Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

uidetis ergo, quia sicnt non est in conluctatione continentiae, sed in castitatis pace locus domini, ita etiam habitatio eius in specula sit et contemplatione uirtutum. unde non inmerito portae Sion cunctis Iacob tabernaculis praeferuntur: diligit enim dominus portas Sion superomnia tabernacula Iacob. quod autem per hoc ineuitabilem esse conmotionem earais adseritis, quod urina, cam uesicam iugi stillatione repleuerit, quieta suscitet membra, licet ueris sectatoribus [*]( 4 Ps. 75, 2 6 l. c. 10 l. c. 3 24 Ps. 86, 2 ) [*](1 srahelis ΣΟ 3 conscendit Υ 3 ita] a Υ distincxit S 6 ιſrł Σ 7 uidet ΥΟv rectissamus Π1 11 inquid O 13 et cordis om. II 14 opt ZT 19 confringit II arcum II1 adueraum Υv 20 condam O 22 castitatis pace] castitate Σcastitate pacis 0 27 urinam H uessicamT ingi stillatione scripsi: cf. XVIII, 6, 3 ingis titillatione ΣΟ iogi (iugis II1) instillitione ΠΥv 18 uiris Π2 ueteribus Υ in ras. a m. 2 )

353
puritatis ad obtinendam eam nihil praeiudicet ista conmotio, quam haec sola interdum et tantum per soporem necessitas excitarit, sciendum tamen est, quod ita si conmota fuerint ad quietem propriam reducantur castitatis imperio, ut non modo cum nullo pruritu, sed ne cum minima quidem libidinis recordatione sedentur.

et idciroo, ut cum lege animi lex quoque congruat corporalis, etiam in ipsius aquae potu ita est nimietas castiganda, ut umoris cotidiani illa collectio pigrius arefactis influens membris illum quem ineuitabilem putatis corporis motum non solum rarissimum, uerum etiam lentum reddat ac tepidum, frigidumque ut ita dixerim ignem et absque ullius adustionis ardore rorantem suscitet flammam instar admirabilis illius Moysaicae uisionis, ut carnis nostrae rubus innoxio igne circumdata non uratur, uel sicut illorum trium iuuenum, quibus ita rorante spiritu fornacis Chaldaeicae flamma discussa est, ut nec capillos eorum aut fimbrias odor ignis adftaret, ut illud quodammodo quod sanctis repromittitur per prophetam incipiamus iam in hoc corpore possidere: cum ambulaueris perignem, non conbureris, et flamma non ardebit in te.

Magna enim uere atque mirifica sunt nec ulli hominum penitus nisi his tantum qui experti sunt nota quae dominus fidelibus suis adhuc in isto corruptionis uasculo constitutis ineffabili liberalitate largitur. quae propheta mentis puritate perlustrans tam ex sua quam ex illorum persona qui in hunc statum affectumque perueniunt exclamauit: mira opera tua, et anima mea cognoscit nimis. alioquin nihil noui [*]( 13 cf. Ex. 3, 2 15 cf. Dan. 3, 94 18 Esai. 43, 2 26 Ps. 138, 14 ) [*]( 1 opt. ΣΥ 2 haec om. T tantum scripsi: tamen codd. v cf. cap. 16, 2 3 suscitarit Π 5 proritu Π1 neo 0 7 corporales JP 8 humoris TO cotidiana II cottidiani T quotidiani 0 9 pigrius] prius Π c 12 ardore (e add. m. 2) errantem II rotantem O 13 mosaicae ΣΥΟ 15 chaldeicae Π1 Υ1 chaldaicae Π2Υ2v caldaicae 0 16 discnsa IP nec] ne X 17 repromititur n 18 prof. IIO 19 conbnris Π1 24 prof. II 27 cognoacit] nobit 0 ) [*]( xm. Cass. 2. ) [*]( 23 )

354
uel magni intellegitur propheta dixisse, si alio cordis affectu uel de aliis operibus dei haec pronuntiasse credatur.