Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Itaque taliter de mendacio sentiendum atque ita eo utendum est, quasi natura. ei insit ellebori. quod si inminente exitiali morbo sumptum fuerit, fit salubre, ceterum absque summi discriminis necessitate perceptum praesentis exitii est. ita namque etiam sanctos ac probatissimos deo uiros utiliter legimus usos fuisse mendacio, ut non solum nullum ex hoc peccati crimen incurrerint, uerum etiam summam sint iustitiam consecuti: quibus si gloriam potuit conferre fallacia, quid eis [*]( 8 obturatur V 4 gentiles II1 6 ΘГΧΘΧΟωac 2 OIKNO. miac II OIKONOMACT coonomias 0 7 prof. II adque 0 scribtura ϒΟ 8 condescere Σ conducendere ϒ1 12 sunt IIOc 13 extraitnr 2 17 nolaptatis ΠΟ 18 suffecit Π1 ad peccandum om. Πυ ad peccatum 0 19 non distinguit T eo ntendum] coutendum JTO 20 sit 2 21 exitiabili 0 sumtum 2 O sumpto 77\' 23 neniabiliter ΠϒΟυ 24 usus II ut non solum........ pelg. 476,1 ueritas intuliseet om. IITOv in 2 uerba nullum ex hoc ...... sicut raab cuius cum non solum, quae propter ὁμοιοτέλευτουnon solum omissa fuerant, a man. 2 addita sunt partim supra lineam, partim in margine inferiore )

476
e contrario nisi condemnationem ueritas intulisset ? sioit Raab, cuius cum non solum nulla uirtutum, sed etiam inpudicitiae monumenta scriptura conmemoret, pro solo mendacio, quo exploratores maluit. occultare quam prodere, admisceri populo dei aeterna benedictione promeruit.

quae si neritatem loqui ant saluti ciuium consulere maluisset, nulli dubium quod nec inminentem cum uniuersa domo sua fugisset interitum nec auctoribus dominicae natiuitatis inserta et in patriarcharum adnumerata catalogo per successionem suae prolis edere meruisset omnium saluatorem. denique Dalila, quae utilitati ciuium consulens exploratam prodidit ueritatem, perpetuae perditionis uicissitudinem consecuta solam criminis sui cunctis memoriam dereliquit.

quando ergo grane aliquod inmmet de ueritatis confessione discrimen, tunc mendaciorum sunt recipienda perfugia, ita tamen ut reatu humilis conscientiae salubriter mordeamur. ubi autem nulla conditio summae necessitatis incumbit, omni cautione mendacium neLut mortiferum deuitandum est: quemadmodum de ellebori diximus potu, quod salubre est quidem si tunc demum sumatur cum ineuitabilis atque mortifera inminet aegritudo, sin uero integra et inperturbata corporis sanitate sumatur, statim ad praeoccupanda uitalia uis perniciosa pertendit.