Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod de Raab Hierichuntina et de Iacob patriarcha euidenter ostensum est, e quibus nec illa mortem alias quam hoc remedio potuisset euadere nec iste ad benedictionem primogeniti peruenire. non enim deus uerborum tantum actuumque nostrorum discussor et iudex, sed etiam propositi ac destinationis inspector est.

qui si quid causa salntis aeternae ac diuinae eontemplationis intuitu ab unoquoque uel factum uiderit uel promissum, [*]( 1 ef. Ios. 2 et 6 8 cf. Ht 1, 5 10 cf. Iud. 16 ) [*]( 3 scribtura T solo] tali ПΤΟυΠϒΟι mendatio Πϒ quod nT 4 admiscere £ 6 consolere Π1 9 catalago ϒ 13 dereliquid 0 aliquot X 14 neritate Π1. 16 conditio IIT 18 deputandum Σ 22 pernit. Πϒ 23 hiericintina Σ hierichootioa Hv iericuntię 0 24 e oa TO illam £ 0 27 distinationis HI 28 qui si quid] quia inqaid II quit; Σ 29 pretermissam 0 )

477
tametsi hominibus durum atque iniquum esse uideatur, ille tamen intimam cordis inspiciens pietatem non uerborum sonum, sed uotum diiudicat uoluntatis, quia finis operis et adfectus considerandus est perpetrantis, quo potest quis, ut supra dictum est, etiam per mendacium iustificari et alius per ueritatis adsertionem peccatum perpetuae mortis incurrere. ad quem finem etiam Iacob patriarcha respiciens hispidam fraterni corporis speciem obuolutione pellium simulare non timuit et instiganti ad hoc mendacium matri laudabiliter adquienit.

uidebat enim ex hoc maiora sibi lucra benedictionis atque iustitiae quam per simplicitatis obseruantiam conferenda. non enim dubitabat mendacii huius maculam inundatione paternae benedictionis protinus abluendam et uelut nubiculam quandam flatu sancti spiritus uelociter absumendam, atque uberiora sibi per hanc adfectaticiam simulationem quam per illam ingenitam ueritatem meritorum praemia conferenda.