Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

atque ita mens mobilis semper ac uaga in tempore quoque synaxeos uelut ebria per diuersa distrahitur, nullum officium conpetenter exsoluens. uerbi gratia cum orat, psalmum ant aliquam recolit lectionem. cum decantat, aliud quid meditatur quam textus ipsius continet psalmi. cum lectionem recitat, faciendum aliquid uoluit faotnmne reminiscitur. atque in hunc modum. nihil disciplinate nec oportune recipiens uel. dimittens uelut fortuitis agi uidetur incursibus, retinendi ea quibus delectatur uel inmorandi eis non habens potestatem.