Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ISAAC: Inquisitio uestra tam minuta atque subtilis proximae puritatis praesignat indicium. nec enim de his saltim interrogare, non dicam introspicere atque discernere quispiam praeualebit, nisi quem diligens et efficax mentis industria ac sollicitudo peruigil ad perserutandam istarum profunditatem prouexerit quaestionum castigataeque uitae iugis intentio per experientiam fecerit actualem adtemptare puritatis huius limina ianuasque pulsare.

et idcirco quoniam uideo uos non dicam pro foribus orationis illius uerae de qua disserimus adstitisse, sed ipsis quodammodo experientiae manibus penetralia eius et interiora palpare et quaedam membra iam iamque contingere, nec me laboraturum credo, ut iam intra aulam quodammodo ipsius oberrantes in adyta quoque, in quantum dominus direxerit, introducam, nec uos ad introspicienda haec quae demonstranda sunt ullo difficul.

tatis obstaculo retardandos. proximus enim cognitioni est, qui quid inquirere debeat prudenter agnoscit, nec a scientia longe est, qui coepit intellegere quid ignoret. et idcirco non uereor notam proditionis uel leuitatis incurrere, si ea, quae in superiore tractatu de perfectione orationis disserens disputationi subtraxeram, propalaro, quorum uirtutem uobis in hoc [*]( 1 discursos D1 narine F* 3 praepidita V 4 hebria 0 divina V 6 recepiens V1 7 adque V 9 tam om. VDl adque V suptilis D 11 saltem 0 intro aspioere X adque V 14 q;sitionũ Dl 16 lumen.. V 18 disseruimus O 19 penetralia DX: penetrabilia VOP 21 adita DOX abdita P 22 dixerit Dt 23 illo difficaltatee Dl 25 qui quid] qaidqaid DlP qui quicquid 0 agnascit ex agnascet V ab 0 26 ignorat 0 29 propalauero P1Xv )

297
exercitio ac studio conlocatis etiam sine ministerio nostri sermonis per dei gratiam arbitror fuisse reserandam.