Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

IOSEPH : Viorum quidem concubinarumque multarum antiqua illa libertas instante iam temporum fine et multiplicatione humanae generationis expleta non inmerito uelut minus iam necessaria per euangelicam perfectionem debuit amputari nam usque ad aduentum Christi oportuit benedictionem primordialis illius uigere sententiae qua dictum est: crescite et multiplicamini, et replete terram.

et idcirco iustissimum fuit, ut ex illa radice fecunditatis humanae, quae in synagoga pro dispensatione temporis utiliter aignit, angelicae uirginitatis flosculi germinarent ac suaue olentes continentiae fructus in ecclesia gignerentur. mendacia uero etiam tunc fuisse damnata totius ueteris instrumenti textus [*]( 2 1. c. 13 14 Mt 5, 37 17 CoL 3, 9 24 Gen. 1, 28 ) [*](1 urgebat Π productus ϒ aeu O get IP 2 insanum se Tv 3 inter) in Πc 6 inpntarentnr Π1 8 effenderet E 11 ac] a Σ 13 non dicam...sed nec om. TOr 17 in innicem T 18 numerus deest in T 20 aelud T 23 aigere om. T qua] quia II 26 sinagoga IIO 28 gigneretur II )

479
euidenter ostendit dicens: perdes omnes, qui loquuntur mendacium, et iterum: suauis est homini panis mendacii: et postea replebitur os eius calculo, et ipse legislator mendacium, inquit, fugies.