Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quapropter secundum illam institutionem, quam paruulorum eruditioni prudentissime conparastis (qui alias elementorum traditionem primam percipere non possunt nec eorum uel agnoscere lineas uel intrepida manu queunt describere characteres, quam protypiis quibusdam et formulis cerae diligenter inpressis effigies eorum exprimere contemplatione iugi et cotidiana imitatione consuescant), huius quoque spiritalis theoriae tradenda nobis est formula, ad quam semper tenacissime uestrum intuitum defigentes uel eandem salubriter uoluere indisrupta iugitate discatis uel sublimiores intuitus scandere illius usu ae meditatione possitis.

haec igitur nobis huius quam quaeritis disciplinae atque orationis formula proponetur, quam unusquisque monachus ad iugem dei memoriam tendens incessabili cordis uolutatione meditari expulsa omnium cogitationum uarietate consuescat, quia nec alias eam ullo modo poterit retentare, nisi ab omnibus fuerit corporalibus curis ac sollicitudinibus absolutus. quae sicut nobis a paucis qui antiquissimorum patrum residui erant tradita eet, ita a nobis quoque non nisi rarissimis ac uere sitientibus intimatur. erit itaque ad perpetuam dei memoriam possidendam haec inseparabiliter proposita nobis formula pietatis: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mi festina.

hic namque nersicnlus non inmerito de toto scripturarum excerptus est instrumento. recipit enim omnes adfectus quicumque inferri humanae possunt naturae et ad [*]( 28 PI. 69. 2 ) [*]( 1 nro ex nroa D 2 reseratam 0 8 non distinguit 0 4 alius V1 5 percepere V 6 discribere D 7 caract. OP\'X protypiig VD\'r: protipis Q protypis PX* protypicis D\' 8 eorum om. OP 9 cottid. D 10 spiritales D est om. V 14 adque V proponetur DOPX: proponitur V 19 absolutur Dl gicut] sunt D1 a paucis om. D 20 a om. 0 23 adiu- turium V 25 1 m (i. e. mihi) D\': me VD2OPXv fistina V tuto V1 26 acribt. VX recepit D\'P 27 et om. 0 )

298
omnem statum atque uniuersos incursus proprie satis et conpetenter aptatur. habet siquidem aduersus uniuersa discrimina inuocationem dei, habet humilitatem piae confessionis, habet sollicitudinis ac timoris perpetui uigilantiam, habet considerationem fragilitatis suae, exauditionis fiduciam, con- : fidentiam praesentis semper adstantisque praesidii.