Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS: Definitio ista nequaquam uidetur nobis ueritate fulciri aut probabili ratione subnixa. cum enim omnes qui fidem Christi aut nequaquam suscipiunt aut inpia dogmatum prauitate corrumpunt inmundi cordis esse manifestum sit, quomodo multi Iudaeorum atque haereticorum uel [*]( 15 Ps. 132, 2 19 Ps. 18, 11 20 II Cor. 6, 14—15 ) [*]( 3 proditas! prepeditus II2 uanitates II1 4 scientiae T praesamtione ∑0 7 fetidum TO (passim) correptum II1 ungentum II aliquot 2 8 obtimum 0 licoria 0 9 myrram ZT* mustum II2 10 teste IP aliqait II (∑) 11 conspiciat II1 quia] qui 2 12 mandentar T 13 peccatoris II1 15 ungentum II bis prof. II 17 horam 2 orS II, S in ras. m. 2 18 Bcribt. Tl 19 seraaoit 2 21 qa 0 tenebras 2 22 belial IPTOv ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 27 )

418
etiam catholicorum, qui diuersis uitiis inuolunntur, perfectam Bcripturarum scientiam consecuti de spiritalis dootrinae magnitudine gloriantur, et e contra sanctorum uirorum innumera multitudo, quorum cor ab omni peccatorum contagione purgatum est, simplicia fidei pietate contenta profundioris scientiae ignorat arcana? quemadmodum ergo stabit ista sententia, quae scientiam spiritalem soli cordis tribuit puritati?