Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

proinde quantum uestra patefecit adsertio, cum ad id uos loci sponsio inconsulta perduxerit, ut ex utroque nobis grauis inconmodi subeunda iactura sit, in eam partem inclinandum est electionis arbitrium, quae uel tolerabiliora dispendia inferat uel satisfactionis remedio facilius expietur. si ergo maiora spiritui uestro lucra ex hac conmoratione creditis conferenda quam illa sunt quae nobis de conuersatione illius coenobii nascebantur, neque sine iactura ingentium [*]( 1 deetrictione ∑Π1O descriptione T 4 snfferre H 6 cott. T instotione 77 13 praeuacaritor Π1 existat ΠΥΟ post existat in T est: VIIII 15 priore Tv 16 scopolo Π1 17 perDit. 71 19 conditio IIT 21 in om. T 22 apetendum II 27 satisfactiones Π1 29 credetis 77\' 30 indigentium X. )

470
conmodoram potest condicio uestrae sponsionis impleri, satius est hoc uos mendacii uel non inpletae promissionis subire dispendium, quod semel praeteritum nec ipsum ultra iam repeti nec alia per semet poterit generare peccata, quam in illud incidere per quod tepidioris uitae ut dicitis status cotidiano noe atque interminabili adficiat detrimento.