Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quisquis igitur extractus a cunctis confabulationibus otiosis et mortificatus ab omni ira ac sollicitudine curaque mundana duobus tantum paxamatiis fuerit cotidiana refectione contentus, et aquae satietate subtracta quietem somni trium sine at alii statuerunt quattuor horarum spatio terminarit, nec tamen laborum aut continentiae huius merito, sed miseratione domini eam se crediderit adepturum, quia sine hac fide uana eet omnis humani laboris intentio, non amplius quam sex mensibus perfectionem istius inpossibilem sibi non esse cognoscet.

euidens tamen est iam proximae puritatis indicium incipere cum de proprii laboris industria non sperare. si enim mm uersiculi illius unusquisque ia ueritate conceperit: nisi dominus aedificauerit domum, ia uanum laborauerunt qui aedificant eam, sequitur ut nec de puritatis suae meritis extollatur, intellegens eam se non sua diligentia, sed domini misericordia consecutum, nec contra alios inmiti rigore moueatur, sciens humanam nihil esse uirtutem, si eam uirtus diuina non iuuerit.

Proinde unicuique nostrum aduersus spiritum fornicationis totis uiribus deendanti uictoria singularis est de merito conatus sui remedium non sperare. quae fides licet facilis ac plana omnibus uideatur, tamen tam difficile ab incipientibus quam ipsius castitatis perfectio possidetur. nam cum eis uel particula puritatis adriserit, continuo in conscientiae suae secretis elatione quadam subtiliter inlabente sibimet blandiuntur, credentesque eam se diligentiae suae studio consecutos [*]( 16 Ps. 126, 1 ) [*]( 1 ea sub Π 4 definere definere Π et Oc 6 --tantummodo T 7 parmatiis ϒ paximatii O fuerint Π2 eott T et ea qvae 2 8 siue trium H 9 apatio... tamen om. Π 10 merita Π eam] tam Π 12 non om. ϒ 13 cognoscat ϒ 16 conciperet Π 17 laborant 0 90 ne 0 23 aduersum 0 28 in om. ϒ 30 consecutus Π2 )

359
necesse est ut superno illo praesidio paululum denudati tamdiu illis quas diuina uirtus extinxerat passionibus opprimantur, quamdiu experientia docente cognoscant se uiribus atque industria sua puritatis bonum obtinere non posse.

et ut disputationem nostram de fine plenissimae castitatis longa lucubratione confectam breuiter concludamus in unum omnia quae copiose sparsimque digesta sunt colligentes, haec est consummatio castitatis, ut uigilantem monachum oblectatio libidinis nulla perstringat, ut quiescentem somniorum non fallat inlusio, sed cum dormienti tantum per sopitae mentis incuriam conmotio carnis obrepserit, quemadmodum sine ulla titillatione uoluptatis excita est, ita etiam sine ullo pruritu corporis conquiescat.

haec de castitatis fine, quantum potuimus, non uerbis, sed experientia magistrante digessimus. quae licet a desidiosis ac neglegentibus arbitrer inpossibilia forsitan iudicanda, certus tamen sum a studiosis ac spiritalibus uiris agnoscenda pariter ac probanda. tantum namque inter hominem distat et hominem, quantum et illa ad quae animi eorum tendit intentio ab inuicem disparantur, id est uel caelum ab inferno uel Christus a Beliar, secundum sententiam domini saluatoris: si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit, et iterum: ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.

Hnc usque beatus Chaeremon de castitatis perfectione disseruit admirabilemque doctrinam sublimissimae puritatis tali sermone conclusit, suadens stupentibus atque anxiis nobis, ut, quia iam noctis pars maior effluxerat, tradita quieti [*]( 21 loh. 12, 26 23 Mt. 6, 21 ) [*]( 1 paulolum r 2 illins Π1 4 bonam om. II opt. 2T 6 lncrubatione Σ 7 cupiose et degesta IP 8 oblectatione S 11 inrepserit T 12 excitata ΠϒΟυ: cf. XXI, 26, 2 nllo om. II proritu Π1 14 degessimus Π1 15 necleg. ΣΟ 16 ab 0 18 distat et hominem om. Π 20 beliar 2 et, ut uid., Π1: belial Π2ϒΟυ 26 desseruit Π1 ammir. T 28 quieta Π1 )

360
paaialam membra naturali soporis cibo minime fraudaremus, ne languens torpore corporis sui etiam mens uigorem sanctae intentionis amitteret. [*]( 1 paulol. T naturalis operis Π 2 torpere U\' 3 Explicit secunda conlatio conlatio -II- Π, numero a m. 2 s. L addito. clatio secunda 0) abbatis chaeremonii cher. TO de castitate. Incipit eiudem senis addL 0 conlatio tertia coul tert. om. T, coul om. ΠΟ de protectione dei de gratia dei et libero arbitrio O, ΣΠϒΟ. Capitula abbatis chaeremonu de protectione dei ΣΠ Incipicnt capitula r Incipit capitula eiusdem 0 )

361
DE PROTECTIONE DEI. CAPITVLA.

Prooemium.

Interrogatio, quare non merita uirtutum laborantis industriae deputentur.

Responsio, quod sine adiutorio dei non solum perfectio castitatis, sed omnino nihil boni perfici possit.

Obiectio, quemadmodum gentiles absque gratia dei castimoniam habuisse dicantur.

Responsio de philosophorum imaginaria castitate.

Quod sine gratia dei nullos industrios conatus exsequi ualeamus.

De principali proposito dei et prouidentia cotidiana.

De gratia dei et arbitrii libertate.

De uirtute bonae uoluntatis nostrae et gratiae dei.

De liberi arbitrii infirmitate.

Vtrum bonam uoluntatem nostram sequatur an praecedat gratia dei. [*]( 6 prohimium Z proemium T premiam de protectione dei 0 7 qaare] quae 2 laboranti Π laborantis ... deputentar om. 0 8 industria ΣΠ depntetur Π 9 perfectio ... 10 possit om. 0 10 castatis T omnino om. T 11 gentes 0 12 dicuntur TlO 14 nullus Π nullo T industria T exequi TO 16 cott. T 18 gratia TO 19 libera II infirmate II libertate T infirmitate et gratia dei 0 20 praecellat 2 )

362

Quod uoluntas bona nec semper gratiae nec semper sit homini tribuenda.

Quod gratiam dei humani conatus conpensare non possint.

Quod temptationibus suis deus uirtutem humani experiatur arbitrii

De multiplici uocationum gratia.

De gratia dei, eo quod humanae fidei transcendat angustias.

De inscratabili dispensatione dei.

Definitio patrum, eo quod arbitrium ad saluandum non sit idoneum.

Cum ad synaxin matutinam percepto paululum sopore remeantes senem opperiremur, ingenti abba Germanus scrupulo mouebatur, quod in praeterita disputatione, cuius uirtus summum desiderium incognitae nobis castitatis infuderat. unius adiectione sententiae beatus senex meritum humanae cassasset industriae, adstruens hominem, quamuis summis ad bonam frugem uiribus enitatur, tamen boni conpotem esse non posse, nisi id diuini tantum muneris largitate, non operis sui studio. percepisset. hanc igitur quaestionem adtonite uoluentibus nobis progressus cellam beatus Chaeremon, cum quiddam nos inuicem mussitare sensisset, solito breuius orationum atque psalmorum sollemnitate transcursa, quid moueret, inquirit.

Tum GERMANVS: Quantum excellentissimae, inquit, sublimitate uirtutis, quae nocturna disputatione patefacta est, [*](1 gratia Π 3 gntiae T dei om. Π 5 temtafc. ΣΠ 12 Finiunt capitula conlationis (colleetioDia Σ) tertiae abbatis chaeremoim (chaer Σ) de protectione dei ΣΠ Expliciunt capitula. Iaci- pit conlatio ϒ Expt cplxe. Incipit cluo XIII O 13 synaxim Tv sinaxin O paulol Υ 14 abbas ΠϒΟυ scripulo 0 17 causasset Π cassaret O 21 uolentibus Π 22 cellula Πυ cella T oelle 0 qaidam Π 23 mnsitare TO bcenis Σ 24 soleum. ΠΥ 24 moaerit Πc 25 tunc ϒυ excellentissime ΣΠ exellentissima T inquid 0 )

363
paene ut ita dixerim a fide possibilitatis excludimur, tantum nobis (pace tui dictum sit) uidetur absurdum, si laborum stipendium, id est perfectio castitatis, quae instantia proprii sudoris adquiritur, non specialiter laborantis deputetur industriae. ineptum est enim, ut si uerbi gratia agricolam erga culturam terrae inremissum studium uiderimus inpendere, non illius efficaciae adscribamus et fructum.

CHAEREMON : Hoc ipso quod proposuistis exemplo euidentius adprobatur nihil posse perficere sine adiutorio dei laborantis industriam. nec enim agricola cum omnes conatus suos in excolendis eipenderit terris, confestim etiam prouentum segetum et ubertatem frugum suae poterit industriae deputare, quam inritam esse frequenter expertus eet, nisi eam et piuMaram oportunitas et hiemis tranquilla serenitas subsequatur, ita ut adultos iam fructus ac perfecta maturitate solidatos de manu quodammodo tenentium uiderimus plerumque praereptos nihilque laborantibus illam iugem sudoris instantiam contulisse, quia non fuit domini opitulatione directa.