Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nullus etenim eet hominum, qui mira esse opera dei etiam ex ipsius creaturae magnitudine non agnoscat ceterum illa, quae in sanctis suis cotidiana operatione dispensat ac speciali munificentia afluenter effundit, nullus alius nisi anima perfruentis agnoscit, quae in secreto conscientiae suae ita est beneficiorum eius arbitra singularis, at ea non solum nullo ualeat sermone disserere, sed ne sensu quidem et cogitatione conplecti, cum ab illo ignito feruore discedens ad istos materiales ac terrenos intuitus fuerit deuoluta.

quis enim in se opera domini non miretur, cum insatiabilem uentris ingluuiem et sumptuosam gulae perniciosamque luxuriam ita in se uiderit fuisse conpressam, ut uix ipsum exiguum ac uilissimum cibum raro inuitusque percipiat? quis non obstupescat opera dei, qui illum ignem libidinis, quem naturalem antea et uelut inextinguibilem esse credebat, ita refrixisse persenserit, ut ne simplici quidem se corporis motu sentiat incitari ? quomodo non uirtutem domini contremescat, quisque homines quondam diros atque truculentos, qui ad summum iracundiae furorem etiam blandissimis subditorum inritabantur obsequiis, ad tantam uiderit transisse lenitatem, ut non solum nullis iam conmoueantur iniuriis, sed etiam com inlatae fuerint summa magnanimitate congaudeant ?

quis plane non miretur opera dei ao toto proclamet affectu: quia ego cognoui quod magnus est dominus, cum uel se uel alium quempiam ex rapacissimo liberalem, ex prodigo continentem, ex superbo humilem, ex [*]( 26 Ps. 184, 5 ) [*]( 1 uel] nec Π Ov intellegetur Σ: cf. XIII, 12, 1 et 2 prof. Π 5 cott. T 6 affluentur Π1 affluenter Π2Υ 8 eam ΠΟ 10 descendens (ex discendens) T etO terrenus Π1 11 intuitos O desoluta T* 13 gylae 2 guile 0 pernit. TIT lnxoriam n 15 qui] oum T 16 ante TO ac uelnd T 17 refrigisse O 19 contremiscat Π quieq. cum T (eed q. cum in rae. m. 2) et v condam 0 20 truculentus Π1 21 inritabuntnr II122 transisse uiderit ΠΥΟv commou. ITPO (in X litterae um iam non leguntur) 24 congaudeat Π )

355
ddioato ac tenero squalidum hirsutumque perspexerit et egestate atque angustia praesentium rerum etiam uoluntarie perfruentem ? ista sunt profecto mira opera dei, quae peculiariter anima prophetae similiumque eius mirificae contemplationis intuitu stupefacta cognoscit. ista sunt prodigia quae posuit super terram, quae idem propheta considerans ad admirationem eorum cunctos populos aduocat dicens: uenite. et uidete opera dei, quae posuit prodigia super terram: auferens bella usque ad fines terrae. arcum conteret, et confringet arma: et scuta conburet igni.