Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERKANVS: Non mirum est has dispensationes in ueteri testamento probabiliter usurpatas ac nonnumquam uiros sanctos laudabiliter uel certe ueniabiliter fuisse mentitos, cum multo maiora eis pro temporum rudimentis licuisse uideamus. cur enim mirum sit, quod beatus Dauid fugiens Saulem percontanti Abimelech sacerdoti atque dicenti: quare tu solus, et nullus est tecum? ita respondit: rex, inquit, praecepit mihi sermonem, et dixit: nemo sciat rem, propter quam missus es: nam et pueris condixi in illum et illum locum, et iterum: si habes hic ad manum hastam, aut gladium? quia gladium meum, et arma mea non tuli mecum. sermo enim regis [*](22 I Reg. 21, 1 23 1. c. 2 26 1. c. 8 ) [*]( 1 inicum O\' 2 intima Πϒ pietate T 3 deiudicat Π1 4 effectas T potest quis] potuerunt quidam IITOv 5 alii TIT Ov 8 obuolutionem II 12 dubitabit Π1 13 nelud T 14 spiritu sancti TITOv 15 affectat. 2TO 16 praetia II 17 capitis numerus deest in T 18 probabiliter] liceatius IITOv 19 laudabiliter uel certe om. TITOv 21 quur 0 percunctanti T\' (corr. eadem mantu) 22 ahimelec 2 abimelec T abimelehc 0 23 inquid TO 24 sermonem mihi T 25 est T1 26 et in illum Πc in illum locum et illum T )

478
urgnebat, uel illud, cum perductus ad Achis regem Geth insanum furiosumque simulauit ac mutaait os suum coram eis, et conlabebatur inter manus eorum: et inpingebat in ostium portae, defluebantque saliuae eius in barbam, cum etiam uxorum concubinarumque gregibus licito fruerentur nec uilam eis inputaretur ei hac parte peccatum, insuper etiam inimicorum sanguinem propria manu frequenter effunderent idque non solum non reprehensibile.

uerum etiam laudabile crederetur? quae ita nunc euangelio coruscante uidemus omnimodis interdicta, ut sine ingenti crimine ac sacrilegio horum quicquam non possit admitti. in quem modum nec mendacium ullum. quamlibet pio colore contectum, non dicam probabiliter, sed nec ueniabiliter a quoquam credimus usurpari dicente domino: sit sermo uester est est,\'non non: quod autem his abundantius est, a malo est, apostolo quoque in eadem congruente: et nolite mentiri inuicem.

IOSEPH : Viorum quidem concubinarumque multarum antiqua illa libertas instante iam temporum fine et multiplicatione humanae generationis expleta non inmerito uelut minus iam necessaria per euangelicam perfectionem debuit amputari nam usque ad aduentum Christi oportuit benedictionem primordialis illius uigere sententiae qua dictum est: crescite et multiplicamini, et replete terram.