Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS: Maior nobis ad praeteritae conlationis illius admirationem, ob quam huc recarrimus, magnitudo stuporis adcrescit. quantum enim incitamento doctrinae huius ad desiderium perfectae beatitudinis inflammamur, tantum maiore desperatione concidimus, ignorantes quemadmodum . disciplinam tantae sublimitatis expetere uel obtinere possimus. quapropter quae in cella positi diutina meditatione uoluere coeperamus, quia necesse est loquaci forsitan prosecutione proferri, quaesumus ut explicari ea a nobis patienter admittas, quam quam sciamus beatitudinem tuam nullis solere offendi ineptiis infirmorum, quae uel ob hoc sunt in medium proferendae, ut quae in eis absurda sunt corrigantur.

quantum itaque opinio nostra sese habet, cuiuslibet artis seu disciplinae perfectio necesse est ut a quibusdam mollibus incipiens rudimentis facilioribus primum ac tenerrimis initiis inbuatur, ut quodam rationabili lacte nutrita paulatim educataque succrescat atque ita ab imis ad summa sensim gradatimque conscendat: quibus cum fuerit planiora principia et quodammodo ianuas adreptae professionis ingressa, ad penetralia quoque perfectionis et excelsa fastigia consequenter et absque labore perueniat.

nam quemadmodum pronuntiare puerorum quispiam simplices poterit copulas syllabarum, nisi prius elementorum characteres diligenter agnouerit? uel quomodo citatam legendi peritiam consequetur, qui breues et perangustas descriptiones nominum necdum est idoneus coniugare? qua [*](1 cottid. D omnes eius V 2 uolitatio 0 ingi V 4 recurremus Dl recucurrimus P 6 inflammatur VI tantam Y OPX: tanto D 7 disper. D concidemus V1 8 optinere VDP 10 forsitã D prosequutione 0 12 offendi solere DO PXv 13 ineptis D ineptis 0 uelut D\' 17 tenerremis V 18 edocataque D1 eductaque 0 subcrescat P 19 adque VO 20 concendat V quibuscumq, V fuerat Dx fuerint 0 21 penetrabilia OP 24 simpleces V aillab. OP 25 caract. OPX 26 citatam DOPX: cita V 27 describt. VOX discript. D\'P )

295
autem ratione is qui peritia grammaticae disciplinae minus instructus est uel rhetoricam facundiam uel philosophicam scientiam consequetur? quapropter huic quoque sublimisaimae disciplinae, per quam instruimur deo iugiter inhaerere, non dubito quaedam institutionis inesse fundamina, quibus primum firmissime conlocatis post haec superposita extollantur perfectionis excelsa fastigia.