Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Cum enim capitulum cuiuslibet psalmi mens nostra conceperit, insensibiliter eo subtracto ad alterius scripturae textum nesciens stupensque deuoluitur. cumque illud in semet ipsa coeperit uolutare, necdum illo ad integrum uentilato oborta alterius testimonii memoria meditationem materiae prioris excludit. de hac quoque ad alteram subintrante alia meditatione transfertur, et ita animus semper de psalmo rotatus ad psalmum, de euangelii teitu ad apostoli transiliens lectionem, de hac quoque ad prophetica deuolutus eloquia et exinde ad quasdam spiritales delatus historias per omne scripturarum corpus instabilis uagusque iactatur, nihil pro arbitrio suo praeualens uel abicere uel tenere nec pleno [*]( 1 inexplibili V inezplibile Dl inezplicabile D\' 2 materies V- materias rdL « 3 adque VO profudit D\' 5 poposcimus V 6 adque VO delacide V loeide 0 7 qaitae O 8 ftdque V 12 nirsiculum V 13 tndediBti D1 14 sicut] eunt D1 15 ineptis D retentemos D\'OPJX: retinemas V reteaemu Dl retentimos P1 17 sabtnctn F1 scribt. VO 19 aolitare OX1 22 nlmo 0 23 rotatur D transiens Y 24 profitica deaolntnr V 25 dilatus D1 histurias Y 26 scribt. VO )

307
quicquam indioio et examinatione finire, palpator tantummodo spiritalium sensuum ac degustator, non generator nec possessor effectus.