Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

cuius haec esse principia tenniter suspicamur, ut primum nouerimus qua meditatione teneatur uel cogitetur deus, deinde hanc eandem quaecumque est materiam quemadmodum ualeamus inmobiliter custodire, quod etiam non ambigimus culmen totius perfectionis exsistere. et idcirco quandam memoriae huius materiam, qua deus mente concipiatur uel perpetuo teneatur, nobis cupimus demonstrari, ut eam prae oculis retentantes, cum elapsos nos ab eadem senserimus, habeamus in promptu quo resipiscentes ilico reuertamur ac resumere illam sine ulla circuitus mora et inquisitionis difficultate possimus.

euenit namque, ut cum de theoriis spiritalibus euagati ad nosmet ipsos uelut de letali sopore conuertimur et tamquam expergefacti materiam quaerimus, qua illam quae obruta est spiritalem memoriam reanscitare possimus, retardati ipsius inquisitionis mora, priusquam repperiamus eam, a nostro conatu iterum deuoluamur, et antequam spiritalis quidam pariatur intuitus, concepta cordis euanescat intentio. quam confusionem idcirco nobis accidere satis certum est, quia speciale aliquid prae oculis propositum uelut formulam quandam stabiliter non tenemus, ad quam possit uagus animus post multos anfractus [*](1 his D1O gramaticae V 2 rethor. DPX retor. 0 facondiam uel philosophicam om. 0 philosof. D 8 consequitur D1 6 extullantur F1 8 qua] q; Dl 10 cuBtudire V1 11 ambigvimus 0 tutius V1 eiistere DOP 13 concepiatur D\' concipitur OX nnbis V1 15 prumptu D promtu quo pro 0 resipiscentes DOPX: respicientes Vv 17 uenit Dl et uenit 0 18 nelat letalis opere V 19 conuirtimur F1 20 qua om. V 21 poesomus O1 22 reperiamus X a om. D 23 intuitas V1 24 euaniscat Dl 25 accedere VP 26 politum 0 27 anfractol D )

296
ac discursus uarios reuocari et post longa naufragia uelut portum quietis intrare.

itaque nt nt hac lgnoratione ac difficultate mens iugiter praepedita errabunda semper et uelut ebria per diuersa iactetur et ne illud quidem quod casu potius quam industria sibimet occurrerit spiritale diu ac firmiter teneat, dum aliud ex alio semper recipiens sicut introitus eorum atque principia, ita etiam finem discessumque non sentiat