Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod enim maius potest esse prodigium quam sub momento breuissimo ex rapacissimis publicanis apostolos fieri, ex persecutoribus truculentis praedicatores euangelii patientissimos reddi, ita ut eam quam persequebantur fidem etiam effusione sui sanguinis propagarent ? ista sunt opera dei quae se cotidie una cum patre filius operari protestatur dicens: pater meus usque hodie operatur, et ego operor. de istis operibus dei beatus Dauid in spiritu canens benedictus, inquit, dominus deus Israhel, qui facit mirabilia magna solus. de istis et Amos propheta qui facit, inquit, omnia et conuertit ea, et transmutat in matutinum umbram mortis. haec nempe est inmutatio dexterae excelsi.

de hac salutari operatione dei orat propheta demir nam dicens: confirma deus hoc, quod operatus es in nobis. ut praetermittam illas secretas atque absconditas [*]( 7 Pa. 45, 9-10 16 Ioh. 5, 17 18 Pa. 71, 18 20 Amog 5, 8 (LXX) 22 Ps. 76, 11 24 Ps. 67, 29 ) [*]( 1 hyre. Z 2 uolnptariae Π 3 profecto om. II mira om. 0 4 profetae ΠΟ mirifice 2 5 obstupefacta 0 6 prof. II ammirat. ΣΥ1 7 populus II1 uocat 0 7 et om. IIO 8 domini (τοv xυϱίου) TO 10 igne X corr. cf. cap. 6, 3 12 apostulus Π1 14 ita om. T cum effusionem O 15 sui om. Σ cott. T 16 operari (operare Π1) filius ΠΥΟv 17 hodie] modo 0 18 in om. T inquid 0 19 inrael X ifrl T 20 ietis operibus T prof. Π inquid 0 21 matntinum) mutationem II 22 mutatio 0 28 prof. Π 24 hoc deus T 26 praetermittat Tl adque 0 ) [*]( 23* )

356
dispeDsationes dei, quas intra se peculiariter exerceri mens sanctorum omnium momentis singulis intuetur, illam caelestem infusionem laetitiae spiritalis, qua deiectus animus inspirati gaudii alacritate sustollitur, illos ignitos cordis excessus et tam ineffabilia quam inaudita solacia gaudiorum, quibus nonnumquam ignauissimo stupore torpentes ad orationem feruentissimam aelnt de somno profundissimo sascitamur.

hoc, inquam, est gaudium de quo beatus apostolus quod oculus, inquit, non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, eius scilicet qui terrenis uitiis hebetatus adhuc homo est et humanis inhaeret affectibus nihilque de istis dei muneribus intuetur. denique idem apostolus tam de se quam de similibus sibi, qui iam de humana conuersatione discesserant, subiecit dicens: nobis autem reuelauit deus per spiritum suum.