Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS : Non solum nobis traditionem spiritalis huius quam popoadmus disciplinae, sed ipsam plane perfectionem satis aperte atque dilucide putamus expressam. quid enim potest esse perfectius quidue sublimius quam dei memoriam tam conpendiosa meditatione conplecti atque unius uersiculi uolutatione a cunctis uisibilium terminis emigrare et quodammodo affectus orationum cunctarum breui sermone concludere ? et idcirco unum quod superest adhuc nobis precamur exponi, quemadmodum hunc eundem uersiculum quem nobis uice formulae tradidisti stabiliter retinere possimus, ut sicut per dei gratiam sumus a saecularium cogitationum ineptiis liberati, ita spiritales quasque inmobiliter retantemus.