Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qui enim iugiter suum inuocat protectorem, certus eat eum semper esse praesentem. habet amoris et caritatis ardorem, habet insidiarum contemplationem inimicorumque formidinem, quibus perspiciens semet ipsum die noctuque uallatum confitetur se non posse sine sui defensoris auxilio liberari. hic uersiculus omnibus infestatione daemonum laborantibus inexpugnabilis murus est et inpenetrabilis lurica ac munitissimus clypeus. iste in acedia et anxietate animi conlocato9 seu tristitia uel cogitationibus quibuscumque depressos salutis remedia desperare non patitur, ostendens illum quem inuocat inspicere iugiter nostra certamina atque a suis supplicibus non abesse.

iste nos in spiritalibus successibus cordisque laetitia constitutos admonet extolli penitus non debere nec inflari de prospero statu, quem sine protectore deo retineri non posse testatur, dum non solum eum semper, sed etiam uelociter ut sibi auxilietur inplorat. iste, inquam, uersiculus unicuique nostrum in qualibet qualitate degenti necessarius et utilis inuenitur. nam qui se semper atque in omnibus desiderat adiuuari, manifestat quod non tantum in rebus duris ac tristibus, sed etiam in seonndis ac laetis pari modo deo egeat adiutore, ut quemadmodum ex illis erui, ita in istis eum faciat inmorari, in neutro sciens humanam fragilitatem sine illius opitulatione subsistere.

gastrimargiae passione [*]( 1 adque VO uniuersos] omnes 0 incursos D\' proprie satia] proprietatis V 2 abtatur 0 5 fidutiam VD 6 praesentes V 10 prospiciens DX 11 . uirBiculuB V 13 lorica. D\'OX. clipeus 0 clippeua X 14 conlocatus VDO tristitię 0 15 depreasus 0 disper. DP 17 adque VO 20 reteneri Dl posset VI 24 se om. OX adque V 26 Becuris 0 laetis] legis D 27 adiutord D 28 fragelitate V 29 caetrim. D* )

299
perstringor, oibos quos heremus ignorat inquiro et in squalida solitudine ingeruntur mihi odores regalium ferculorum atque ad illorum desideria sentio me inuitissimum trahi: dicendum proinde mihi est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihifestina. anticipare horam statutae refectionis inetigor seu modum iustae ac solitae parcitatis retinere cum magno cordis mei dolore contendo: cum gemitu mihi est proclamandum: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.