Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Tunc enim perfecte consummabitur in nobis illa nostri saluatoris oratio, qua pro suis discipulis orauit ad patrem dicens: ut dilectio qua dilexisti me in eis sit et ipsi in nobis, et iterum: ut omnes unum sint, sicut tu pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, quando illa dei perfecta dilectio, qua prior nos ille dilexit, in nostri quoque transierit cordis affectum hac dominica oratione conpleta, quam credimus nullo modo posse cassari.

quod ita fiat, oum omnis amor, omne desiderium, omne studium. omnis conatus, omnis cogitatio nostra, omne quod uiuimus, quod loquimur, quod spiramus. deus erit, illaque unitas quae nunc est patris cum filio et filii cum patre in nostrum fuerit sensum mentemque transfusa, id est ut quemadmodum nos ille sincera et pura atque indissolubili diligit caritate, nos quoque ei perpetua et inseparabili dilectione iungamur, ita scilicet eidem copulati, ut quid quid spiramus, quidquid intellegimus, quidquid loquimur, deus sit, in illum, inquam, peruenientes quem praediximus finem, quem idem dominus orans in nobis optat inpleri: ut omnes sint unum sicut nos unum sumus, ego in eis et tu in me, ut sint et ipsi consummati in unum, et iterum: pater, quos dedisti mihi, uolo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum.

haec igitur destinatio solitarii, haec esse debet omnis intentio, ut imaginem futurae beatitudinis in hoc corpore possidere mereatur et quodammodo arram caelestis illius conuersationis et gloriae incipiat in hoc uasculo praegustare. hic, inquam, finis totius perfectionis est, at eo usque extenuata mens ab omni situ carnali ad spiritalia [*]( 3 Ioh. 17, 26 4 1. c. 21 6 1 Ioh. 4, 10 19 Ioh. 17, 22-23 22 1. c. 24-) [*](1 noetra D : om-. 0 2 orabat 0 4 ipee Dl 7 transierat D1 8 ac VDOP 11 uioimns V: nidemns DOXv aidimns P speramQs D2PXv, 14 adque V 16 quicquid bis 0 (non tertio loco) sporamus D2PXv 17 quid intelegimas V quio quid intellegimusD 20 sicat] sunt D1 23 ipse D1 distin. DlPX 26 uasculu V 28 usque ad D )

294
cotidie sublimetur, donec omnis eius conuersatio, omnis uolutatio cordis una et iugis efficiatur oratio.