Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hie est igitur perfectionis timor, quo homo ille dominicus, qui non solum redimere humanum genus, sed etiam praebere uenerat perfectionis formam atque exempla uirtutum, repletus fuisse narratur. illum enim seruilem suppliciorum timorem uerus dei filius, qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius, habere non potuit.-

GERMANVS: Quia de perfectione caritatis sermo digestus est, uolumus etiam de castitatis fine aliqua liberius sciscitari. non enim ambigimus illud praecelsum fastigium. caritatis, per quam, sicut huc usque dissertum est, ad imaginem dei similitudinemque conscenditur, sine castitatis perfectione [*](1 Esai. 11, 2 5 l. c. 8 12 I Cor. 18, 8 15 cf. 1 Ioh. 4, 18 21 I Pet. 2, 22 ) [*](1 dixitsetque 2 4 nelud T 5 repleuit ∑O spn 0 8 dei 0 replenit 2 inquid Tt om. II, in quo est ras. 2 litt. 9 spu 0 eius est ubertatis 0 12 quoherens 0 caritate II1 18 coeperit JIT 14 nullus 2 nullius T 15 foris 0 17 quo] quod 0 19 adquę 0 20 snpplicii 0 28 XIII T quouiam ΙΙϒΟ: cf. VIII, 20. XVIIII, 7 24 degestns II1 25 exciscitari 2 illū 0 26 desertum II1 )

332
subsistere omnino non posse: sed utrum ita eius possit perpetuitas obtineri, ut numquam libidinis titillatio integritatem nostri cordis infestet, et ita ualeamus ab hac passione carnali in carne degentes peregrinari, ut numquam incentiuorum aestibus adnramur, nolumus edoceri.

CHAEREMON: Summae quidem beatitudinis ac singularis est meriti ita istum per quem domino cohaeremus affectum uel discere iugiter uel docere, ut meditatio eius secundum psalmographi sententiam omnes uitae nostrae dies noctesque consumat et mentem nostram insatiabiliter esurientem sitientemque iustitiam caelestis huius cibi perpetua ruminatione sustentet. sed consulendum est etiam iumento corporis nostri secundum benignissimam saluatoris nostri prouidentiam, ne deficiat in uia: spiritus enim promptus, caro autem infirma. quae etiam nunc uel exigui cibi perceptione curanda est, ut post refectionem eius etiam ad ea quae desideratis diligentius indaganda mentis quoque addatur intentio. [*]( 9 cf. Ps. 1, 2 13 cf. Mt. 15, 32 14 Mt. 26, 41 ) [*]( 2 opt. ∑ nonquam II1 integritate II 3 ab} ad II1 infestatione T 6 XIIII T ac om. II 9 psalmografhi S psalmografi O 10 consQmet O 14 deficiant in niam O enim] quidem 0 promtus EO 17 Explicit conlatio (eonl m. 2: conl. prima O) abtekis chasremonis de perfectione ∑IITO (deo gratias edd. O) Incipit eiusdem (senis add. O) secanda de castitate. Capitula (conlationis secaadae abbatis add. II) chaeremonis de castitate ∑II Incipit capitula conlationis eioadem de castitate T Incipit capitulatio 0 )

333