Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Hoc itaque peccati corpus multis uitiorum membris probatur extructum, et ad eius adtinet portionem, quidquid uel facto uel dicto uel cogitatione peccatur. cuius membra rectissime super terram esse dicuntur. non enim possunt hi qui eorum utuntur ministerio ueridice profiteri: nostra autem conuersatio in caelis est. huius igitur corporis in hoc loco apostolus membra describens mortificate, inquit, membra uestra quae sunt super terram, fornicationem, inmunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est simulacrorum seruitus.

primo itaque loco fornicationem credidit inferendam, quae carnali conmixtione perficitur. secundum etiam membrum inmunditiam nuncupauit, quae nonnumquam absque ullo mulieris tactu uel dormientibus uel uigilantibus per incuriam [*](1 Col. 3, 5 8 Rom. 6, 6 10 L c. 11 L c. 7, 24 17 PhIL 3, 20 19 Col. 3, 5 ) [*](1 aenserit om. II inquid O 2 terra O post terram in T eap. 2 incipit 3 eunt 0 mortificare 0 5 inmitti Z inmitiB 0 7 dextroi 0 castitatis 0 8 et alibi T dextruatur 0 inquid H 10 inquid n non inquit 0 11 heinlat ο̌ II: wulatu 2TO 13 non distinguit T 14 exstructum T quicqtiid ΙΙϒΟ 16 hii ∑II2ϒ1O 17 ueredicere II confiteri 0 18 aatem om. 0 ante huias in 0 cap. 3 in- cipit 19 spostulus IP 22 cultus ac seruitus T . 26 at- tactu ϒ... )

336
incircumspectae mentis obrepit et ideo notatur ac prohibetur in lege, quae inmundos quosque non solum sacrarum carnium participatione priuauit, Genua etiam, ne contactu suo sancta polluerent, a castrorum iussit congregatione secerni dicens: anima quaecumque comederit de carnibus sacrificii salutaris quod est domini, in qua est inmunditia, peribit coram domino, et quidquid tetigerit inmundus, inmundum erit.

in Deuteronomio quoque: sd fuerit inter uos homo, qui nocturno pollutus est somnio, egredietur extra castra, et non reuertetur, priusquam ad uesperam lauetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra. deinde tertium peccati membrum libidinem ponit, quae in recessibus animae coalescens accidere cuipiam etiam sine passione corporis potest. libidinem enim ab eo quod libeat dictam esse mm dubium est.