Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Si ergo multos ita pro Christo suas uidemus abiecisse substantias, ut non solum possessionem pecuniarum, uerum etiam desiderium de cordibus eorum in perpetuum probemus abscisum, consequens est ut eodem modo etiam fornicationis ardorem extingui posse credamus. neque enim rem inpossibilem apostolus cum possibili coniunxisset, sed utraque solens esse possibilia pari modo mortificanda decreuit.

et in tantum beatus apostolus fornicationem siue inmunditiam de nostris membris extirpari posse confidit, ut non solum mortificari [*]( 5 Act. 4, 32 et 34—35 14 cf. Col. 3, 5 26 1. c. ) [*]( 1 illitu corporis 0 2 ab om. 0 6 quicquam 0 7 posaidebaat T aliquit 0 8 dicebant T* erat 0 quodquot 2 9 posseuorum Σ 10 pretia... uendebant om. 0 11 diuidebantor 0 14 seruitutem simnlacr. 0 16 praecepto 0 17 idolatriae IIVO 18 praefere JP praeferent Π2 19 non distinguunt TO 20 possessionum 0 22 abscissum 0 24 ntramque Π2 0 25 posaibili Π1 possibilē Π2O 27 eutirp. ΠΥ mortificare T... ) [*]( XIII. Cass.2. ) [*]( 22 )

338
ea, sed ne nominari quidem in nobis debere pronuntiet fornicatio, inquiens, et omnis inmunditia autauaritia nec nominetur in uobis, aut turpitudo aut stultILoquium aut scurrilitas, quae ad rem non pertinent. quae etiam pari modo perniciosa esse et aequali nos a regno dei exclusione depellere edocet dicens:

illud autem scitote, quod omnis fornicator aut inmundus aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei, et iterum: nolite errare: neque fornicarii neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures nequeauari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. dubium proinde esse non debet fornicationis et inmunditiae de membris nostris aboleri posse contagium, quandoquidem non aliter ea quam auaritiam, stultiloquium, scurrilitatem, ebrietatem ac furta, quorum facilis amputatio est, mandauerit abscidenda.