Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hoc etiam de Iohanne euangelista legimus euidentissime designari, cum de ipso dicitur: discipulus ille, quem diligebat Iesus, cum utique etiam reliquos undecim similiter electos ita praecipua dilectione conplexus sit, ut hoc etiam euangelica adtestatione designet dicens: sicut dilexi uos, et uos diligite inuicem: de quibus et alibi dicitur: diligens suos qui erant in mundo, usque in finem dilexit eos. sed hic unius dilectio non erga reliquos discipulos teporem caritatis, sed largiorem erga hunc superabundantiam amoris expressit, quam ei uirginitatis priuilegium et carnis incorruptio conferebat.

quae idcirco uelut sublimior cum quadam exceptione signatur, quia eam non odii [*]( 2 Mt. 5, 44 12 Gen. 37, 4 18 Ioh. 13, 23 21 1. c. 34 23 1. c. 1 ) [*]( 2 dicit diligite IP inquid TO: om. II διάϑεσις] aΓΔΠΗ TP in ras. 4 ante licet in T est: XIIII 5 διάϑεσις] dilectio Π2 in ras. 7 eorum 0 8 uniformes 71\' 9 in iacob 0 12 commemoraret Π1 15 quia] qui Tr 19 ihesus 0 22 ut et uos diligatis O 23 ad finem T 24 hic ∑Π1ΥΟ : haecIPc 25 discipuluB III superhabundantiam TIT 26 ei] et II 28 eam] eum 2 ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 29 )

450
conparatio, sed afluentior gratia exuberantissimi amoris extollit. tale quid etiam ex persona sponsae legimus in Cantico Canticorum dicentis: ordinate in me caritatem. haec enim est uere caritas ordinata, quae odio habens neminem quosdam meritorum iure plus diligit, quaeque, cum generaliter diligat cunctos, excipit tamen sibi ex his quos debeat peculiari affectione conplecti, et rursum inter ipsos qui in dilectione summi atque praecipui sunt aliquos sibi qui ceterorum affectui superextollantur excerpit.

E contra nouimus (quod utinam nesciremus!) nonnullos fratrum tantae esse obstinationis atque duritiae, ut cum uel suos aduersus fratrem uel fratris aduersum se senserint animos excitatos, ad dissimulandam mentis suae tristitiam, quae ex indignatione alterutrae conmotionis exorta est, secedentes ab eis, quos humili satisfactione atque conloquio lenire debuerant, aliquos psalmorum incipiant decantare uersiculos. qui dum conceptam corde amaritudinem delenire se putant, insultando augent quod statim extinguere potuerunt, si magis anxii atque humiles esse uoluissent, ut oportuna conpunctio et ipsorum cordibus mederetur et fratrum animos deleniret. nam illo utique modo pusillanimitatis, immo superbiae suae uitium palpant et nutriunt potius quam extirpant fomitem iurgiorum, dominicae illius praeceptionis inmemores qua ait: qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio, et: si recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et uade prius reconciliare fratri tuo, et tunc ueniens offers munus tuum. [*]( 3 Cant. 2, 4 (LXX) 23 Mt. 5, 22 24 1. c. 23-24 ) [*]( 1 affluentior 71T gratia om. II 2 tale quid) aliquid T 4 est om. Π1, ante enim addidit Π2 uera 0 8 superextolluntur II 9 exoepit 0 10 nonnallas Π1 12 aduersus] aduersum T adnerans se 71 13 excitatns Π1 16 incipiunt ∑ΠΟυ quibus TO 17 cordis TIv delinire Π2ΥΟ 19 oportona T1 20 cordis II1 deliniret Π2ΥΟ 21 pusillanimitates Π1 22 stirpant 71 28 praeoeptionee Π1 25 fuerit Π1 aduersus TO 26 prius om. T . 27 reconciliari ∑Υυ offer Π2r offeres Tc offerre 0 )

451

In tantum igitur non uult nos dominus noster alterius despectui habere tristitiam, ut si aliquid aduersum nos frater habuerit, nec munera nostra suscipiat, id est nec orationes sibi a nobis permittat offerri, donec de animo eius tristitiam iuste iniuafceue conceptam celeri satisfactione tollamus. neque enim ait (si habet nexam querellam aduersum te frater tuus, relinque munus tuum ad altare et uade, prius reconciliare ei\', sed si recordatus fueris, inquit, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, id est etiam si leue aliquid ac uile sit quo fratris in te fuerit excitata conmotio, et hoc memoriam tuam subita recordatione pulsauerit, scias offerre te precum tuarum spiritalia munera non debere, nisi prius qualibet ex causa ortam tristitiam de corde fratris benigna satisfactione depuleris.

si igitur euangelious sermo etiam pro praeterita et minima simultate ac de exiguis oborta causis satisfacere nos irascentibus iubet, quid de nobis miseris fiet, qui recentes et maximas causas nostroque errore conmissas pertinaci dissimulatione contemnimus et inflati tumore diabolico, dum humiliari erubescimus, auctores nos fraternae tristitiae denegamus, ac rebelli spiritu subici praeceptis domini dedignantes nequaquam ea uel obseruari debere uel inpleri posse contendimus? eoque fit, ut iudicantes eum inpossibilia uel incongrua praecepisse efficiamur secundum apostolum non factores, sed iudices legis.

IIIud quoque quibus lacrimis est deflendum, quod nonnulli fratrum, cum fuerint contumelia cuiuslibet sermonis accensi, si alterius cuiuspiam qui eam lenire desiderat precibus fatigentur, cum audierint nequaquam debere aduersus fratrem concipi retineriue tristitiam secundum illud quod scriptum [*]( 23 lac. 4, 11 ) [*]( 2 aduersas T . 6 ait om. TI quaerellam X querelam aduersus T 8 inquid quod TO 13 hortam Z 16 nos] non H 18 contempnimns II diabnlico Π1 19 erabiscimns Π1 20 denegamus] designamas ex dedignamus II rebelles T 21 obseraare TO implere T 26 contamilia 71 29 concipere tenerene T retinerene IP, ) [*]( 29* )

452
eat: qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio, et: sol non occidat super iracundiam tuam, proclamant 2ilico: si paganus aliquis, si saecularis hoc fecisset ant ista dixisset, recte debuit sustineri. quia autem ferat fratrem tam grauis conscium culpae aut tam insolens de ore conuicium proferentem! quasi uero patientia infidelibus tantum atque sacrilegis et non omnibus sit generaliter adhibenda aut iracundia contra gentilem noxia contra fratrem utilis aestimanda, cum utique perturbatae mentis obstinata conmotio non dissimile, contra quemuis fuerit excitata, sibi inferat detrimentum. 3 quantae autem obstinationis, immo uecordiae est, ut nec ipsam uerborum proprietatem brutae mentis stupore discernant, quia non dicitur: \'omnis qui irascitur alienigenae, reus erit iudicio, quod fortasse poterat secundum illorum sensum consortes nostrae fidei et conuersationis excipere, sed significanter expressit euangelicus sermo dicens : omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. licet itaque secundum regulam ueritatis omnem hominem fratrem debeamus accipere, tamen hoc loco magis fidelis ac nostrae conuersationis particeps quam ethnicus ipso fratris uocabulo designatur.