Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quod utrumque liquidissime sancti apostoli Petri et Herodis exempla testantur. ille enim quia discessit a definitione sententiae quam uelut sacramento firmauerat dicens: non mihi lauabis pedes in aeternum, inmortale Christi consortium promeretur, abscidendus procul dubio ab huius beatitudinis gratia, si in sermonis sui obstinatione mansisset. hic uero fidem inconsulti retinens sacramenti cruentissimus praecursoris domini extitit interemptor uanoque timore periurii damnationi semet ipsum atque suppliciis perpetuae mortis inmersit. in omnibus ergo rebus considerandus est finis et secundum eum propositi nostri dirigendus est cursus : quem si superueniente salubriore consilio ad deteriorem partemuergere uiderimus, rectius est incongrua constitutione submota ad meliorem transire sententiam quam statutis! pertinaciter inhaerendo peccatis grauioribus obligari. [*]( 16 loh. 13, 8 ) [*]( 1 conditio TIT 4 in om. TO 5 incedere Υ1 cott. T 6 detrimentam Π1 7 enim om. T aerum (?) 2 8 pertransest Π 9 qaoties T* 14 non distinguit T et herodis et 2 et erodis hac iade traditoris O, de quo cf. Prolegomena 18 promereretnr T* ad 77\' 20 inconsalte Π1 21 domini om. T entitit Π interemtor 20 )

471