Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sicut igitur inertibus agricolis, qui sua frequenti uomere arua non subigunt, hanc ubertatem segetum pietas diuina non confert, ita laborantibus pernox sollicitudo non proderit, nisi misericordia domini fuerit prosperata. in quo tamen humana superbia nullatenus se gratiae dei uel exaequare uel admiscere contendat participemque se in muneribus dei per hoc conetur inserere, ut laborem suum auctorem esse diuinae existimet largitatis ac prouentum eopiosissimarum frugum industriae suae meritis respondisse glorietur.

consideret namque ac ueridica examinatione perpendat, quod ne ipsos quidem conatus, quos pro desiderio opulentiae intentus exercuit, suis uiribus inpendere potuisset, nisi eum ad exercendum omne opus ruris protectio domini ac [*](8 tui] cai Π1 9 proficere ΠϒΟυ 10 conatoB Q 13 inritam O1: initam rell. 14 oportanitatis Π1 15 adultus Π fructos 0 solidatus Π 18 quia] qua II\' quae Π2 19 suo ϒ1O frequenter Πc 20 non om. ZT 22 preparata 0 23 euequare IP 24 se om. 0 25 extimet 0 largitatet Π 27 ueredica Π 28 pro om. T 80 dei 0 )

364
misericordii roborasset, et inefficax eius uoluntas fuisset ac uirtus. nisi etiam peragendi copiam, quae nonnumquam uel siccitatis uel imbrium nimietate fraudatur, diuina clementia praestitisset.

nam cum et boum uitus et saoitas eorporis et omnium effectus operum actuumque prosperitas a domino fuerit condonata, orandum est ne fiat ei meat scriptum est caelum aereum et terra ferrea, et ne residuum lucustae comedat bruchus et residuum bruchi eruca deuoret et residuum erneae robigo consumat. nec in hoc tantum eget diuinitatis auxilio agricolae laborantis industria. nisi etiam insperatos auertat casus, quibus, etiamsi desiderata fructuum fecunditate ager fuerit opimatus, non solum spei suae uana expectatione frustrabitur, uerum etiam perceptarum et reconditarum iam uel in area uel in horreo frugum nbertate fraudabitur.

quibus manifeste colligitur non solum actuum. uerum etiam cogitationum bonarum ex deo esse principium, qui nobis et initia sanctae uoluntatis inspirat et uirtutem atque oportunitatem eorum quae recte cupimus tribuit peragendi: omne enim datum bonum et omne donum perfectum de sursum est descendens patre luminum. qui et incipit quae bona sunt et exsequitur et consummat in nobis, dicente apostolo: qui autem dat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen uestrum et crescere faciet fructus iustitiae uestrae.

nostrum uero est, nt cotidie adtrahentem nos gratiam dei humiliter subsequamur, uel certe d nra [*](15 quibus manifeste .... p. 363, 6 nolnenmt reuerti] Prosp. 2, 2 ) [*](6 Deat. 28, 23 7 Ioel 1, 4 19 Iac. 1, 17 22 n Cor. 9. 10 26 Act. 7. 51 ) [*]( 2 etiam] eam Π 4 nam: nam et Z. sed et del m. S boam ϒ: bonum ΣΠΟ 5 affectus ϒ 7 locustas ϒΟ 8 camedebat Π1 brucus ΣΟ d T a m. 2 broohi - bruei ϒ a m. 2 et O deueret eruca T 9 rabigo ΠϒΟ 13 exspectat T 17 qai] quibus T 21 exequitur O 22 aspostulo Π1 24 fractam r 25 eott T quotidie 0 adtrahente IO 26 gratia I «t uid. et 0 gratiam ϕ )

365
ceruice et incircumcisis ut scriptum estauribus eidem resistentes per Hieremiam mereamur audire: numquid qui cadit, non resurget? aut qui auersus est, non reuertetur? quare ergo auersus est populus iste in Hierusalem auersione contentiosa? indurauerunt ceruices suas, noluerunt reuerti.

GERMANVS: Huic sensui, cuius pietas abrupte a nobis non potest inprobari, illud uidetur obsistere quod ad destructionem liberi tendit arbitrii. nam cum multos gentilium, qui utique diuini adiutorii gratiam non merentur, non solum frugalitatis atque patientiae, sed, quod magis mirum est, etiam castitatis uideamus fulgere uirtutibus, quomodo captiuato liberae uoluntatis arbitrio dei munere conlatae illis fuisse credendae sunt, cum utique mundanae sapientiae sectatores non solum dei gratiam, sed ipsum etiam uerum deum penitus ignorantes, quantum uel serie lectionis uel quorundam traditione cognouimus, summam castimoniae puritatem proprii laboris industria possedisse dicantur?

CHAEREMON: Gratum mihi est quod, dum summo agnoscendae ueritatis amore flammamini, quaedam etiam inepta proponitis, quorum obiectione probatior atque ut ita dixerim exploratior catholicae fidei uirtus adpareat. quis etenim sapiens tam contrariis propositionibus uteretur, ut caelestem castimoniae puritatem, quam hesterna die nec per dei gratiam mortalium cuiquam adserebatis posse conferri, nunc eandem etiam a gentilibus crederet uirtute propria fuisse possessam?

sed quia haec explorandae procul dubio ut dictum est studio ueritatis opponitis, quid de his teneamus aduertite. primum philosophos nequaquam credendum est talem animi castitatem qualis a nobis exigitur adsecutos, quibus iniungitur ut non [*](2 Hierem. 8, 4-5 ) [*]( 2 iherem. 0 numquit Σ 3 cadet ΠΟ 4 reuertitur Π 5 ihr̃̇ɾlm O 8 dextrnctionem Σ 17 poat summam Σ addi! : eaa, quae uox dittographia syllabae sequentis cas esse uidetur 19 summae Σ 21 proponetis Π1 24 ezterna ΣΟ 26 crederetis Υv credideritis 0 28 uertite Π1 29 neque quam Σ 30 exitur Π1 adsecutus IP )

366
solam fornicatio, sed ne mmunditiaquidem nominetur in nobis. habuerunt autem illi quandamμsϱιϰύγν, hoc est portiunculam castitatis, id eet abstinentiam carnis, at tantum a coitu libidinem cohercerent: hanc autem internam mentis ac perpetuam corporis puritatem non dicam opere adsequi, sed nec cogitatione potuerunt.

denique famosissimus ille ipserum Socrates hoc, ut ipsi concelebrant, de se nen erubuit profiteri. nam cum intuens eum quidam ϕυσιογνώμιsν dixisset: ὸ́μματα πσιδεϱαστοι̃, hoc eet oenli corruptoris puerorum, et inruentes in eum discipuli inlatum magistro uellent ultum ire conuicium, indignationem eorum hac dicitur conpressise sententia: παύσασϑε, έται̃ϱοτ εἰμὶγάϱ, έπέχω δέ, id est: quiescite, o sodales: etenim sum, sed contineo. apertissime igitur non solum adsertione nostra, sed etiam ipsorum professione monstratur consummationem tantummodo inpudicitiae, id est conmixtionis turpitudinem uiolenta ab illis necessitate conpressam, nen tamen desiderium de cordibus eorum et oblectationem illius passionis exclusam.