Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ueniabiliter enim, immo uero etiam laudabiliter definitio incauta mutabitur, si ad salubriorem transeat partem, nec constantiae praeuaricatio, sed temeritatis emendatio esse credenda est, quotiens sponsio uitiosa corrigitur. quae omnia scripturarum quoque possunt testimoniis apertissime conprobari, quam multis etiam letaliter cesserit statuta conplesse et e contrario quam multis eadem refugisse conmodum fuerit ac salubre.