Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sed tunc demum id probabiliter diximus usurpatum, cum ei necessitas aliqua seu dispensatio salutaris adiuncta est, ob quam non debuerit condemnari. quale est illud quod conmemorastis de Dauid rege, cum fugiens insectationem Saulis iniustam ad Abimelech sacerdotem non proposito cuiusdam lucri nec studio laedendi quempiam, sed ut tantummodo semet ipsum ab inpiissima eius insectatione saluaret, mendacibus utitur uerbis, quippe qui manus suas inimici regis sanguine et quidem a deo sibi totiens traditi contaminare noluerit dicens: propitius mihi sit deus, ne faciam rem hanc domino meo, christo domi, ut mittam manum meam in eum, quia christus domi. est.

et idcirco dispensationes has quas uel ob uoluntatem dei uel ob praefigurationem spiritalium sacramentorum uel ob quorundam salutem sanctos uiros in ueteri testamento legimus exsecutos, in tantum nos quoque, cum necessitas coartauerit, non possumus abdicare, ut ne ipsos quidem apostolos, ubi consideratio alicuius utilitatis exegit, ab eis declinasse cernamus. quae paulisper interim differentes digestis primitus quae adhuc de ueteri testamento proferre disponimus post haec congruentius inferemus, ut facilius adprobetur uiros iustos et sanctos tam in nouo quam in ueteri testamento in his oeconomiis sibi per omnia concordasse.