Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

post haec de maioribus peccatis ad minora descendens quartum intulit membrum concupiscentiam malam, quae non solum ad praedictam inpudicitiae passionem, uerum etiam ad omnes noxias cupiditates generaliter referri peteet, quae corruptae tantummodo uoluntatis est aegritudo. de qua dominus in euangelio: qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eamincorde sno. multo enim maius est etiam tunc mentis lubricae desiderium continere, cum ei inlecehrosi aspectus offertur occasio.

quibus manifestissime conprobatur ad perfectionem puritatis castimoniam continentiae corporalis solam non posse sufficere, nisi etiam mentis addatur integritas. post quae omnia [*]( 5 LeY. 7,20 (LXX) 7 Num. 19,22 9 Deut. 23, 10—11 21 Mt. 5, 28 . ) [*]( 1 obrepiat II 2 inmundus II1 sacrorum II 3 priuxbit ∑Ó 7 quicquid ΙΙϒΟ 8 immundus om. T deuther. Z 9 pullutus II 13 que inrecessabili animae II 14 accedere II1 accendere copiam O 17 discendans II1 19 referre O 20 corrupta et ∑ uoluntatis est aegritudo om. II 21 uiderit inquit O 22 mecatus O 23 post suo M T cap. tortium incipit magis 0 27 nisi SO: niai ei ΙΙΥΤv )

337
nonissimum corporis illius membrum et auaritiam, inquit; procul dubio ostendens non solum ab adpetitu rerum alienarum animum continendum, uerum etiam propria magnanimiter contemnenda. hoc enim et in Actibus apostolorum fecisse legitur credentium multitudo, de qua dicitur: multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia conmunia. quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, unendentes adferebant pretia eorum quae uendebant et ponebant ante pedes apostolorum: diuidebatur autem singulis prout cuique opus erat.

et ne ad paucos pertinere uideretur ista perfectio, auaritiam simulacrorum seruitutem esse testatus est. nec inmerito. quisquis enim non conmunicat necessitatibus egenorum et pecuniae suae, quam infideli tenacitate conseruat, Christi praecepta postponit, idololatriae crimen incurrit, amorem scilicet materiae mundialis diuinae praeferens caritati.