Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quid enim de illa Chusi ad Absalom pro salute regis Dauid pia [*]( 1 Pb. 5, 7 2 Prov. 20, 17 4 Ex. 23, 7 13 I Reg. 24, 7 ) [*]( 1 locuntur ΣΠΟ 3 et ante postea om. II 4 inquid TO 5 ueniabiliter TITOv 6 non om. T 8 regem ΣΠ1 ahimelech 2 achimelech Π2 abimelec 0 9 cuiusquam ΠϒΟυ: at cf. Inst. X, 6 11 insectationem ΠΟ 12 equidem 0 16 bac Π1 20 possum 77 21 exigit Σϒ123 proferere 2 26 ocoenominiia 2 OeCωΝΟΜΘΙCT 27 husi II corr., item in- fra absalom 2\': absolom Σ1 abaalon UO absolon T (eadem diuersitas infra) )

480
simulatione dicemus, quae cum tota fallentis et circnmaenientis promatur affectu et utilitatem consulentis inpugnet, scripturae diuinae testimonio conprobatur ita dicentis: domini autem nutu dissipatum est consilium Achitofel utile, ut induceret dominus super Absalom malum? nec enim reprehendi poterat id quod recto proposito ac pio iudicio pro iustis partibus gerebatur ac pro illius cuius pietas deo placebat salute atque uictoria religiosa fuerat simulatione conceptum.

quid etiam de illius feminae pronuntiabimus facto, quae suscipiens illos qui ad regem Dauid a praedicto Chusi fuerant destinati abscondit in puteo et expandens uelamen super os eius, cum ptisanas se torrere simulasset, transierunt, inquit, gustata paululum aqua, atque hoc eos figmento ab insequentium manibus liberauit? quapropter respondete quaeso mihi, quid fuissetis acturi, si qua nobis nunc sub euangelio constitutis similis fuisset exorta condicio: utrumnam maluissetis eos simili celare mendacio dicentes eodem modo: transierunt gustata paululum aqua, et inplere illud quod praecipitur: erue eos, qui ducuntur ad mortem: et redime eos qui interficiuntur, ne parcas, an ueritatis confessione latitantes prodere perempturis?