Petri seueritate succisa est: quae inter monachos tamdiu detestabilis execrandaque iudicata est nec a quoquam ulterius usurpata, quamdiu illius tam districtae formido sententiae memoriae fidelium inserta durauit, qua beatus apostolus praedictos noui facinoris principes non paenitentia, non ulla passus est satisfactione curari, sed perniciosissimum germen celeri morte succidit.

illo igitur exemplo, quod in Annaniam et oapphiram apostolica districtione punitum est, a nonnullorum contemplatione paulatim longa incuria et temporis oblitteratione subtracto emersit istud Sarabaitarum genus, qui ab eo, quod semet ipsos a coenobiorum congregationibus sequestrarent ac singillatim suas curarent necessitates, Aegyptiae linguae proprietate Sarabaitae nuncupati sunt, de illorum quos praediximus numero procedentes, qui euangelicam perfectionem simulare potius quam in ueritate adripere maluerunt, aemulatione scilicet eorum uel laudibus prouocati, qui uniuersis diuitiis mundi perfectam Christi praeferunt nuditatem.

hi igitur dum inbecillo animo rem [*]( 2 Ps. 101, 7-8 10 cf. Act. 5 ) [*](1 possis suspicari effectu: at cf. III, 7,6 opere ac mente proclamat 2 concinnunt K1 pelicano R* 5 VI K Qumque 0 relegio R1К1 6 cristiana F 7 reccidere F1: recidere F*K recedere B decidere O 9 ediuiua F ananiã. OK saffyram F Baffiram OB 11 exeecrandaque RK 12 asurpata F 14 praedictus К1 15 non nulla F1O nec ulla R 17 quo Hartel ananiam OK saffyram F saffiram OB destrictione B\' (cum hoc uocabulo ineipit B) 26 quia 0 27 inditatem F hii B\'FO RK inbecilli B\' inuecillo F imbicillo K1 ) [*]( XUI. Cass. 2. ) [*]( 33 )

514
summae uirtutis adfectant, uel necessitate ad hanc professionem uenire conpulsi dum censeri tantummodo nomine monachorum absque nlia studiorum aemulatione festinant, coenobiorum nullatenus expetunt disciplinam nec seniorum subduntur arbitrio aut eorum traditionibus instituti suas discunt uincere uoluntates nec ullam sanae discretionis regulam legitima eruditione suscipiunt, sed ad publicam tantummodo id est ad hominum faciem renuntiantes ant in suis domiciliis sub priuilegio huius nominis isdem obstricti occupationibus perseuerant, aut construentes sibi cellulas easque monasteria nuncupantes suo iure in eis ac libertate consistunt, nequaquam euangelicis praeceptionibus subcumbentes, ut nulla scilicet cotidiani uictus sollicitudine, nullis rei familiaris distentionibus occupentur.

quod illi soli absque ulla infideli dubitatione consummant, qui cunctis mundi huius facultatibus absoluti ita se coenobiorum praepositis subdiderunt, at ne sui quidem ipsius fateantur esse se dominos. illi autem qui districtionem at diximus coenobii declinantes bini uel terni in cellulis commorantur, non contenti abbatis cura atque imperio gubernari, sed hoc praecipue procurantes, ut absoluti a seniorum iugo exercendi uoluntates suas ac procedendi uel quo placuerit euagandi agendiue quod libitum fuerit habeant libertatem, etiam amplius in operibus diurnis quam hi qui in coenobiis degunt diebus ac noctibus consamuntur, sed non ea fide eodemque proposito.

hoc enim isti faciunt non ut fructum sai operis subiciant dispensatoris arbitrio, sed ut adquirant pecunias quas recondant. inter quos quantum. intersit aduertite. illi nihil de crastino cogitantes [*]( 12 cf. Mt 6, 25 ) [*]( , 3 ulla om. F 5 subiciuntur Ke (non 0) initftiti B1 9 hisdem ORK , 10 cellas B 11 ia ei* iure ΟΚν 12 subcumb. , QK: suscumb. F* succumb. rell. 13 cottid. B 14 ocoapantar F 16 propositis Bf . 17 saddiderant B ipsorum K* 18 deetriet Bx 20 adque R 22 agendi uel F1R . 24 hii FO RK 28 intersit...... . 8 catholicae fldei desunt m 0, dimidio folio 166 reeito de crastino nihil K )

515
gratissimos sudoris sui deo offerunt fructus, isti uero non solum in crastinum, sed etiam in multorum annorum spatia infidelem sollicitudinem prorogantes ant mendacem deum aat inopem credunt, qui promissam cotidiani uictus atque indumentorum sufficientiam praebere I eis aut non possit atit nolit. illi hoc omnibus expetunt uotis, ut ἀϰτημουν́νην, id est nuditatem omnium rerum ac perpetuam possideant paupertatem, isti ut \'omnium copiarum afluentiam consequantur.

illi ob hoe certatim statutum transcendere canonem diurnis operibus elaborant, ut, quidquid monasterii sanctis usibus redundarit, uel carceribus uel xenodochio uel nosocomio uel indigentibus pro abbatis dispensetur arbitrio, isti ut, quidquid cotidianae superfuerit gulae, aut profusoriae proficiat uoluntati aut certe filargyriae uitio recondatur. postremo ut concedamus ab istis quoque haec quae non optimo proposito congeruntur melius quam diximus posse distribui, nec sic quidem ad meritum uirtutis illius ac perfectionis adspirant.

illi etenim tantos monasterio rens conferentes eisque1 cotidie renuntiantes in tanta. subiectionis humilitate perdurant, ut quemadmodum sui, ita etiam eorum quae proprio sudore conquirunt potestate priuentur, abrenuntiationis primae feruorem, dum : cotidie semet ipsos laboris sui fructibus nudant, iugiter innouantes: isti autem in eo ipso quod aliquid pauperibus largiuntur elati in praeceps cotidie coniabuntur. illos patientia atque districtio, qua sic deuote in hac quam semel adripueruat professione perdurant, [*]( 1 deo sudoris sui RΚν 4 cottid B adque B 5 nollet K1 6 XTHMOCYNMN F corruptius R 7 ad perpposs. pauper.. tatem BFR: paupertatemque possideant Κν (sed nique add. K2) 8 afluentiam F : affl. rell. 9 transcredere K 10 quicquid R redundaret FK1 11 xenodocio K1 ■ noseconrio BF nosochomio K uel. om. F 12 quicquid R cottid. BK 13 guilae B1F1 profusoriae B: profusori F profusiori RΚν • 14 filargyriae F: filargiriae BR philargeriae K 15 obtimo BB 16 ne RK 18 cottidie DK 19 quemammodum B its om. K - FK \' cottidie BF 24 cottidie BK adque R destrictio B1 sic BFB: tam Κν 25 quam semel RK: q.a diximus B1Fqbi nt diximas B* ) [*]( 88* )

516
ut numquam suas expleant uoluntates, crucifixos huic mUDdo cotidie uiuosque martyras facit, hos arbitrii sui tepor ad : inferna demergit.

haec igitur duo genera monachoram in hac quidem prouincia aequali propemodum inter se numerositate contendunt. ceterum per alias prouincias, quas me necessitas catholicae fidei conpulit peragrare, istud tertium Sarabaitaram genus abundare ac prope solum esse cognouimus. temporibus siquidem Luci, qui Arrianae perfidiae episcopus fuit, sub Valentis imperio, dum diaconiam nostris fratribus deferimus, his uidelicet qui de Aegypto ac Thebaida fuerant ob catholicae fidei perseuerantiam metallis Ponti atque Armeniae relegati, licet coenobiorum disciplinam in quibusdam cinitatibus rarissimam uiderimus, anachoretarum tamen ne ipsum quidem apud illos nomen auditum fuisse conperimus.