Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Refectione transacta, quae doctrinae cibum desiderantibus nobis onerosa magis uisa est quam iucunda, cum ilico nos promissi sermonis debitum senex expectare sensisset, grata, inquit, est mihi non solum adtonita ad discendum uestrae mentis intentio, sed etiam disciplina propositae quaestionis. rationabilis enim re uera interrogationis a nobis ordo seruatus est. necesse est enim ut tam excelsae plenitudinem caritatis inmensa illa perfectae atque perpetuae castimoniae praemia consequantur parque sit gaudium in tanta parilitate palmarum.

tanta enim sibi societate foederantur, utuna absque altera nequeat possideri. hoc igitur propositio uestra conplexa est, ut utrum ignis ille concupiscentiae, cuius haec caro uelut insitum sentit ardorem, ad plenum possit extingui, disputatione simili panderemus. de quo primum quid beatus apostolus [*](1 in et 2 dominus om. 0 2 dens ∑: cf. cap. 12, 1 3 agnoacere T dnlcidinem II1 9 Fininnt capitala abbatis chaeremonis de castitate Z Fiunt (sic) capitula de castitate n Eipliciunt capitula T Finit capitnlatio CNLT XIIa 0 Ineipit (om. Z) conlatio (euudem add. T) abbatis chaeremonis de castitate 2T: om. IIO 11 iocunda ΙΙϒ 12 promissia II1O sermonibus 0 gratia m 13 inquid 0 16 excelsā II 17 inmenaae II 18 perque 0 20 nequeant T hoc.... est nt om. 0 21 at om. Z uelud ϒ1)

335
senserit diligentius inquiramus. mortificate, inquit, membra uestra quae sunt super terram. prius ergo quam cetera perscrutemur, quae ista sint membra quae mortificari praeceperit indagemus.

neque enim beatus apostolus ad abacisionem manuum aut pedum aut genitalium inmiti nos praeceptione conpellit, sed corpus peccati, quod utique constat ex membris, quantocius destrui zelo perfectae desiderat sanctitatis. de quo corpore alibi ut destruatur, inquit, corpus peccati, et quae sit eius destructio consequenter exponit: ut iam, inquit, non seruiamus peccato. a quo etiam se liberari cum heiulatu postulat dicens: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius?