Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

inpossibile namque est inmundam animam, quantalibet desudauerit lectionis instantia, adipisci scientiam spiritalem. nemo enim in uas faetidum atque corruptum unguentum aliquod nobile aut mei optimum aut pretiosi quicquam liquoris infundit. facilius enim quamuis odoratissimum myrum semel horrendis inbuta faetoribus testa contaminat quam ut aliquid ex eo suauitatis aut gratiae ipsa concipiat, quia multo citius munda corrumpuntur quam corrupta mundantur.