Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ita igitur et uas pectoris nostri, nisi prius fuerit ab omni faetidissima uitiorum contagione purgatum, non merebitur suscipere illud benedictionis unguentum de quo dicitur per prophetam: sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram uestimenti eius, nec illam scientiam spiritalem et eloquia scripturarum quae dulciora sunt super mei et fauum inpolluta seruabit. quae enim p articipatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luci cum tenebris? quae autem conuentio Christi ad Beliar?