Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius d. 524

Boethius d. 524, Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Expeditis per se omnibus quae proposuit et quantum in unius cuiusque consideratione poterat, ad scientiae terminum breuiter adductis nunc iam non de singulorum natura, id est uel generis uel differentiae uel speciei uel proprii uel acci- dentis, sed de ad se inuicem relatione pertractat, nam qui communiones ac differentias rerum colligit, non ut sunt per se res illae considerat, sed ut ad alias comparentur, id autem duplici modo, uel similitudine, dum communitates sectatur, uel dissimilitudine, dum differentias, quae cum ita sint, nos quoque, ut adhuc fecimus, propter planiorem intellectum philosophi uestigia persequentes ordiemur de his communio- nibus quae adsunt generi et speciei et differentiae uel proprio et accidenti.

Commune quidem omnibus est de pluribus praedi- [*](15—p. 286, 18] Porph. p. 13, 9-21 (Boeth. p. 40, 1—16).) [*](3 cuiuscumqne C considerationem Ea.r.G 4 id est om. N, add. Rm2 5 pr. uel om. P secund. uel] et P 6 nam quia R namque Hm1N 7 sunt.om. C 8 ille GLNP, post illae s. l. sint Cm2 ut om. R ad s. l. LRm2 post alias add. qualiter CHPR, s. l. Lm2 comparantur EGHm2, recte? cf.p. 284, 1 post autem s. l. fit Cm2L, in mg. Em2, post duplici s. l. Pm2 9 dum—dum om. EG sectatur] retractat R retractantur L (n del., s. l. ai sectatur] P 10 differentiae La.c.P uel differentia EG 11 ad adhuc s. l. id est (uel G) hac tenus EGm2 12 his] his omnibus R communibus EGR 13 utrumque et om. EGLR uel om. R et NP 14 et] uel EGL atque R 15 ante Commune add. inscriptionem DE COMMVNIBVS GENERIS (ET add. ΔΠ] SPECIEI DIFFERENTIAE PROPRII ET ACCIDENTIS ΛΠ Busse, N in subscript. libri IV cum alio ordine uerborum, DE HIS (HIIS Φ) COMMVNIBVS QVAE ASSVNT (sunt A) GENERI ET SPECIEI (ET SPECIEI om. T) ET DIFFERENTIAE ET PROPRIO ET ACCIDENTI (accidenti proprio et differentiae A) ΓΑ (litt. minusc.) Φ, INCIP. DE EORV COMVNIBVS 2 DE COMMVNITATIB; OMNIVM. *i', inscript. om. CEGHLPR)

286
cari, sed genus quidem de speciebus et de indiuiduis, et differentia similiter, species autem de his quae sub ipsa sunt indiuiduis, at uero proprium et de specie cuius est proprium et de his quae sub specie sunt indiuiduis, accidens autem et de speciebus et de indi- uiduis. namque animal de equis et bobus [et canibus] praedicatur, quae sunt species, et de hoc equo et de hoc boue, quae sunt indiuidua, inrationale uero et de equis et de bobus praedicatur et de his qui sunt par- ticulares, species autem, ut homo, solum de his qui sunt particulares praedicatur, proprium autem, quod est risibile, et de homine et de his qui sunt particu- lares, nigrum autem et de specie coruorum et de his qui sunt particulares, quod est accidens inseparabile, et moueri de homine et de equo, quod est accidens separabile, sed principaliter quidem de indiuiduis, secundum posteriorem uero rationem de his quae continent indiuidua.

Antequam singulorum ad unum quodque habitudinem tractet, illam prius respicit quam omnes ad se inuicem habere uide- [*](1 sed—separabile (16) om. HNP post. de om. R 2 autem] quidem Δ hiis Φ, item 4 3 post indiuiduis s. l. praedicatur Em2 at uero —separabile (16) om. CEG at uero—indiuiduis (5) om. Σ· 4 de his om.R 5 post. de om. R 6 bubus Lm1A bobis R, ante add. de LT de bobus Busse et canibus cum Porph. p. 13, 14 om. edd., delend. uid. Bussio 7 praedicatur post species R pr. (sic) de om. R 8 inrationabile L et om. Porph. p. 13, 15; ante et add. similiter R 9 de om. R bubus RLm1A praedicatur s. l. \m2 (dicitur m1), post particulares Λ2 quae LTA 10 quae RΓΑ 11 particularia R, add. homines L4ΛΦ; om. Porph. p. 13, 16 proprium—particulares (12) om. R quod est] otov Porph. p. 13, 17 12 pr. et om. LΆΣ Busse (casu ut uid., cf. eius adnot. ad Porph. p. 13, 17 v-ai), add. \m2 13 pr. et om. Busse; Porph. p. 13, 18 τοΰ τε εΐδοος 14 qui] quae R 15 de homine—equo post separabile R 16 sed om. ΠΣ post principaliter add. accidens praedicatur Φ, s. l. accidens Lm2 17 secundum—rationem] secundo uero (cet. om.) NΛΣΦ; secundo etiam Tm1; uero post secundum C posteriore E ratione E orationem Λ ante de add. et edd. cum Porph. p. 13, 21 18 post indiuidua add. speciebus NΣ 20 uidentur RG)

287
antur. haec est autem una communio quae pro|positarum [*](p. 94) quinque rerum numerum pluralitate praedicationis includit; omnia enim de pluribus praedicantur, in hoc ergo sibi cuncta communicant, nam et genus de pluribus praedicatur, itemque species ac differentia et proprium et accidens, quae cum ita sint, est eorum una atque indiscreta communio de pluribus praedicari, disgregat autem ipsam de pluribus praedicationem, quemadmodum in singulis fiat, quod unum quodque proposi- torum de quibus pluribus praedicetur ostendit, ait enim genus quidem de pluribus praedicari, id est speciebus ac specierum indiuiduis, ut animal praedicatur de homine atque equo ac de his indiuiduis quae sub homine sunt atque sub equo, item genus praedicatur de differentiis specierum atque id iure. quoniam enim species differentiae informant, cum genus de speciebus praedicetur, consequens est ut etiam de his dicatur quae specierum substantiam formamque efficiunt, quo fit ut genus etiam de differentiis praedicetur ac non de una, sed de pluribus; dicitur enim quod rationabile est, esse animal et rursus quod inrationabile est, esse animal, ita genus de spe- ciebus ac differentiis praedicatur ac de his quae sub ipsis sunt indiuiduis. differentia uero de speciebus dicitur pluribus ac de earum indiuiduis, ut inrationabile et de equo praedicatur ac boue, quae sunt plures species, et de his quae sub ipsis sunt indiuiduis eodem modo dicitur; nam quod de uniuersali praedicatur, praedicatur et de indiuiduo. quodsi differentia de speciebus dicitur, praedicabitur etiam de eiusdem speciei sub- [*](1 praepositarum HN 5 post. et] atque R 7 autem] ut est E 8 quod] ut Em2P et quod La.c. et ut p.c., ante quod s. l. in eo Hm2 praepositorum HN 9 ostendat ELm2P 10 id est om. HNR, er. G 11 atque] et CL equo ac de om. EG ac] atque CL et R 12 de om. L, s. l. Cm2 qui EGP post. sub om. LNP 14 enim del. E 15 praedicatur HN 16 perliciunt HNP 18 rationale EGHNP 19 quod om. R, in ras. E, quoniam GLm1 inrationale HNP est om. R 21 differentiae... dicuntur R 22 inrationale (uel irr-) Em2 (rationabile m1) HLm2NP 23 bouej de boue N et de] deque EG 25 et ante praedicatur C 26 praedicatur C etiam om. EN)
288
iectis. species uero de suis tantum indiuiduis praedicatur; neque enim fieri potest, ut quae species est ultima quaeque uere species ac magis species nuncupatur, haec alias deducatur in species, quod si ita est, sola post speciem indiuidua restant, iure igitur species de suis tantum indiuiduis praedicantur, ut homo de Socrate, Platone, Cicerone et ceteris, proprium item de specie praedicatur cuius est proprium, neque enim esset proprium alicuius, si de alio diceretur; de quo enim una quaeque res ‘et soli et omni et semper’ dicitur, eiusdem pro- prium esse monstratur. quae cum ita sint, proprium de specie dicitur, ut risibile de homine; omnis enim homo risibilis est. dicitur etiam de indiuiduis speciei de qua praedicatur; est enim Socrates, Plato et Cicero risibilis, accidens uero et de speciebus pluribus dicitur et de diuersarum specierum indi- uiduis. dicuntur enim coruus atque Aethiops nigri et hic cor- uus et hic Aethiops, qui sunt indiuidui, nigri secundum nigre- dinis qualitatem uocantur. atque hoc quidem est accidens inseparabile, sed multo magis separabilia accidentia pluribus inhaerescunt, ut moueri homini et boui — uterque enim moue- tur —, et rursus ea quae sub homine sunt atque boue indiuidua, moueri saepe praedicantur. sed aduertendum est auctore Por- phyrio quod ea quae accidentia sunt, principaliter quidem de his dicuntur in quibus sunt indiuiduis, secundo uero loco ad uniuersalia indiuiduorum referuntur, atque ita praedicatio [*](1 praedicabitur CLP 3 uero C 5 praedicatur Cm1EGLRm2 7 esse E 8 nisi HPR, ex si CLm2 aliquo CHP ante diceretur add. non R, s. l. Lm2 9 pr. et om. EGHN secund. et om. G tert. et om. EG, del. Lm2, s. l. Pm2; ad et—semper cf. p. 275,10 12 etiam] autem HPm1 13 Plato] et piato N et om. CEG risibiles CH et om. EGLP 14 pluribus om. CN dicitur om. H, post indiuiduis s. l. scil, praedicatur m2 specierum om. HN 15 dicuntur in ras. Hm2 dicitur GNR niger NR et om. EGHN 16 et om. EG post nigri add. autem R, s. l. Lm2 19 et om. EG 20 et om. CEGP 21 mouere Ea.c.Gm2 actore Ea.c.R 23 post dicuntur add. nam non subsistunt praeter haec quibus adsunt et nulli prius acci- dunt quam indiuiduis R 24 post uniuersalia add. ad speciem G)
289
superiorum redditur, ut quoniam nigredo singulis coruis adest, dicitur adesse coruo. nam quia omnia particularia qualitas ista accidentis nigredinis inficit, idcirco eam de specie quoque praedicamus dicentes coruum, ipsam speciem, nigrum esse.

In quibus omnibus mirum uideri potest, cur genus de proprio praedicari non dixerit nec uero speciem de eodem proprio nec differentiam de proprio, sed tantum genus quidem de speciebus ac differentiis, differentiam uero de speciebus atque indiuiduis, speciem de indiuiduis, proprium de specie atque indiuiduis, accidens de speciebus atque indiuiduis. fieri enim potest ut quae maioris praedicationis sint, ea de cunctis minoribus praedi- centur, et quae aequalia sunt, sibimet conuertuntur, eoque fit ut genus de differentiis, de speciebus, de propriis, de acci- dentibus praedicetur, ut cum dicimus ‘quod rationale est, animal est’, genus de differentia, ‘quod homo est, animal est’, genus de specie, ‘quod risibile est, animal est,’ genus de proprio, ‘quod nigrum est’, si forte coruum uel Aethiopem demonstremus, ‘animal est,’ genus de accidenti praedicamus, rursus ‘quod homo est, rationale est’, differentia de specie, [*](1 superiorum] E (s. l. id est specierum) GP superioribus cett. sub- teriorura superioribus brm ut—dicitur om. EG 2 post coruo s. l. speciali Lm2 3 nigredinis accidentis C infecit HLm1 eam] eamdem Lm2Pm2 (it eadem m1) eadem EG eo Rm1 ea m2 de om. P 4 ipsum specie EGPRm2 post ipsam add. scilicet C nigram C 5 omnibus s. l. Cm2 6 utroque loco neque R 7 differentias R 8 atque Rbrm et de p differentiis] indiuiduis pr cum p. 286, 1, differentiis <atque indiuiduis> coni. Brandt; cf. p. 287,12—21 differentias HLPR 9 proprium de specie atque indiuiduis om. H 11 maiores praedicationes EGR sunt Ca.c. (ras. i ex u) Pm2R ea s. l. L eadem C eaedem (om. de G) eae Pm1 hae ER cunctis] dictis EGR 12 et om. EG conuertuntur] Em1GLm1Rm2 (conuertentur m1) conuertantur CEm2HL m2NP ad eoque s. l. i ideo G fit] quale sit EG 13 pr. de] et de HNP secund. de om. R et de HLNP tert. de om. E et HNPR et de L quart. de] et NP et de HL atque R 14 praedicatur EG rationabile CEGLm1NR 15 animal est] sit animal E (ad sit s. l. pro est) GLR de s. l. EGm2L post differentia add. praedicatur GP (del. m1?), s. l. Lm2, s. l. praedicari Em2 16 eat genus om. G 18 accidente R 19 rationabile Em1G post specie add. praedicatur G)

290
‘quod risibile est, rationale est,’ differentia de proprio, ‘quod nigrum est, rationale est’, si Aethiopem demonstremus, dif- ferentia de accidenti; item ‘quod risibile est, homo est’, spe- [*](p. 95) cies de proprio, ‘quod nigrum est, homo|est,’ si Aethiopem designemus, species de accidenti, qua in re etiam ‘quod nigrum est, risibile est’ in Aethiopis demonstratione ut proprium de accidenti praedicatur. conuerti autem ad totum accidens potest, ut quoniam in indiuiduis singulorum esse proponitur, idcirco de superioribus etiam praedicetur, ut quoniam Socrates animal est, rationalis est, risibilis est et homo est, cumque in Socrate sit caluitium, quod est accidens, praedicetur idem accidens de animali, de rationali, de risibili, de homine, ut accidens de quattuor reliquis praedicetur. sed horum profundior quaestio est nec ad soluendum satis est temporis, hoc tantum ingredi- entium intellegentia expectet, quod alia quidem recto ordine praedicantur, alia uero obliquo, quoniam moueri hominem rectum est, id quod mouetur hominem esse conuersa locutione proponitur, quocirca rectam Porphyrius in omnibus propositi- onem sumpsit, quodsi quis uim praedicationis et solutionis adtenderit in singulis praedicationibus comparans, eas quidem [*](1 differentiam HR 3 accidentia G post item add. quod rationale est homo est species de differentia Hm1, del. m2 speciem ELm2PR, item 5 6 ut om. R, del. ELm2 post proprium s. l. etiam Pm2, post accidenti N, s. l. Cm2 7 praedicetur CHLm1NPm2 ad om. N, s. l. Cm2 8 ut ex et Hm2 in] N, s. l. m2 in EHP, om. cett. praeponitur Ca.c.EGHLNR 9 praedicatur CHLNR ante animal add. et HN 10 ante rationalis add. et HNP, s. l. Cm1? rationabile Lm1 ante risibilis add. et HNPR, s. l. Cm1? Lm2 risibile Cm1EGLm1 et (s. l. m1?) homo est post rationalis est C et om. EG 11 praedicatur CHLm2NP 12 secund. de om. CEGR tert. de om. R quart. de om. C ut] et CHN 13 praedicatur CHN 14 dis- soluendum N 15 expectet idem quod spectet 16 quoniam] nam HLm2NP moueri post hominem Cm2Pm2 17 moneatur N 18 ante proponitur s.l. non Hm2 proportionem EL 19 uim quis EGLR uim om. Hm1, ante adtenderit s. l. m2 praedicatae H praedictae Lm2Pm2 et solutionis] CN solutionisque L solutionis Gm1Hm2 (locutionis m1), s. l. add. Pm2 so- lutione Gm2R solue (sic) E 20 attenderit in ras. Em2 ostenderit R)
291
prolationes quae rectae sunt, inueniet a Porphyrio esse enu- meratas, eas uero quae conuerso ordine praedicantur, fuisse sepositas.

Commune est autem generi et differentiae con- tinentia specierum. continet enim et differentia species, etsi non omnes quot genera, rationale enim etiamsi non continet ea quae sunt inratio· nabilia quemadmodum animal, sed continet homi- nem et deum, quae sunt species, et quaecumque praedicantur de genere ut genera, et de his quae sub ipso sunt speciebus praedicantur, et quae- cumque de differentia praedicantur ut differen- tiae, et de ea quae ex ipsa est specie praedicabun- tur. nam cum sit genus animal, non solum de eo praedicantur ut genera substantia et animatum, sed etiam de his quae sunt sub animali speciebus [*](4—p. 292, 10] Porph. p. 13, 22—14, 12 (Boeth. p. 40, 17—41, 12).) [*](1 esse om. GN, add. Hm2 enumeratas] N numeratas cett. 2 prae- dicantur] proferuntur HN 3 positas Gm1Hm1 suppositas Pm2 4 de Porph. cf. ad p. 103, 7 5 Communis Σ, m1 in EH\ est om. E Porph. (p. 13, 33) Busse, post autem N 6 continet—sunt (p. 292, 8)] LRQ, om. cett. 7 etiamsi ΔΣ quod im1 quas Am2R 8 enim om. R, 8. l. Δ inrationalia 2Φ, add. ut genus codd. praeter RΣ, om. etiam Porph. p. 14,2, delend. uid. Bussio 9 sed] tamen brm 10 deum] angelum R angelum et deum L; Porph. cod. A θεόν, cett. άγγελον 11 genera] Σ genus cett. Busse (sed genera probare uid.); cf. ut genera 16. p. 293, 20, ut differentiae 13; Porph. p. 14,3 όσα τε ν,ατηγορεΐται του γένους ώς γένους et] eadem in ras. Am2 12 et] Zp, s. l. Am2, om. cett. (aliter er. T) Busse item brm; cf. ad 13 quaecumque] Lm2RZ quaeque cett. 13 de differentia] differentiae Lm1A differentia RΓΦ; cf. ut differentiae p. 294, 1; Porph. p. 14,4 όσα τε τής διαφοράς ώς διαφοράς 14 ex] sub L\ et R; Porph. έξ praedicantur Γ 15 genus sit ΔΛΣ 16 praedicatur R ut om. edd. genera] LZ Busse genus cett. codd., om. edd.; cf. p. 394, 3—5; Porph. p. 14,5 γένους... ώς γένους αατηγορεΐται ή ουσία 17 sunt om. L animalis Δ)

292
omnibus praedicantur haec usque ad indiuidua. cumque sit differentia rationalis, praedicatur de ea ut differentia id quod est ratione uti, non solum autem de eo quod est rationale, sed etiam de his quae sunt sub rationali speciebus praedicabitur ratione uti. commune autem est et perempto ge- nere uel differentia simul perimi quae sub ipsis sunt; quemadmodum enim si non sit animal, non est equus neque homo, ita si non sit rationale, nullum erit animal quod utatur ratione.

Post eam quae cunctis adesse uisa est communitatem, sin- gulorum ad se similitudines ac dissimilitudines quaerit, et quoniam inter quinque proposita genus ac differentia uniuer- salioris praedicationis sunt, siquidem genus species continet ac differentias, differentiae uero species continent neque ab his ullo modo continentur, primum generis ac differentiarum similitudines colligit, ac primam quidem ponit hanc, dicit enim commune esse generi ac differentiae, ut species claudant; [*](1 praedicatur LR ante haec add. et s. l. Lm2, in mg. Γ, post haec Λ haec del. \m2 2 rationalis] codd. (etiam Bussii LQ rational, in P uox paene tota euanuit) rationale edd. Busse; Porph. p. 14,7 διαφοράς τε οόσης τής τοΰ λογιχοΰ; cf. infra p. 293, 14 rationalis diffe- rentia; 295, 11 sub rationali differentia, unde rationalis nominatiuum potius intellegas quam cum Porph. genetiuum praedicantur Φ 3 eo coni. Busse non] et non L*l> 4 autem] ΓΦ, s. l. Km2, om. cett.; Porph. p. 14, 8 δε 5 ante sunt s. l. sub ipsa \m2 sub rationabili- bus hm1, del. m2 post rationali add. animali ΠΦ, s. l. Lm2 praedi- catur ΓΔΛΣΦ a.c.; Porph. p. 14, 9 χατηγορηθήσετοι 6 ante ratione add. id quod est s. l. &m2Wm2 Busse id quod potest LR post com- mune s. l. illis Γ est autem Φ ante perempto add. hoc Λ genere] Porph. p. 14, 10 ή τοΰ γένους, om. η cod. Μ 8 enim] Σ, s. l. Ψm2, om. cett.; Porph. p. 14,11 γάρ sit] est CEGHP 9 ita] sic L ac bm1\ 12 ad se] ad esse EGP et om. CEG, s. l. Pm2, del. Lm2 13 generis ac differentiae CN uniuersaliores praedicationes CEGNP 14 ante species add. et LR 15 nec N 16 ac] et N 17 primum LNP hanc] hanc communionem H 18 commune] hoc commune H communionem LR ac] et CGLP concludant HN)

293
nam sicut genus sub se habet species, ita etiam differentia, tametsi non tantas quot habet genus, etenim genus quoniam differentiam etiam claudit et non unam tantum sub se diffe- rentiam cohercet ac retinet, plures necesse est habeat sub se species, quam quaelibet una earum differentiarum quas claudit, ut animal praedicatur de rationabili et inrationabili. quodsi ita est, praedicabitur et de his quae sub rationali sunt positae speciebus et de his quae sub inrationali. est ergo commune animali et rationali, id est generi et differentiae, quod sicut genus de homine et de deo praedicatur, ita etiam rationale, quod est differentia, de deo ac de homine dicitur, sed non in tantum haec praedicatio funditur quantum animalis, id est generis, animal enim non de deo solum atque homine, sed de equo et boue praedicatur, ad quae rationalis differentia non peruenit. sed quandocumque deum supponimus animali, secun- dum eam opinionem facimus quae solem stellasque atque hunc totum mundum animatum esse confirmat, quos etiam deorum nomine, ut saepe dictum est, appellauerunt. Secunda item communio est generis ac differentiae, quoniam quaecumque praedicantur de | genere ut genera, eadem de his quae sub [*](p. 96) ipso sunt speciebus praedicantur; ad hanc similitudinem [*](15 quandocumque — 18 appellauerunt] Abaelardus, Introduct. ad theolog., II 34. 376. 18 saepe] p. 208, 22. 259, 19.) [*](1 habeat Lm2 differentiae EGR 2 post. genus om. EGR, post quoniam Cm1, corr. m2 3 differentias CHm1L etiam del. Lm2, om. N et om. EG, s. l. Lm2 tantum om. H, s. l. Lm2 4 ante plures add. sed EGL adhibeat R ut habeat L 5 quas om. L quam EGHPm1R 6 rationali CHLN inrationali (uel irt-) HLN 7 ra- tionabili Cm1EGm2P 8 inrationabili (uel irr-,) CEGNP commune est, post s. l. ergo C; ergo om. EG, add. Pm2 10 et de deo om. EG rationabile CEGR 11 in om. LN 12 haec om. EG 14 rationabilis R 16 opinionem] CHNPm2 Abaelard. propositionem EGLPm1R qua EGLm1P solem] coelum Abaelard. 17 confirmant EGLm1 confirmet N 20 de genere praedicantur C post eadem add. et L 21 ipso] genere H ad hanc similitudinem om. EGR; ante ad s. l. et Pm2)
294
quaecumque de differentia praedicantur ut differentiae, et de his quae sub differentia sunt ut differentiae praedicantur, cuius sententiae talis est expositio, sunt plura quae de generibus praedicantur ut genera, ut de animali dicitur animatum, dicitur substantia, atque haec ut genera, haec igitur praedicantur et de his quae sub animali sunt, ut genera rursus; nam hominis et animatum et substantia genus est, sicut ante fuerat ani- malis. item in ipsis differentiis quaedam differentiae inueniun- tur quae de ipsis differentiis praedicantur, ut de rationali duae differentiae dicuntur, quod enim rationale est, utitur ratione uel habet rationem, aliud est autem uti ratione, aliud habere rationem, ut aliud est habere sensum, aliud uti sensu, habet quippe sensum et dormiens, sed minime utitur, ita quoque dormiens habet rationem, sed minime utitur, ergo ipsius ratio- nabilitatis quaedam differentia est ratione uti, sed sub ratio- nabilitate homo positus est; praedicatur igitur de homine ratione uti ut quaedam differentia, differt enim a ceteris animalibus homo, quia ratione utitur, demonstratum igitur est quia sicut ea quae de genere praedicantur, dicuntur de generi subiectis, ita etiam ea quae de differentia praedicantur, dicuntur de his quae differentiae supponuntur. Tertium commune est quod [*](1 ante quaecumque add. et EGL(del. m2), er. uid. C quaeque GPR praedicantur om. EGR, post ut differentiae H ut differentiae om. EG post differentiae add. eadem quoque L, post de his P (om. et), eadem s. l. Nm2 2 post sub add. ipsa NR sunt ante sub H ut differentiae om. H, s. l. Nm2 ut differentia EG 4 post. dicitur om. L 5 ante substantia add. et LPm2 6 rursus ante ut GR, post L 7 antea fuerat H ante fuerant (n s. l. m2) L fuerant ante R 8 quae- dam s. l. Cm2 9 praedicentur Cm2 ut om. HN 11 autem habere rationem aliud uti ratione NR. 12 ut om. H sicut N est om. H 13 sed minime utitur om. N sed—dormiens om. EGPE, del. Lm2 ita—rationem in sup. mg. Nm2 15 sed om. EG, s. l. Pm2 16 positus est homo R esse (om. est EGP est ex esse Lm2 esse del. Pm2) praedicatur. Igitur EGLP 17 ut om. EG, s. l. Cm2 post diffe- rentia add. est EGP a] L, om. cett. 18 homo ante ceteris H est igitur HLN quia] quod CL 19 post. generum EGLm2P 20post his add. quoque HN 21 post Tertium add. uero P, s. l. Lm2 quod] quia C)
295
sicut absumptis generibus species interimuntur, ita absumptis differentiis species de quibus differentiae praedicantur, intereunt, commune enim est hoc, uniuersalium in substantia pereuntium perire subiecta. sed prima communio demonstrauit genera de speciebus praedicari, sicut etiam differentias, propter hanc igitur similitudinem si auferantur genera, species pereunt, sicut etiam species perire necesse est quae sub differentiis sunt, si uniuersales earum differentiae consumantur, cuius exemplum est : si enim auferas animal, hominem atque equum sustuleris, quae sunt species positae sub animali, si auferas rationale, hominem deumque sustuleris, qui sunt sub rationali diffe- rentia collecti. Et de communitatibus quidem hactenus, nunc de generis et differentiae dissimilitudine perpendit.

Proprium autem generis est de pluribus prae- dicari quam differentia et species et proprium et accidens; animal enim de homine et equo et aue et serpente, quadrupes uero de solis quattuor pedes habentibus, homo uero de solis indiuiduis et hin- nibile de equo et de his qui sunt particulares, et [*](14—297, 2] Porph. p. 14, 13—15, 8 (Boeth. p. 41, 13—42, 14).) [*](1 sicut—ita om. EG consumptis (post ita) Pm2 6 igitur] qui- dem E sicut] sic GHm2LN 7 species etiam HNP 10 quae] quia H qui ex quia Nm2 12 collocati HNP, recte? cf. 10. p. 300, 18 Et om. CEGP, del. Lm2 13 perpendet G 14 PROPRIO C PRO- PRIIS post DIFFERENTIAE L GENERI R DE PROPRIIS EORVM (EORVNDEM Ψ) ΡΨ; de Porph. cf. ad p. 105, 16 15 autem om·. ΓΦ generi LNRA; cf. infra p. 297, 15. 16 s. 299, 17. 300, 23. 301,10. (13) 302,11 est ante generis s. l. A, om. Σ, om. Porph. p. 14,14 16 ante quam add. magis L (er.) A (del. m2) differentiae EGHLPm1R; Porph. p. 14, 15 ή διαφορά et species—differentia (p. 296, 21)] LRii, om. cett. et proprium] propriumque A 17 de equo et (de add. \) homine ΔΑ 18 post uero add. uidetur ΓΦ, m1 in LΔΑ, del. m2; om. Porph. p. 14, 17 solis om. R 20 ante equo add. solo edd. cum Porph. p. 14, 18 μόνον, fort. recte post, de om. R, s. l. Lm2)

296
accidens similiter de paucioribus, oportet autem differentias accipere quibus diuiditur genus, non eas quae complent substantiam generis, amplius genus continet differentiam potestate; animalis enim hoc quidem rationale est, illud uero inratio- nale. amplius genera quidem priora sunt his quae sunt sub se positae differentiis, propter quod simul quidem eas auferunt, non autem simul aufe- runtur; sublato enim animali aufertur rationale et inrationale. differentiae uero non auferunt genus; nam si omnes interimantur, tamen substan- tia animata sensibilis subintellegitur, quae est animal, amplius genus quidem in eo quod quid est, differentia uero in eo quod quale quiddam est, quemadmodum dictum est, praedicatur, amplius genus quidem unum est secundum unam quamque speciem, ut hominis id quod est animal, differen- tiae uero plurimae, ut rationale, mortale, mentis et disciplinae perceptibile, quibus ab aliis differt, et genus quidem consimile est materiae, formae uero differentia, cum autem sint et alia communia [*](1 autem om. Σ enim Lm1 4 continet genus LR; Porph. p. 14, 20 τό γένος περιέχει 5 enim om. 2 uero Am1 est in mq. Lm2 6 quidem genera Lm1R priora om. L 7 sub se ante sunt L, post positae R positis ΓΛΦ, m1 in LΛ2 8 quidem om. L, ante simul R auferunt] hm1V aufert cett.; Porph. p. 14, 22 (τα γέν-r) σοναναιρεΐ οΰτός aufe- runtur] Am1W aufertur cett.; Porph. p. 14, 23 σοναναιρεϊται 9 aufertur rationale—aufernnt genus om. R 11 si] etiamsi brm cum Porph. p. 15, 1 καν; fort. etsi scribendum tamen om. Σ, s. l. Am2Am2 12 sensi- bili R subintellegitur] Φ subintellegitur potest R subintellegi potest cett.; Porph. p. 15, 2 επινοείται quod Δ Busse; Porph. οϋσια...ήτις ήν τό ζψον 14 uero om. L quiddam om. R quid edd. est om. LRTΛΦ 15 quemadmodum] sicut LR est dictum Λ Busse 16 quidem genus hAm1Z est unum LR 17 ante hominis add. est edd. Busse; om. Porph. p. 15, 4 18 plures brm cum Porph. p. 15, 5 πλείοος; cf. infra p. 301, 21; post plurimae add. sunt ΑΣ Busse; om. Porph. p. 15, 5 mentis 5m2 risus m1 20 cum simile R 21 autem Cp.c. haec a.c. et om. G)
297
et propria generis et differentiae, nunc ista suf- ficiant.

| Proprium quidem quid sit, conuenienti atque integro uoca- [*](p. 97) bulo definitum est. sed per abusionem illa etiam propria quorumlibet dicuntur quae in una quaque re ab aliis continent differentiam, licet cum aliis sint ea ipsa communia, per se quippe proprium est homini quod ei omni et soli et semper adest, ut risibilitas, per usurpatam uero locutionem etiam proprium hominis rationabilitas dicitur non per se proprium, quippe quod ei cum deorum est natura commune, sed homini rationabilitas proprium dicitur ad discretionem pecudis, quod rationale non est; id uero propter hanc causam, quoniam id proprium unius cuiusque dicitur quod habet suum, quo igitur quis ab alio differt, proprium eius non absurda usurpatione praedicatur, sed nunc quod dicit proprium generis esse de pluribus praedicari quam cetera quattuor, id ipsum generis tale proprium est, quale per se proprium dici solet, id est quod semper <et> omni et soli adsit generi, generi enim soli adest, ut differentia, specie, proprio, accidenti überius atque affluentius praedicetur, sed de his differentiis, speciebus, pro- priis atque accidentibus id dici potest quae sub quolibet [*](1 proprii P et] ac EGP nunc om. Porph. p. 15, 8 suf- ficiunt Λm12; Porph. άρκείτω ταϋτα, cod. B apxet τοααδτα 3 quidem] autem C quod R 5 in una quaque re] CLP re om. N una quaque E una quaeque G unam quamque HR 6 differenda EGLm1 7 omni et soli] et soli et omni C pr. et s. l. Lm2 post, et om. EG 10 post ei add. quoque HNP 12 rationabile HR post uero add. fit L, s. l. Pm2 14 aliquo Lm2 differat Cm2Hm1N 15 nunc om. EG, post quod C 17 tale ante quale P est proprium LP post, est om. CN 18 et add. brm adest C generi enim in mg. Hm2 enim] uero C autem L 19 post ut add. et H (del. m2) N et specie HLN et proprio HLR et (atque R) accidente HLm1 (-ti m2) NR 20 affluentius] CHNPm2 fluentius Lm1, s. l. ł lucidius m2 cluentius E (s. l. habundantius] Pm1 licentius G luculentius R de] e R speciebus post differentiis pos. Brandt, ante codd. pr, om. bm et propriis CHLN 21 atque om. P)

298
genere sunt, id est differentiae quidem quae quodlibet diuidunt genus, species uero quae diuisibilibus generis differentiis infor- matur, proprium autem illius speciei quae sub illo genere est quod differentiis est diuisum, accidentiaque quae his hae- reant indiuiduis quae sub ea specie sunt quam designatum genus includit, hoc facilius exempla declarant, sit enim genus animal, quadrupes ac bipes differentiae sub animalis positae continentia, homo atque equus species sub eodem genere constitutae, risibile atque hinnibile propria earundem spe- cierum, uelox uero uel bellator accidentia quae his indiuiduis accidunt quae sub speciebus equi atque hominis continentur : animal igitur, quod est genus, praedicatur et de quadrupede et bipede, quae sunt differentiae, quadrupes uero de bipede non dicitur, sed tantum de his animalibus quae quattuor pedes habent; plus igitur praedicatur genus quam differentia, rursus homo de Platone ac Socrate praedicatur, animal uero non modo de hominibus indiuiduis, uerum etiam de ceteris inratio- nabilibus indiuiduis dicitur; plus igitur genus quam species praedicatur, sed cum sit proprium hinnibile equi speciei cum- [*](1 differentiae] CNp differentias EG, m1 in HLP de (om. HPR) dif- ferentiis m2 in HLP, Rbrm quidem om. B, ante add. sunt C, post N genus diuidunt HN 2 speciebus Hm2Lm2 specie Pm2brm diuisi- bilis Hm1Pm1R (add. est), dissimilis E (add. est) G, ad diuisibilibus in mg. ał quae diuisiuis Lm2, sed cf. p. 254, 12 ante generis add est ERm2, add. sunt, post et (del. m2) P informantur CLm2 3 pro- prio m2 in HLP (ante s. l. de add.) brm post autem add. quod est EGP (del. m2) illi Lm1 4 diuisiuum Lm1 diuiditur (om. est; N accidentiaque] CEGHm1Lm1 accidentia quoque Pm1 (de accidentibus quoque m2) accidentia Rp accidensque N accidentibusque Hm2Lm2brm quae] quod N hereat N haerent Pm2 edd. 5 sint G 10 uelox— bellator] HNP (uel om., et s. l. m2), uelox uero dux uel bellator C uelox uero uel bellator dux L uelox uero bellator dux EG ferax uerox (sic) (s. l. equus m2) bellator dux R 11 accidant H accidencia Pm1 12 et om. EGP 13 et bipede] HNP, om. R bipede C de bipede EGLm1 et de bipede m2 quadrupedes G 14 his om. GR, s. l. Cm2Lm2 16 ac] et P post praedicatur add. et ceteris HNP 17 hominis C (s in er. b.? m2) GHm1N 19 sed—praedicetur om. EG hinnibile ante proprium N, om. LR simile H equi om. H)
299
que genus quam species überius praedicetur, praedicatio quo- que generis proprii supergreditur praedicationem, accidens quoque etsi pluribus inesse potest, tamen saepe genere con- tractius inuenitur, ut bellator non proprie nisi homo dicitur, ut uelocitas in paucis animalibus inuenitur. quo fit, ut genus differentia, specie, proprio et accidentibus amplius praedice- tur. Atque haec est una proprietas generis quae genus ab aliis omnibus disiungat ac separet, oportet autem, inquit, nunc eas differentias intellegere quibus diuiditur genus, non quibus informatur, illae enim quibus informatur genus, plus quam ipsum genus sine dubio praedicantur, ut animatum et corpo- reum ultra animal tenditur, cum sint differentiae animalis, sed non diuisiuae, sed potius constitutiuae; omnia enim superiora de inferioribus praedicantur, quae uero de inferioribus praedi- cantur neque conuerti possunt, haec ab eis quae inferiora sunt amplius praedicantur.

Post hoc aliud proprium generis ostendit quo ab his differentiis quae sub eodem sunt positae, segregatur, omne enim genus continet differentias potestate, differentia uero genus non potest continere, animal enim rationale atque inra- tionale continet potestate; neque enim inrationabilitas neque rationabilitas animal poterit continere, potestate autem ait continere animal differentias quia, ut superius dictum est, [*](23 superius] p. 264, 16.) [*](1 praedicatur Cm1R 3 inesse] inest C ante saepe add. semper uel Hm1, del. m2 contractius genere H inneniri C 5 pr. ut er. uid. C, om. HPm1 et LN, s. l. Pm2 6 ante differentia add. et Hm2LN ante specie add. et HL et de N ante proprio add. et HL et de N et om. E accidente R 8 inquit om. N, del. Hm2 10 post informatur add. genus C illae—informatur om. EGLR, post praedicantur (11) add. Ipsae enim diffe- rentiae a quibus informatur genus Lm1, ante plus quam transpos. m2 illae enim] nam illae P ante plus add. nam GR 11 sine dubio om. HN et om. EG 12 tendit EG? tenduntur R sunt H 15 ab om. H 18 eodem] eo HN eodem genere C segregetur HN 20 rationabile ELm2P atque om. EGR, s. l. Pm2 inrationale om. EGPm1R inrationabile Lm2, s. l. Pm2 21 inrationalitas neque rationalitas HN 22 poterunt CHLP 23 post differentias add. proprias CL (del. m2), ante HNP)

300
genus quidem omnes sub se habet differentias potestate, actu uero minime, ex quo fit ut alia proprietas oriatur, sublato enim genere perit differentia, ueluti sublato animali interimitur rationabilitas, quod est differentia, at si rationale interimas, inrationale animal manet, sed obici potest : quid? si utrasque differentias simul abstulero, num poterit remanere genus? dicimus : potest, unum quodque enim non ex his de quibus praedicatur, sed ex his ex quibus efficitur, substantiam sumit, itaque fit ut genus sublatis diuisiuis differentiis permanere possit, dum tamen maneant illae quae ipsius generis formam substantiamque constituunt, quoniam enim animal animata [*](p. 98) atque sensibilis differentiae constijtuunt, hae si maneant atque iungantur, perire animal non potest, licet ea pereant de quibus animal praedicatur, rationale scilicet atque inrationale. unum quodque enim, ut dictum est, ex his substantiae proprietatem sumit ex quibus efficitur, non ab his de quibus praedicatur, amplius si utrasque differentias genus potestate continet, ipsum per se neutram earum intra se positam collocatamque con- cludit. quodsi actu quidem eas non continet, sed potestate, actu etiam ab his poterit separari; hoc ipsum enim, potestate eas continere, id erat actu non continere, genus uero, quod quaslibet differentias actu non continet, actu ab eisdem etiam separatur. Kursus aliud est proprium generis, quod ex pro- [*](1 omne GR 2 alia ut EGP 4 rationalitas HN at om. EGR rationabile CLm1R 5 inrationale om. EG inrationabile Lm1R quod CEGLP qui R 6 post abstulero add. rationales et inrationales E num] non EGLm1P 7 dicimus] sed dici EP de quibus—his in mg. Hm2 8 post, ex] de P 9 itaque] atque GR atque ita C atque ideo EP 10 post tamen add. earum P illa C (a. in er. ae m2) N quod E 11 quoniam—constituunt in mg. inf. Em2 animati Cm2LR 12 differentia HN differendis Pm1 haec C (c er.) EGHN manent E 15 dictam est] diximus C 17 ante ipsum s. l. tunc Hm2 18 neutra G neutrum R positum collocatumque LPm1R 20 etiam] quidem E post poterit add. genus EG post enim add. quod est R, s. l. Pm2 21 erit Lm2R quod] quae E 23 eat om. ENR)
301
prietate praedicationis agnoscitur, omne enim genus ad inter- rogationem ‘quid est unum quodque?’ responderi conuenit, ut animal in eo quod quid est de homine praedicatur, differentia uero minime, sed in eo quod quale sit; omnis enim differentia in qualitate consistit, sed hoc proprium tale est quale supe- rius diximus, non per se, sed secundum alicuius differentiam dictum, alioquin commune est hoc generi cum specie, ut in eo quod quid sit praedicetur, sed quia hoc genus a differentia discrepat, quoniam differentia quidem in eo quod quale est, genus uero in eo quod quid est praedicatur, generis proprium dicitur non per se, sed ad differentiae comparationem, et in omnibus reliquis eandem rationem conueniet speculari; quod- cumque enim ita generi proprium dicitur, ut nulli sit alii commune, sed tantum hoc habeat genus ut omne genus et semper, id secundum se proprium nuncupatur, quicquid uero cum quolibet alio commune est, id non per se, sed ad alterius differentiam proprium dicitur. Alia rursus generis et diffe- rentiae separatio est, quod genus quidem speciei unum semper adest, scilicet proximum plura - enim possunt esse superiora, uelut hominis animal atque substantia, sed proximum eiusdem hominis animal tantum —, differentiae uero plures uni speciei [*](5 superius] p. 297, 9.) [*](1 post agnoscitur add. Omne enim genus ei proprietate cognoscitur praedicationis P, in inf. mg. Lm2 generis E 2 quid est] quidem E quidem quid est HN unum om. E respondere CLR 4 sit] est HN 7 hoc ex huic Em2 8 ac G 9 est] sit N 11 et om. EG 12 conuenit CHNP 13 generis Pm2 alii sit C 14 tamen E habeat—semper] Cm2Hm1N habeat genus et omne genus et (et om. Lm2R) semper Cm1Hm2Lm2R habeat omne genus semper EG habeat genus omne semper Lm1 genus hoc (del. m2) haheat omne genus (genus omne m2) et (s. l. m2) semper P 15 se om. CN, illud Cm2 (s. l.) id H post proprium add. dicitur quod per se proprium CHN 16 ad om. C, in mg. Hm2 17 pr. differentia C 18 est om. HNR, s. l. E uni R 19 proximum Cp. c. proprium a. c. ad plura in mg. genera Lm2, enim genera P 20 ante animal s. l. sed genus Cm2 21 post speciei add. semper adsunt E)
302
adesse poterunt, ut rationale atque mortale homini, itaque fit definitio ex uno quidem genere, sed pluribus differentiis, ut hominis animal rationale mortale. Rursus alia discretio est, quod genus quidem quasi subiecti locum tenet, differentia uero formae, ita ut illud sit materia quaedam quae figuram suscipiat, haec uero sit forma quae superueniens speciei sub- stantiam rationemque perficiat. Idcirco uero pluribus diffe- rentiis a genere differentiam segregauit, quia haec maxime generis quandam similitudinem contineat, quia est uniuersalis et praeter genus inter ceteras maxima, sed cum alia plura communia pluraque propria generis inter se ac differentiae ualeant inueniri, nunc, inquit, ista sufficiant, satis est enim ad discretionem quaslibet differentias assumere, etiamsi non quae dici possunt omnia colligantur.

Genus autem et species commune quidem ha- bent de pluribus, quemadmodum dictum est, prae- dicari. sumatur autem species ut species et non etiam ut genus, si fuerit idem et species et genus. [*](15—303, 3] Porph. p. 15, 9—13 (Boeth. p. 42, 15—20).) [*](1 adesse—mortale om. EGR ut om. HN ut homini C Hominis itaque C hominis, itaque P 2 ante pluribus add. de Lm2 3 post rationale add. atque edd. est om. HNR 4 quidem om. C 5 ita ut om. EGLm1 ut m2 quaedam om. EG, s. l. Lm2, ante materia P quae om. R, s. 1. Cm1? quod Em1 6 suscipiens Lm1R 7 uero om. EGLR 8 differentias CEGHm1Pm1 9 continet EGLPR 10 et om. N praeter] post HPm1 maxima inter ceteras H in N cetera Lm1Pm2 edd. maximi G maximae Pm1 12 nunc—sufficiant] HLNR (recte? an ex p. 297, 1?) ista inquit sufficiunt GP sufficiunt inquit ista C ista quidem sufficiunt E 14 non post omnia E (s. l.) p, ante brm colliguntur Hm1R 15 ET SPECIEI] SPECIEIQVE C; de Porph. cf. ad p. 102, 7 17 de pluribus om. G 18 sumatur—prae- dicantur (p. 303, 2)] LRQ, om. cett. autem] autem et LΛΛΦ; Porph. p. 15, 11 11 et om. ΓΔ sed RΣ 19 ut add. \m2 pr. et] L cum Porph. p. 15,12, om. codd. cett. edd. Busse genus et species ΕΣ)

303
commune autem his est et priora esse eorum de quibus praedicantur, et totum quiddam esse utrum que.

Generis et speciei enumerat tria communia, unum quidem, de pluribus praedicari; genus enim et species de pluribus praedicantur, sed genus de speciebus, ut dictum est, species uero de indiuiduis. sed nunc de illa specie loquitur quae tantum species est. id est quae non etiam genus est, sed ultima species, quodsi talem speciem ponamus quae etiam genus esse potest, ac de ea dicamus quoniam commune habet cum genere de pluribus praedicari, nihil interest an ita dica- mus, ipsum genus id secum habere commune de pluribus praedicari, talis enim species quae non est solum species, ea etiam genus est. Est autem commune his quoque quod utra- que priora sunt his de quibus praedicantur, omne enim quod de aliquibus praedicatur, si recto, ut dictum est superius, ordine dicatur, prius est his de quibus praedicatur. Praeterea est illis hoc etiam commune, quod genus ac species totum sunt eorum quae intra suum ambitum continent et cohercent; omnium enim specierum totum est genus et omnium indi- ui|duorum totum species, aeque enim genus et species aduna- [*](p. 99) tiua sunt plurimorum, quod uero multorum adunatiuum est, id eorum quae ad unitatis formam reducit, recte dicitur totum.

[*](16 superius] p. 290, 15 ss.)[*](1 est om. L priora] propria La.c.Tka.cAm1 2 esse] est C 5 ante genus add. et H (er.) N 6 post genus add. quidem L 8 est, sed] est ut est H ut est N 12 secum] H (cum in ras. m2) LR secundo CEGNPm2 (-da m1) de pluribus—commune (14) post praedicantur (15) E 13 quod E 14 his commune HN 15 omne—-praedicatur (16) in mg. Hm2 17 dicatur] praedicatur CN his] de his G 18 etiam hoc N eorum sunt C 20 genus est NR et] ut Hm1 21 ante species add. est CNP, post E (in ras.) H 23 quod E re- ducuntur Ca.c.N)
304

Differt autem eo quod genus quidem continet spe- cies sub se, species uero continentur et non continent genera; in pluribus enim genus quam species est. genera enim praeiacere oportet et formata specificis differentiis perficere species; unde et priora sunt naturaliter genera et simul interimentia, sed quae non simul interimantur. et species quidem cum sit, est et genus, genus uero cum sit, non omnino erit et species. et genera quidem uniuoce de speciebus praedi- cantur, species uero de generibus minime, amplius genera quidem abundant earum quae sub ipsis sunt specierum continentia, species uero a generibus abun- dant propriis differentiis. amplius neque species fiet umquam generalissimum neque genus specialissimum.

Expeditis communibus generis ac speciei nunc de eorum discretione pertractat. differre enim dicit genus ab specie, quoniam genus continet species, ut animal hominem, species [*](1—15] Porph. p. 15, 14—24 (Boeth. p. 42, 21—43, 10).) [*](1 PROPRIO H DIFFERENTIIS C; de Porph. cf. ad p. 105, 16 2 Differunt ENR edd.; Porph. p. 15, 15 διαφέρει post autem add. genus a specie Φ continet quidem N 3 sub se er. uid. 5, s. l. 2m2, ante species (2) ΓΦ; Porph. p. 15, 15 περιέχει τά είδη species s. l. Gm2 continetur CA continetur a genere Γ; Porph. τα δέ είδη περιέχεται et om. EG continet CΑΦ 4 in pluribus—differentiis (14)] LRQ, om. cett. enim] quidem S; Porph. p. 15, 16 ετι τά γένη 5 ante oportet s. l. et 5m2 et s. l. 5m2, hic om., sed ante perficere pos. LRhm1 (del. m2) A; Porph. p. 15, 17 ν.α'ι διαμορφωθ-έντα 7 sed] si R 9 est] Porph. p. 15, 19 πάντως εστι; exciditne omnino? pr. et om. LRI, s. l. Am2; Porph. p. 15, 19 εστι και γένος post. et] A (del. m2) Φ cum Porph. p. 15, 20, om. cett. edd. Busse 10 uniuoce quidem AAS; Porph. τά μέν γένη de speciebus] Porph. p. 15, 21 των δφ’ έοοτά ειδών 12 quidem genera Lsm2i\Y. Busse; Porph. τά μέν γένη sunt (s. l. L) sub ipsis LR; Porph. p. 15, 22 των όπ’ αΰτά ειδών 13 a om. ΓΦ ab Am1, del. m2 14 fiet post umquam C fit HN 15 neque genus specialissimum om. H post genus add. fiet CEGR fiet umquam ΑΑΣ fiet species L; Porph. 15, 24 ούτε τδ γένος ειδικάιτατον 16 ac] et CE 17 differt GR a HLNR 18 pr. speciem HN)

305
uero non continet genera; neque enim homo de animali prae- dicatur. itaque fit ut species quidem contineantur a generibus, numquam uero contineant genera, omne enim quod amplius praedicatur, illius est continens quod minus dicitur, quodsi genus amplius praedicatur quam species, necesse est ut spe- cies quidem contineatur a genere, genus uero speciei nullo ambitu praedicationis includatur, huius autem ratio est quo- niam genus semper suscipiens differentiam speciem facit, hoc est, genus quod habebat latissimam praedicationem, coartatum differentia et contractum speciem facit; omnino enim generi iuncta differentia speciem reddit et ex uniuersalitate atque latissima praedicatione in angustum speciei terminum con- trahit. animal enim, cuius praedicatio per se longe lateque diffusa est, si arripiat rationalis differentiam, si etiam mortalis, deminuit atque contrahit in unum hominis speciem, unde fit ut minor sit semper species quam genus atque ideo conti- neatur, sed non contineat, sublatoque genere auferatur et spe- cies; si enim totum auferas, pars non erit, quodsi species auferatur, genus manet, ueluti cum animal sustuleris, interi- mitur etiam homo, si hominem auferas, animal restat, haec etiam causa est, ut genus de specie uniuoce praedicetur, id est ut species suscipiat definitionem generis et nomen, sed [*](1 continent HN enim om. C 6 contineantur NR speciei om. R specie Cm1 in specie Lp.c. species N post nullo add. modo EGHPR, s. l. Lm2 7 includitur EGLm1P includat N post autem s. l. rei Cm2 8 semper om. HN species N hoc—facit (10) om. EG 9 est s. l. C, om. HN, del. Pm2 habet Lm2Pm2 coartatum ex coapta- tum Lm2, in mg. ał coaptata ipsa diffinitio et contracta speciem facit m1 coaptata Hm2P apta Cm1 (aptata m2) Hm1N 10 et] LR, s. l. Pm2, om. CHN (de EG cf. ad S) contracta Lm2 omni Hm2Lm2 11 et om. G, s. l. ELm2 atque] et EHNPR 12 post praedicatione add. generis CNP, s. l. Lm2 speciem EG contrahitur Hm2 14 differen- tia C (ras. ex -ã) R etsi etiam E et s. l., del. si etiam Lm2, et R 15 diminuit EHLPR; diminuitur atque contrahitur N unam C (am in ras. m2) Hm2NR 16 continentur sed non continent N 17 et om. EGR 19 remanet C cum] si P 21 est causa C 22 generis et nomen] et generis nomen E et nomen generis N generis nomen R)
306
non e conuerso. definitionem quippe speciei genus suscipere non uidetur; substantiam enim priorum inferiora suscipiunt, si enim definias animal et dicas substantiam esse animatam atque sensibilem aut si praedices de homine ‘animal’, uerum dixeris, si etiam animalis definitionem de homine praedicaueris dicasque hominem esse substantiam animatam atque sensi- bilem, nihil fuerit in propositione falsi, sed si hominis defini- tionem reddas ‘animal rationale mortale’, ea animali non con- ueniunt; neque enim quod animal est, id dici poterit animal rationale mortale, fit igitur, ut sicut species generis nomen suscipit, ita etiam capiat definitionem, et sicut genus nomen speciei non suscipit, ita nec eiusdem definitione monstretur, sed cuius nomen et definitio de aliquo praedicatur, id uniuoce dicitur, cum igitur generis et nomen et definitio de specie praedicetur, genus de specie uniuoce dicitur, quoniam uero speciei de genere. neque nomen neque definitio praedicatur, non conuertitur uniuoca praedicatio. Differunt genera <ab> speciebus hoc quoque modo, quod genera superuadunt species suas aliarum continentia specierum, species uero genera dif- ferentiarum pluralitate, animal enim, quod est genus, superuadit hominem, quod est species, quia non hominem solum continet, uerum etiam bouem, equum aliasque species, quas suae spatio praedicationis includit, species uero, ut homo, superuadit genus, ut animal, multitudine differentiarum, nam quod actu genus [*](1 e conuerso] est (om. R) conuersio EGLPR 2 non er. H sub- stantiae EGLm2 (-tia m1) PR enim priorum] enim proprium EGP diffinitionem (om. en. pr.) R 3 et om. CHNP 4 aut] brm at CHLNP, om. EGR 5 definitione E 7 nil C fuerat Cm1 fueris HN falsi] mentitus HN sed] quod CHN hominis definitionem om. EGR hominis rationem L 8 addas EGR, post si (om. reddas,) add. P, reddas addas L pr. animali Ea.c.LR animal est G conuenit CNPa.c. 9 ante quod add. id HNPR, s. l. Lm2 id dici] EGLa.r.P dici Lp.r.R idcirco dici HN id circo id dici C 11 et om. EG 12 defini- tionem (uel diff-) monstret EGR 14 pr. et om. CEG, s. l. Lm2 15 praedicatur E uniuoce de specie C 17 a add. brm, ab Brandt 18 modo om. NR 19 continentia aliarum C 21 quod] quae N non s. l Cm2 22 equum bouem HN 24 namque quod Lp.c.)
307
non habet rationale uel mortale — nullas quippe actu genus retinet | differentias —, easdem species suae substantiae inhae- [*](p .100) rentes atque insitas tenet, homo enim rationalis est atque mortalis, quod genus minime est; animal enim neque mortale est per se neque rationale, quodsi genus quidem plus unam continet speciem, at uero species multis differentiis infor mantur, superat quidem genus speciem continentia specierum species uero uincit genus differentiarum pluralitate. Illa quoque est differentia, quod genus quoniam omnium primum est, numquam in tantum descendere poterit, ut fiat ultimum, species uero, quae cunctis est inferior, in tantum ascendere non poterit, ut suprema omnium fiat; numquam igitur nec species generalissimum fiet nec genus specialissimum. Sed ex his quae dictae sunt differentiae aliae sunt quae genus ab specie propriae coniunctaeque disterminant, aliae uero quae non solum genus ab specie, uerum etiam a ceteris diducunt ac disterminant, neque in his tantum differentiae quae sunt dictae, uerum etiam in ceteris considerentur oportet, si proprie normam quaerimus discretionis agnoscere.

[*](1 uel om. R 4 mortale] rationale CHN 5 rationale] R inratio- nale CHN per se rationale EGLP unam continet speciem] EG (unam s. l. m2) Lm1 quam unam continet speciem Lm2R una continet (continet una C) specie CHNP 6 species uero (om. at) C informa- tur Lm1Pm1 7 species G 9 quoniam] quod Hm2 11 in tantum ascendere non] numquam in tantum ascendere LNR 12 nec... nec] et... et Hm1N et... nec C, pr. nec om. P 14 ex his om. EG, s. l. Lm2 sunt om. E differentiarum CN differentiis R genus s. l. Cm2 a R 15 proprie coniuncteque (ras. ex -teque Η) HΝR (recte?) propriaeque G coniunctaeque om. EG 16 ab] a R diducunt] Em2R deducunt cett. distinguunt ac deducunt (om. disterminant] HN 17 neque (et quae non CHN, s. l. ał quae L) in his tantum differentiis quae sunt dictae (L quae sunt dicta G quae dictae sunt CHNP quid sint in ras. E) uerum etiam in ceteris (add. quoque HLm1N, del. Lm2) considerentur oportet CEGHLNP neque in his tantum oportet considerare differentias quae sunt dicta uerum etiam in ceteris oportet R; differentiae scr. Brandt; neque enim in (de bm) his tantum oportet (oportet om. p) differentiis quae sunt dictae, uerum etiam in ceteris considerare (considerari oportet p) edd. 18 propriae CEGLP 19 discretionis quaerimus HR)
308

Generis autem et proprii commune quidem est sequi species - nam si homo est, animal est, et si homo est, risibile est et - aequaliter praedicari genus de specie- bus et proprium de his quae illo participant; aequaliter enim et homo et bos animal et Cato et Cicero risibile, commune autem et uniuoce praedicari genus de pro- priis speciebus et proprium quorum est proprium.

Tria interim generis ac proprii dicit esse communia, quorum primum illud est, - quoniam ita genus sequitur species ut proprium, posita enim specie necesse est intellegi genus ac proprium; neutrum enim species proprias derelinquit, nam si homo est, animal est, si homo est, risibile est; ita quemad- modum genus, sic proprium ab ea specie cuius est proprium, non recedit. Illud quoque, quod aequalis est generis partici- patio, sicut etiam proprii, omne enim genus aequaliter specie- bus participatur, proprium uero indiuiduis omnibus aequaliter adhaerescit, manifestum uero est participationem e?se generis aequalem; neque enim plus homo animal est quam equos [*](1—8] Porph. p. 16, 1-7 (Boeth. p. 43, 11—17).) [*](1 COMMVNITATIBVS Ψ; de Porph. cf. ad p. 102, 7 2 Genus Em1Gm1 consequi Pm1 3 nam—risibile (6)] LRQ, om. cett. pr. est s. l. hm2 5 illo] sub illo R participant] continentur R, add. indiuiduis edd. cum plerisque codd. Porph. p. 16, 4 6 post animal add. est ΓΦ, om. Porph. p. 16, 5 et Cato et Cicero] Porph. xat Άνοτος και Μέληχος post risibile add. est Φ 7 autem et] autem CEGP autem est (est s. l. hm2) et (om. R) Rh autem his Ψ autem hiis et Φ his (s. l. m2) autem et Γ; Porph. p. 16, 6 δέ καί speciebus propriis R 8 post pr. proprium add. de his ΝΣ, s. l. de propriis Gm2 10 illud est primum R 11 post proprium add. quoque CH (del. m2) N ac] et C 13 si] et si HN risibilis EGHNP 15 post quoque add. est commune R, s. l. Lm2, s. l. scil, commune est Hm2 a genere (generis Hm2) participatio est HN 16 proprii] a proprio Hm1N ante speciebus add. a H ab L (del. m2) NB, post add. suis R 17 parti- cipat** (ur er.) E 18 adheret N participatione EGR generi E (ex genere m2) R 19 aequale EG aequale proprium R, post aequa- lem add. s. l. et proprii Lm2, in mg. et proprium Pm2)

309
atque bos, sed in eo quod sunt animalia, aequaliter animalis, id est generis ad se uocabulum trahunt. Cato etiam et Cicero aequaliter risibiles sunt, etiamsi aequaliter non rideant; in eo enim quod apti ad ridendum sunt, dici risibiles possunt, non quod iam rideant, aequaliter ergo ea quae sub genere sunt, suscipiunt genus, sicut ea quae sub propriis, propria. Tertium illud, quod sicut genus de speciebus propriis uniuoce praedi- catur, ita etiam proprium de sua specie uniuoce dicitur, genus enim quoniam substantiam speciei continet, non modo eius nomen de specie, uerum etiam definitio praedicatur, pro- prium uero quia speciem non relinquit eamque semper sequitur nec in aliam speciem transgreditur nec infra subsistit, defi- nitionem quoque propriam speciebus tradit; cuius enim nomen uni tantum conuenit speciei cui coaequatur, dubitari non potest quin eius quoque definitio speciei conueniat. quo fit ut sicut genus de speciebus, ita proprium de sua specie uniuoce praedicetur.

Differt autem, quoniam genus quidem prius est, posterius uero proprium; oportet enim esse animal, dehinc diuidi differentiis et propriis, et genus qui- [*](18—p. 310, 13] Porph. p. 16, 8—18 (Boeth. p. 43, 18—44, 11).) [*](1 eo] eodem HLm2NR 2 ad se om. EGR, s. l. Lm2 etiam om. H et om. R 3 pr. aequaliter om. C 6 suscipiant Em1Lm1 genera EGLPm2 gen. ante suscipiunt HNP 7 illud] illud commune est G quid Cm1 9 enim om. E nomen eius C 11 quia om. EGLP derelinquit Lm2P eamque] eique HN ei quae R ea quae Pm1 ae- quatur Pm2 12 definitio (diff-) ELm2 (diffinitione m1) Pm1 definitio enim R 13 proprium Ea.r.R proprii Ep.r.L (ras. ex propriis,) P traditur EGLm2Pm1 14 cui] uel ei C eique HNPm2 (cuique m1), et (del. m2) cui L aequatur L 18 De proprietatibus Δ; de Porph. cf. ad p. 105, 16 GENERIS ET PROPRII] EORVM P PROPRII] SPECIEI L 19 Differunt C edd. autem om. N autem genus et proprium LRΔ2; Porph. p. 16, 9 Διαφέρει δέ δτι τό μίν γένος quidem om. HNR est om. H 20 oportet—interimunt genera (p. 310, 10)] LRQ, om. cett. 21 pr. et om. L)

310
dem de pluribus speciebus praedicatur, proprium uero de una sola specie cuius est proprium, et proprium qui- dem conuersim praedicatur de eo cuius est proprium, genus uero de nullo conuersim praedicatur, nam neque si animal est, homo est, neque si animal est, risi- bile est; sin uero homo est, risibile est, et e conuerso amplius proprium omni speciei inest cuius est pro- prium, et soli et semper, genus uero omni quidem speciei cuius fuerit genus, et semper, non autem soli, amplius species quidem interemptae non simul inter- [*](p.101) imunt|genera, propria uero interempta simul in- terimunt ea quorum sunt propria, et bis quorum sunt propria interemptis et ipsa simul interimuntur.

Rursus tale proprium sumit, quod ad alterius comparationem proprium nuncupetur, dicit enim proprium esse generis prius esse quam propria, oportet enim prius esse genus, quod ueluti materia differentiis supponatur, uenientibusque differentiis fieri speciem, cum quibus propria nascuntur, si igitur prius est [*](1 praedicatur] RAm2n edd. praedicari cett. codd. Busse (propriis, et genus distinguit, sed cf. 16 oportet et p. 311, 9 Rursus differt); Porph- p. 16, 11 κατηγορεΐται 2 una sola] Porph. ενός, cod. C add. μόνοο est om. Φ 6 si R homo est] homo et ΔΑΠΨ (et er.), homo, et Busse homo est (est s. l. m2) et L; Porph. p. 16, 13 et δέ άνθρωπος et e conuerso] et conuerso Lhm1 et conuersim si risibile est homo est R si risibile est homo est 2; Porph. p. 16, 14 καί εμπαλιν, add. ei γελαστικόν, άνθρωπος cod. C 8 et soli] TAm2 et uni Δm1ΑΣ et uni et soli LRΠΦΨ; Porph. p. 16, 15 καί μόνψ speciei quidem 2 9 post speciei add. inest LRTA (s. l.) ΠΦΦ- (in mg. m2) edd. Busse, om. Δ2 cum Porph. soli] Porph. p. 16,16 και μόνω 10 species s. l. L propria brm cum Porph. interempta Φ interimuntur HL 11 post genera add. quorum sunt species A propria] genera brm Busse (in adn.) cum Porph. p. 16, 17 interimuntur HΡ 12 ea om. ΗΤΦ species brm cum Porph. quarum brm et his— interemptis om. EG et] quare edd., Porph. p. 16, 18 ώστε καί 13 in- teremptis ante et his CP et ipsa] et ipsa etiam propria Φ ipsa propria 2 interimuntur simul CGLR ad 10—13 cf. p. 312, 13 ss. 14 Rursus om. EG, s. l. Pm2, sed R ad om. H, s. l. Pm2 comparatione HPm1 15 nuncupatur Cm2Em2Ga.c.N 16 pr. esse om. N, s. l. Pm2 uelut N 18 species Lm2 nascantur N)

311
genus quam differentiae, prius etiam differentiae quam species et speciebus propria coaequantur, non est dubium quin pro- pria generibus posteriora sint, ac per hoc quod dictum est, proprium esse generis prius esse quam propria, commune est hoc generi cum differentia, differentiae enim species conformantes priores considerantur esse quam propria, siquidem speciebus ipsis priores sunt, quas propria ratione determinant, sed ut dictum est, hoc proprium ad differentiam proprii intellegendum est, non quale superius per se proprium constitutum est. Rursus differt genus a proprio, quod genus quidem de pluribus praedicatur speciebus, proprium uero minime; nam neque genus est, nisi plures ex se species proferat, nec proprium, si alteri cuilibet speciei possit esse commune, fit igitur ut genus quidem plurimas sub se species habeat, ut animal hominem atque equum, proprium uero unam tantum, sicut risibile hominem. Quo fit ut illa quoque differentia nascatur : genus enim praedicatur quidem de speciebus, ipsum uero in nulla praedicatione supponitur, proprium uero et species alterna praedicatione mutantur, fit enim praedicatio aut a maioribus ad minora aut ab aequalibus ad aequalia, genus igitur, quod maius est, de speciebus omnibus praedicatur, species uero, quoniam minores sunt, de generibus non dicuntur, ut animal de homine dicitur, homo uero de animali nullo modo praedi- catur. at uero proprium, quoniam speciei aequale est, aeque [*](1 etiam] enim Lm2 2et om. EG et si H 4 est hoc] HL (hoc del. m2) N est et hoc C esse Pm1 et hoc est m2 est EGR 5 diffe- rentia] differentiis CHN differentiae om. EG enim s. l. Cm2, post species EG informantes prius N 6 considerentur Hm1R esse s. l. Cm2 7 quam G 8 hoc om. EGR 10 a om. NR quod] quo- niam L de] a C 12 proferet Lm2 14 species sub se C 16 quoque del. Em2, post add. proprietas (s. l. Lm2) ex GL, s. l. Pm2 nascan- tur Ep.c. 17 de speeiebus quidem C ipsis CN in om. CN 19 mutuantur La.c.Pm2 praedicatio om. EGR, s. l. Lm2 20 quod] quoniam E (in ros.) Gm2 21 est s. l. Em2 praedicabitur N 22 minora CEGLm2P)
312
praedicatur atque supponitur, ut risibile de homine dicitur - omnis enim homo risibilis est —, eodemque conuertitur modo; omne enim risibile homo est. Differt etiam proprium a genere, quod proprium uni et omni et semper speciei adest, genus uero ex his duo quidem retinet, in uno uero diuersum est. nam speciebus suis et semper adest et omnibus, non uero solis; hoc enim haeret propriis, quod singulas tantum species continent, hoc generibus, quod plures. igitur propria quidem singulas optinent species, genera uero non singulas, adest igitur proprium uni soli speciei et semper et omni, genus uero omni quidem et semper, sed non soli, ut risibile homini soli, ani- mal uero eidem homini, - sed non soli; praeest enim ceteris, quae inrationabilia nuncupamus. Praeterea si auferatur genus, species interimuntur nam si non sit animal, non erit homo —, si auferas species, non interimitur genus; nam si non sit homo, animal non peribit, species uero et propria quoniam sunt aequalia, alterna sese uice consumunt; nam si non sit risibile, homo non erit, si homo non sit, risibile non manebit, consumunt igitur genera sub se positas species, non uero ab his inuicem consumuntur, species uero et proprium inuicem perimuntur et perimunt.

[*](1 supponitur] (sub- HP) CHm2Lp.c.P praeponitur cett., recte? 2 enim om. C locus risibilis est—quidem speciebus (p. 315, 7) bis in E scriptus, pag. 229—231 (EI), ubi deletus est, et p. 232—234 (EII) 3 etiam om. R, del. Lm1, enim m2 autem etiam H a genere pro- prium C a om. R 4 speciei s. l. Hm2 5 uero] quidem EI qui- dem duo CNB, om. quidem EI 7 haeret propriis] EIII GL haeret (ł inerit m2) tantum propriis P erat (erit R) tantum propriis (proprii N) esse CNR heret propriis uel aliter hoc enim erat tantum H; ad haeret cf. p. 298, 4 tantum species—quidem singulas om. EI tan- tum del. Lm2, s. l. Pm2, post species NR 8 continerent CHm2 con- tineret N contineant Pm2 10 soli///// EI solius EIIG 11 sed] et HN soli homini NP 13 inrationalia H auferamus EGLPR 14 interi- mantur L erit] est N 19 sub se positas] sibi (om. H) suppositas HN 21 perimuntur] consumuntur Lm2 perimunt] perimuntur Lm2 pereunt HNPm2)
313

Generis uero et accidentis commune est de pluri- bus, quemadmodum dictum est, praedicari, siue separa- bilium sit siue inseparabilium; etenim moueri de pluribus et nigrum de coruis et de hominibus Aethio- pibus et aliquibus inanimatis.

Nihil est quod inter cetera ita sit a generis ratione dis- iunctum, sicut est accidens, nam cum genus cuiuslibet sub- stantiam monstret, accidens uero a substantia longe disiunctum sit et extrinsecus ueniens, nihil fere notius commune potest habere cum genere quam de pluribus praedicari, genus enim de pluribus praedicatur speciebus, accidens uero de pluribus non modo speciebus, uerum etiam generibus animatis atque inanimatis, ut nigrum dicitur de rationabili homine, de inra- tionabili coruo et de inanijmato hebeno, album etiam de cygnoj [*](p. 102) et marmore, moneri de homine, de equo et de stellis ac de sagitta, quae sunt separabilis accidentis exempla.

[*](1—6] Porph. p. 16, 19—17, 2 (Boeth. p. 44, 12—16).)[*](1 GENERIBVS ACCIDENTIBVS EI EII m1 ACCIDENTI R de Porph. cf. ad p. 102, 7 2 Commune uero est generis et accidentis 2 Generi N Generibus EI accidentibus EI m1 3 praedicari ante quemadmodum L siue—pluribus et] LRQ, om. cett. separabile 2m1 4 sit] sit accidens 2 inseparabile 2m1 5 post et om. R de om. EIIHNRΑΦ, recte? homine EIII omnibus LA (ras. ex hominibus) hominibus om. brm, delend. uid. Bussio; cf. p. 116, 5. 123, 22. 131, 2 homine Aethiope; Porph. p. 17, 1 κατά κοράκων καί Αίθ·ιοπων aethiopus EIII et (et de G, del. m2) aethiopibus GPm2T2 6 ante aliquibus add. de Gm2 in animis EI, ante inanimatis add. naturis H (del. m2), post CN, praedicari Γ (in mg. praedicatur) Φ; Porph. καί tivmv άψΰχων 7 in ceteris EIII GLm1P 9 a om. R 10 uere GR uero ha- bere potest C 11 enim] uero C 14 rationabile EIII a. c. Gm1 rationali HNP post homine add. et N irrationali HNP 15 ebeno EIII 16 marmore] de marmore P post homine add. et N 17 sagitta] CHLm1NPm1 (sagittis m2) agitatis EIII GR edd. ał de agitatis scil, rebus id est mobilibus Lm2)
314

Differt autem genus ab accidenti, quoniam genus ante species est, accidentia uero speciebus posteriora sunt; nam si etiam inseparabile sumatur accidens, sed tamen prius est illud cui accidit quam accidens, et genere quidem quae participant, aequaliter partici- pant, accidenti uero non aequaliter; intentionem enim et remissionem suscipit accidentium participatio, generum uero minime, et accidentia quidem in indi- uiduis principaliter subsistunt, genera uero et species naturaliter priora sunt indiuiduis substantiis, et genera quidem in eo quod quid sit praedicantur de bis quae sub ipsis sunt, accidentia uero in eo quod quale aliquid sit uel quomodo se habeat unum quod- que; qualis est enim Aethiops interrogatus dices ‘niger’, et quemadmodum se Socrates habeat, dices quoniam sedet uel ambulat.

[*](1—17] Porph. p. 17, 3-13 (Boeth. p. 44, 17—45, 9).)[*](1 PROPRIIS] DIFFERENTIA C; de Porph. cf. ad p. 105, 16 QVID INTER GENVS ET ACCIDENS SIT Φ (ex p. 116, 10) 2 genus s. l. Hm2 ab om. HREIII Δ accidenti] Δ accidente cett. 3 speciem ΧΦ posteriora ante speciebus C inferiora XAm1AS 4 nam—unum quodque (14)] LRQ, om. cett. si etiam] etsi etiam ΓΦ sed om. Γ si Σ 5 prius] plus S 6 genere] Am2 Busse genera cett. codd. edd. quae] quibus Am1 aeque Δ 7 accidenti] p Busse accidentia codd. brm; ad 5 et—7 cf. Porph. p. 17, 6 s. et infra p. 315, 12—14 enim om. L in mg: figuram quandam habet Δ, aliam (cf. ad p. 320,17) Γ 9 uero om. R in om. Γ Busse, s. l. Rm2Am2K; cf. p. 315, 21; Porph. p. 17, 9 έπΐ τών άτομων 10 nero om. Δ 11 post naturaliter add. non principaliter LRAΑΦ; om. Porph. p. 17, 9 12 sit] est LRA ante de add. et, sed del. ΓΔ 13 hiis Φ 14 ante quale add. et R sit] cod. Q Bussii edd. est cett. codd. quomodo om. R quodammodo Am2 se s. l. Am2 habet Am1 15 eat ante aethiops ΔΑ, post HΝΤΣΦ enim om. L interrogatur Φ dices] LRT dicis cett. codd. edd. Busse, cf. p. 317, 15 respondebimus; Porph. p. 17, 12 έρεΐς 16 quo- modo Δ habeat ante socrates A habet ΗRΦ dices] Km2 dicis cett. codd. edd. Busse, cf. p. 317, 16 dicemus; Porph. έρείς 17 ambulet La.c.N)
315

Differentiam generis et accidentis hanc primam proponit, quod genus quidem ante species sit, quippe quod materiae loco est et differentiis informatum species gignit, at uero accidens post species inuenitur. oportet enim prius esse cui aliquid accidat, post uero ipsum accidens superuenire; nam si subiectum non sit quod suscipiat, accidens esse non poterit, quodsi genus quidem speciebus subiectum est nec possunt esse species, nisi eis genus ueluti materia supponatur, acci- dentia uero esse non possunt, nisi eis species supponantur. manifestum est genus quidem esse ante species, accidentia uero post species. Rursus alia differentia, quoniam genus neque intentionem neque remissionem suscipere potest, quo fit ut quae participant genere, aequaliter eius nomen defini- tionemque suscipiant; omnes enim homines aequaliter animalia sunt eodemque modo equi, nec non inter se homo atque equus et cetera animalia comparata aeque animalia praedicantur, accidentis uero participatio et intenditur et remittitur, inuenies enim quemlibet paulo diutius ambulantem, paulo amplius nigrum et in ipsis Aethiopibus considerabis omnes non aeque nigro colore obductos. Alia quoque differentia est, quoniam omne accidens in indiuiduis principaliter subsistit, genera uero et species indiuiduis priora sunt; nisi enim singuli corui [*](1 et accidentis] ab accidentibus HN ponit C 2 pr. quod] quid C quoniam (del. m2) quod EII 4 post esse add. aliquid P, s. l. Lm2 5 si—sit] nisi sit subiectum HN nisi subiectum sit R 6 quid Cm1 potest H 7 speciei HN est] sit N nec] non CEGLP 8 uelut CEGLP uel R supponitur C 9 supponatur (uel subp-) EGH 10 ante manifestum add. nam EGLP 11 post Rursus add. uero C post alia add. est CGP 13 generi CEGP 15 eodem EHLR 18 paulo amplius nigrum paulo diutius ambulantem HN post ambulantem add. et LR 19 et] et si (si s. l, Lm2) LR si EGP omnis GLm2R aequa nigredine coloris (coloris del. Lm2) HLNP 20 obductus EGLm1R, post obd. add. esse C est EGLR est om. HN 21 in om. CG genera—priora sunt] C species uero et genera indiuiduis priora sunt HLm1N genera uero speciebus et indiuiduis priora sunt GP genera nero et speciebus et indiuiduis posteriora sunt Lm2 genera indiuiduis priora sunt E et indiuiduis posteriora sunt R 22 singulariter EGPR)

316
nigredine infecti essent, comi species nigra esse minime dicere- tur. ita fit ut accidentia post indiuidua esse uideantur. nam si prius est id cui aliquid accidit quam illud quod accidit, nop est dubium prius esse indiuidua, posterius uero accidens, genera uero et species supra indiuidua considerantur; hoc idcirco, quoniam de his omnibus praedicantur eorumque sub- stantiam propria praedicatione constituunt, sed dici potest genera quoque ipsa et species posteriora indiuiduis inueniri; nam nisi sint singuli homines singulique equi, hominis atque equi species esse non possunt, et nisi singulae species sint, eorum genus animal esse non poterit, sed meminisse debemus superius dictum esse genus non ex his sumere substantiam de quibus praedicatur, sed de eo potius, quod differentiis con- stitutiuis eorum substantia formaque perficitur, itaque si genus quidem diuisiuis differentiis interemptis non perimitur, sed manet in his quae eius constitutiuae sunt eiusque formam definitionemque perficiunt, cumque differentiae diuisiuae generis speciebus sint priores — ipsae enim species conformant atque constituunt —, non est dubium quin genus etiam pereuntibus speciebus possit in propria manere substantia, idem de spe- ciebus dictum sit; species enim superioribus differentiis, non posterioribus indiuiduis informantur, quae cum ita sint, species quoque ante indiuidua subsistunt, accidentia uero nisi sint [*](12 superius] p. 300, 7—16.) [*](1 essent in ras. Lm2, sunt N sint R 2 esse om. EGR 4 indiui- duum CHN 5 super CN 8 genera] de genere R quoque om. R quaeque EGP ipsa om. EGPR et species] atque species (specie R) LR specieaque N 9 nam nisi] nisi enim EGR nara nisi enim (enim del. m2) C homines—nisi singulae (10) in mg. Em2 homi- nes EN 10 et om. EG singulis E singuli G singulares Lm2R 11 eorumque Lm2 earum brm 12 ex del., his om. E 13 de eo] eo Hm1N ex eis Hm2 de eis Lm2 quod del. Hm2, er. L, quo GPR 14 eorum om. Lm1 eius R edd. quae eius Hm2 de quibus eius Lm2 substantiam formamque perficiunt Hm2 normaque N 15 diuisiuae (post differentiae N) differentiae interemptae non perimunt HLN 16 eius- que] quae eius C quaeque eius EGP 17 speciebus generis LNR 20 permanere Lm2R 23 quaeque EG)
317
quibus accidant, esse non possunt, nullis uero prius accidunt quam indiuiduis; haec enim generationi et corru|ptioni sup- [*](p, 103·) posita uariis semper accidentibus permutantur. Illam quoque adnumerat differentiam quae est superius dicta, quod genus quidem, quia rem demonstrat et de substantia praedicatur, in eo quod quid est dicitur, accidens uero in eo quod quale est aut in eo quod quomodo sese habet res. nam si qualitatem interroges, accidens respondebitur, ut si qualis est coruus, ‘niger’, si quomodo sese habeat, aliud rursus accidens, aut ‘sedet’ aut ‘uolat’ aut ‘crocitat’. nam cum accidens in nouem praedicamenta diuidatur, qualitatem, quantitatem, ad aliquid, ubi, quando, situm, habitum, facere, pati, cetera quidem omnia in ‘quomodo se habeat’ interrogatione ponuntur, qualitas uero in qualitatis sciscitatione responderi solet. nam si interrogemur qualis est Aethiops, respondebimus accidens, id est ‘niger’, si quomodo se habeat Socrates, tunc dicemus aut ‘sedet’ aut ‘ambulat’ aut superiorum aliquid accidentium.

Genus uero quo ab aliis quattuor differat, dictum [*](4 superius] p. 189, 4 ss. 195, 1 ss. 18—p. 319, 14] Porph. p. 17, 14—18, 9 (Boeth. p. 45, 10—46, 9).) [*](1 pr. accidunt Lm1 accident N prius post accidunt C 2 post indi- uiduis add. quia indiuidna prima sunt quantum ad praedicationem P, in mg. Lm2 4 adnumera (ann- G) EG annumerant Hm1 dicta est superius R est sepius (corr. m2) dicta C sepius (corr. Hm2) dicta est HN 5 quidem om. EGR 6 dicitur om. N, s. l. Hm2 post uero add. aut P 7se H post habet add. res CLm1, del. m2 9se EGHN habet Clm1 aliud rursus accidens] aliud uero accidens rursus C aut uolat aut sedet HLN 10 croccit Hm1 groccitat N, post add. egrotat P nam] at EGLm1 ac (ut uid.) R 12 quanto Em1 quan- tum G situm habitum quando C post omnia add. id est VIIII Hm1, del. m2 13 habeant Ep.c. Lm2P interrogationem EGR 14 inter- rogemur] C edd. (cf.p. 314, 15) interrogemus cett., recte? cf.p. 58, ss. 99, 23 15 respondemus HNR 16 dicimus EHLRbrm 17 aliquod ELa.c.N 18 uero] uerus Pa.c. ergo CHL (in ras. m2) RΦ enim A; Porph. p. 17, 14 uiv ουν quod EGPm1Rm1T<l> ab] ΔΣΨ, s. l. Ilm2, om. cett. quattuor om. G, s. l. Δm2)

318
est. contingit autem etiam unum quodque aliorum differre ab aliis quattuor, ut cum quinque quidem sint, unum quodque autem ab aliis quattuor differat, quater quinque, uiginti fiant omnes differentiae, sed semper posterioribus enumeratis et secundis quidem una differentia superatis, prop(??)terea quia iam sumpta est, tertiis uero duabus, quartis uero tribus, quintis uero quattuor, decem omnes fiunt, quattuor, tres, duae, una. genus enim differt a differentia et specie et pro- prio et accidenti; quattuor igitur sunt omnes diffe- rentiae. differentia uero quo differat a genere dictum est, quando quo differret genus ab ea dicebatur; relinquitur igitur quo differat ab specie et proprio et accidenti dicere, et fiunt tres. rursus species quo [*](1 contingit—ad accidens (p. 319,12)] LRQ, om. cett. contigit RAm1Ym1 2 aliis om. Porph. p. 17, 15 quidem om. LK Busse; Porph. μεν 3 post sint add. res L unum quodque autem] ilm2xPp Busse unum autem ΒΤΜΙm1Σ una autem LΑΦ et unumquodque brm; Porph. p. 17, 16 ίνος ϊέ εκάοτοο aliis om. Porph. differt Δ 4 uiginti del. A, post XX add. uel quinquies quattuor Rm1 quater V. XX uel del. et post fiant add. uiginti m2 fient ΑΑm1Φ fuerint Γ post differentiae add. sed non sic se res (res om. p) habet edd. cum Porph. p. 17, 17 άλλ’ οοχ οδτως εχει set om. Γ 6 superatis] subtractis ΓΦ (ex substr-) quia] quoniam LA Busse sumpta] subtracta Γ 7 uero] autem LRT<l' duobus R 8 omnes om. L post fiunt add. differentiae Γ (s. l.) Πm2 edd. Busse (sed om. etiam eius codd. LP) cum Porph. p. 17, 20 9 enim] autem Γ a om. Σ, s. l. Am2 et specie et proprio] a specie a pro- prio R specie proprio Σ 10 et om. Σ accidente RΣ igitur quatuor R differentiae omnes La.c. generis differentiae R; Porph. p. 17, 22 at διοφοραί 11 quo om. R differat] La.c. (a del.) Σ differret R differt cett. a om. R 12 quo] quid LA Busse quod m1, om. A; ubi quo est (hic et 11. 13. 14. 319, 1. 2. 3. 5. 7 bis), Porphyrius π-j scripsit (p. 17, 23 et 22. 24. 25. 26 bis. 18, 1. 2. 3. 4) differret] LRΨ (alt. r s. l.) differre Λ differt ΓΙIΣΦ 13 igitur] ergo 2 quod RA differt Aa.c. ab Brandt a LRil, s. l. Am2, om. cett. et om. ΒΤΑΣ a L 14 accidente RΓΔ2Φ post tres add. differentiae Λ (ei fiunt tres differentiae. rursus in mg. m2) 11m2 (species m1) Γ (rursus differentiae pos.) Busse (cum duobus suis codd.), om. cett. codd. edd. Porph. p. 17, 25 quidem quo ΓΔ2Φ; Porph. π-jj έν)
319
quidem differat a differentia dictum est, quando quo differret differentia ab specie, dicebatur; quo autem differat species a genere, dictum est, quando quo differret genus ab specie dicebatur; reliquum est igitur, ut quo differat a proprio et accidenti dicatur. duae igitur etiam istae sunt differentiae. proprium autem quo differat ab accidenti relinquitur; nam quo ab specie et differentia et genere differat, praedictum est in illorum ad ipsum differentia. quattuor igitur sumptis generis ad alia differentiis, tribus uero dif- ferentiae, duabus autem speciei, una autem proprii ad accidens, decem erunt omnes, quarum quattuor, quae erant generis ad reliqua, superius demonstraui- mus.

Quoniam differentias atque communitates generis ad diffe- rentiam, ad speciem, ad proprium atque accidens persecutus est, idem quoque ad ceteras facere contendens praedicit, quot omnes differentiae possint esse quae inter se comparatis com- [*](1 differt RA quo] quid A Russe quod Lm1\ 2 differret] Lm2 Rm2Aßp.c.tflp.c. differet Lm1RmUαa. c.ΦΨa.c. differt Δ2 differtur Γ differentia ab specie] ΓΦΨ (sed a, scr. ab Brandt), a (s. l. Am2) specie (s. l. et add. Δm2) differentia ΔΔΣ edd. Busse species a (et Ώ) differen- tia LH differentia ab ea R; Porph. p. 17, 26 ή διαφορά τού είδους quod Am1 3 differat] L differt cett. (ex differet V) a om. Rϋϊ quo] quid Δ Busse quod A 4 differret] LyAIW differet RΦ differt ΓΑ2 4 ab specie] Γ a specie LΔIΙΔΦΦ specie 2 ab ea R 5 differt R, add. species ΓΑΠΨΨ, s. l. Lm2; om. Porph. p. 18, 2 a om. 2 accidenti] L acci- dente cett. dicitur R 6 igitur om. 2 7 autem om. R, s. l. hm2 ab om. Σ accidenti] edd. accidente codd. fort. relinquetur; cf. Porph. p. 18, 3 χαταλειφθήσεται 8 ab Brandt a ΓΦ, om. cett. pr. et om. R differet Λm1 differret m2 differt Am12, s. l. proprium add. Lm2 dic- tum Σ 9 differentia ante ad ipsum Σ differentiis ΒΓΑΦ; Porph. p. 18, 5... διαφορά 11 pr. autem] uero A ad accidens] et accidentis ΓΔ«ι7ΠΦ; Porph. p. 18, 7 πρός τδ σορβεβηχος 13 erant] erunt N reliqua] NΛm1ίΣΦΨ reliquas cett. (in mg. ad aliquas Tm2); Porph. p. 18, 8 πρός τά άλλα 16 utrumque ad om. NR 17 idem quoque] idemque Lm1NR ad cetera C de ceteris HLN praedicit om. R nunc dicit H 18 possunt CHLm1N commissisque N)

320
mixtisque rebus his quae supra propositae sunt efficiantur. sunt autem uiginti. nam cum quinque sint res, una quaeque res earum si a quattuor aliis differat, quinquies quater, uiginti differentiae fiunt, quod appositarum litterarum manifestatur exemplo. sint quinque res ueluti quinque litterae A B C D E. differat igitur A quidem ab aliis quattuor, id est B C D E, fient quattuor differentiae. rursus B differat ab aliis quattuor, id est A C D E, erunt rursus quattuor; quae superioribus iunctae octo coniungunt. C uero tertia ab reliquis differt quattuor, scilicet A B D E; quae quattuor differentiae supe- rioribus octo copulatae duodecim reddunt. quarta D reliquis quattuor comparetur differatque ab eisdem, id est A B C E, fient igitur rursus quattuor; quae superioribus duodecim ap- positae sedecim copulant. quodsi ultima E ab aliis quattuor differat, scilicet A B C D, fient aliae quattuor differentiae; quae compositae prioribus uiginti perficiunt. et sit quidem [*](p.104]) huiusmodi descriptio : |

[*](1 positae EHLNP efficiuntur HN 2 ante una add. et HLNPR res om. HN 3 si om. HN a om. R uiginti om. E 4 fiant Rm2 5 uel E 6 aliis] reliquis HN 7 fiant R differt Ha.c.LN aliis] reliquis L 8 id est om. HN 9 ab] codd. reliquis] aliis L 11 ante reliquis add. si L, s. l. Pm2 12 differatque] differat aeque EGP (differt m2) R eis GHNPm1R 13 fiunt N fiant R igitur om. HN post quattuor add. differentiae HN 15 fiant R faciat L faciet HN aliae om. H alias LN differentias HLN 16 superi- oribus C et sit quidem] CGP et quidem sit R et sic (ex si) quidem est E quarum (quorum LN) quidem sit HLN 17 discriptio C figu- ram om. G (duae lineae uacuae) Hm1N, supra depictam dedimus ex E, eandem uarie exornatam habent R (post uerba quattuor differentiae supra 7) Γ (in mg ad locum p. 314, 7 ss.), litteras tantum omissis lineis)
321

Quae cum ita sint, in generibus quoque et speciebus et ceteris idem considerabitur. erunt ergo quattuor differentiae, quibus genus a differentia, specie, proprio accidentique dis- iungitur; aliae rursus quattuor, quibus differentia a genere, specie, proprio atque accidenti discrepat; rursus quattuor spe- ciei ad genus ac differentiam, proprium atque accidens; quat- tuor etiam proprii ad genus, differentiam, speciem atque acci- dens; quattuor insuper accidentis ad genus, differentiam, spe- ciem atque proprium. quae coniunctae omnes uiginti explicant diflferentias. sed hoc, si ad numeri referatur naturam compara- tionisque alternationem; nam si ad ipsas differentiarum naturas uigilans lector aspiciat, easdem saepe differentias inueniet sumptas. quo enim genus differt a differentia, eodem differentia distat a genere, et quo differentia distat ab specie, eodem species a differentia disgregatur, et in ceteris eodem modo. in hac igitur dispositione differentiarum, quam supra disposui, easdem saepius adnumeraui. atque si differentiarum similitudines detrahamus, decem fiunt omnino differentiae, quas ad prae- sentem tractatum uelut diuersas atque dissimiles oportet assu- mere. age enim differat genus a differentia, specie, proprio in mg. sup. add. Hm2, quaternas litteras (B C D E cett.) infra singulis litteris A cett. positas quadratis inclusas exhibet L; in C in mg. (litt. minusc.) hae duae figurae sunt, quarum posterior spectat ad p. 321, 20 ss. 323, 9 ss: in P figura est per quinque ob- longa deorsum continuata, quorum primum hic proponitur : [*](3 ab CEGHP accidentique] atque accidenti (-te N) HN 4 dif- ferentiae G ab CEGHNP 6 ac om. N ad LP 10 post hoc add. fiet E (s. l. m2) fit H (s. l. m2) niget L (in mg.) R 13 adsumptas R differat C 14 ab] a R 17 saepius om. EGPR, s. l. Cm2, post ad- numeraui L adnumerauit Cm2GP atque) EGP at CR itaque HLN si om. N multitudines, s. l. ał similitudines L 18 fient edd.)

322
atque accidenti, quattuor differentiis, quas supra iam diximus. item sumamus differentiam, distabit haec a genere primum, dehinc ab specie, proprio atque accident. sed quo discrepet a genere, iam superius explicatum est, cum diceremus quo genus a differentia discreparet. detracta igitur hac comparatione, quoniam supra commemorata est, relinquuntur tres distantiae quibus differentia ab specie, proprio accidentique disiungitur; quae iunctae cum superioribus quattuor septem differentias reddunt. post hanc species si sumatur, quattuor quidem eius essent differentiae secundum numeri diuersitatem, cum ad genus, differentiam, proprium atque accidens comparatur, sed priores duae comparationes iam dictae sunt. nam quo species differat a genere tunc dictum est, cum quid genus differret ab specie dicebamus, quid uero species a differentia distet commemo- ratum est, cum differentiae ab specie dissimilitudines redde- remus. quibus detractis duae supersunt integrae atque intactae speciei ad proprium atque accidens discrepantiae; quae iunctae cum septem nouem differentias copulant. proprii uero si ad numerum differentiae considerentur, quattuor erunt, scilicet ad genus, differentiam, speciem atque accidens comparati, quarum quidem tres superiores differentiae iam dictae sunt. nam quid proprium distet a genere, tunc dictum est, cum quid genus a proprio distaret ostendimus, rursus quid proprium a differentia discrepet, in colligenda distantia differentiae propriique superius [*](1 accidente N 3 ab] HN a cett. accidente HN quod L dis- crepet] distet HN 5 hac igitur C 6 distantiae] differentiae L 7 a LN accidenti C accidenteque H disiungitur ante ab specie C 8 reddunt differentiae C 9 sumatur] mutatur E 11 ante differentiam add. et HLNP ante proprium add. et P cõpararetur C cõparantur N 12 differat post genere EN 13 a om. EGHNP differret] GLm2Pm2R differet ΕLm1 differat HNPm1 differt C ad speciem R ad specie C 15 ab specie] CG a specie EHLm2NP ad speciem Lm1R 17 post speciei add. id est EGP 18 differentias copulant] complent differen- tias C 20 comparatae Ep.c. (ex-ti) GHm2PR quorum EGLm1R 21 quod C 22 proprium—cum quid om. EGR distaret a pro- prio H)
323
demonstratum est, quid uero proprium distet ab specie, tunc expositura est, cum quid species distaret a proprio dicebatur. restat igitur una differentia proprii ad accidens, quae superio- ribus iuncta decem differentias claudit. accidentis nero ad cetera possent quidem esse quattuor, nisi iam omnes proba- rentur esse consumptae. nam quid differat uel genus uel dif- ferentia uel species uel proprium ab accidenti, supra mon- stratum est, nec sunt diuersae differentiae accidentis ad cetera quam ceterorum ad accidens. itaque fit, ut cum sit quinque rerum numerus, si prima assumatur, quattuor fiant differentiae, si secunda, tres, uincanturque secundae rei ad ceteras difte– rentiae a prima ad ceteras una tantum distantia; nam cum prima habuerit quattuor, secunda retinet tres. tertia uero si sumatur, duas habebit differentias, quae uincantur a primis quattuor differentiis duabus; quarta si sumatur, unam habebit differentiam, quae uincitur a primis quattuor differentiis tribus, quinta uero quoniam nullam omnino habebit differentiam nouam, totis quattuor a prima differentiis superatur. atque hoc nume- rorum gradu quidem usque ad denarium numerum tenditur : quattuor, tres, duae, una, ut generis quidem quattuor, diffe- rentiae uero tres, speciei duae, proprii una, | accidentis nullap [*](p. 105) sit. et primae quidem generis comparationes quattuor nouas tenent differentias, secundae uero differentiae comparationes [*](1 uero om. EGR a EGLR 2 cum] quando R 5 cetera] extera Cm1 6 differret H differet N 7 accidente CHN monstrauimus H 8 ante diuersae add. plus R, s. l. Lm2 10 ad prima s. l. ł una res Hm2 sumatur HN fient C 11 uincanturque] C (pr. n om.) Lm1 (iungantur m2) N, m2 in HPR (iungenturque Rm1), uincantur EGHm1Pm1 12 primis L 13 habuerat C habeat Lm2NP retineat Lm2 14 diffe- rentias habebit C uincuntur Lm1R 15 duabus (s. l. E) differentiis EHN post duabus add. distantiis GR post quarta add. nero R, s. l. autem Pm2 16 post tribus add. subdistantiis E distantiis G 17 habet HL 18 primis brm hoc] ex hoc HLN numeri HN 19 gradus HLm1N quidam HN 20 post post. quattuor add. sint CHm2L (del. m2) P sunt Hm1N 22 sit] Rbrm est CEGLP, om. HN et om. EGR quidem s. l. Em2L, post generis C 23 teneant HLm1NR)
324
tres nouas tenent; una enim superius adnumerata est, uincitur autem a primis quattuor nouis differentiis una tantum. speciei uero tertia comparatio duas tantum habet differentias nouas, duas quippe superius adnumeratas agnoscimus, et uincitur a quattuor primis duabus tantum differentiis nouis. proprium uero unam retineat nouam, quoniam tres habet superius ad- numeratas, uincaturque a prima nouis tribus differentiis, quinti uero accidentis comparationes quoniam nullam retinent nouam differentiam, totis quattuor a primis generis transcendantur. atque ad hunc modum ex uiginti differentiis secundum numerum decem secundum dissimilitudinem contrahuntur. ut tamen has secundum dissimilitudinem differentias non in quinario tan- tum numero, uerum in ceteris notas habere possimus, talis dabitur regula quae plenam differentiarum dissimilitudinem in qualibet numeri pluralitate reperiat. propositarum enim rerum numero si unum dempseris atque id quod dempto uno relin- quitur, in totam summam numeri multiplicaueris, eius quod ex multiplicatione factum est dimidium coaequabitur ei plura- litati quam propositarum rerum differentiae continebunt. sint igitur res quattuor A B C D; his aufero unum, fiunt tres; has igitur quater multiplico, fient duodecim; horum dimidium [*](1 teneant HLm1NR ten. post nouas CR adnumera (tamen eat) C uincitur autem] et uincatur HLm1 (et del., uincitur m2) N 2 nouis quattuor primis HN 4 adnumeratas om., in mg. enumeratas G uin- catur Lm1 uincantur HN uincuntur C 6 ante unam add. tantum L, post EGPR retinet Lm2Pm2 edd. 7 uincanturque N uincatur qua re EG uincitur haec R uinciturque edd. quinta N 8 comparatio Lm2N retinet HLN, post nouam HN 9 primis] CLPH a.r. primi EGHp.r.NR transcendentur Lm2 transcendatur N transgrediantur C transcenduntur edd. 11 tamen er. uid. E non G (etiam post diffe- rentias est non) 13 uerum] uerum etiam C ceteris quoque brm notas] Lm1N notis CEGHm2 (totas m1) Lm2PR 15 reperiat] pariat Cm2Hm1N 17 post numeri add. si CHP simul EG 18 ei om. EGN 19 sunt Lm1R 20 igitur] ergo CEN fiant LR 21 hos EGLPR post igitur add. si N tres H per totam summam R multiplica C multipli- cato E fiunt HN fiant R post horum add. si L)
325
teneo, sex erunt. tot igitur erunt differentiae inter se rebus quattuor comparatis : A quippe ad B et C et D tres retinet differentias, rursus B ad C et D duas, C uero ad D unam; quae iunctae senarium numerum complent. atque hanc quidem regulam simpliciter ac sine demonstratione nunc dedisse suffi- ciat, in Praedicamentorum uero expositione ratio quoque cur ita sit explicabitur.

Commune ergo differentiae et speciei est aequaliter participari; homine enim aequaliter participant par- ticulares homines et rationali differentia. commune uero est et semper adesse his quae participant; sem- per enim Socrates rationalis et semper Socrates homo.

Dictum est saepius ea quae substantiam formant, nec remissione contrahi nec intentione produci; uni cuique enim id quod est, unum atque idem est. quodsi differentia spe- cierum substantiam monstret, species uero indiuiduorum, aequa- liter utraque ab intentione et remissione seiuncta sunt; quo [*](6 in Praedicamentorum expositione] p. 272 C. B—l3] Porph. p. 18, 10—14 (Boeth. p. 46, 10—14). 14 saepius] cf. infra.) [*](1 teneo] sumo N sumo tenens (tenens del. m2) H si (ex sumo m2) teneo L pr. erunt ante sex N, s. l. Hm2 post. erunt ante igitur (ergo H) HL 2 detinet HN 4 complent numerum H 5 dedisse nunc HN 8 DIFFERENTIAE ET SPECIEI] plerique codd. fort. ex 9 sumptum, om. Δ, SPECIEI ET DIFFERENTIAE Γ2Φ, recte ut aid.; Porph. p. 18, 10 Περί τής κοινωνίας τής διαφοράς καί τοΰ είδοος, cod. Μ Περί κοινών είδους καί διαφοράς 9 est add. Hm2 10 homine—parti- cipant (12)] LRQ, om. cett. homini RTa.c. hominem L\ 11 ratio- nalem differentiam L\, post differentia add. nam omnes homines aequa- liter homines sunt et aequaliter rationales Σ 12 et del. uid. Δ, om. Ψ his adesse LR<t> post quae add. eorum ΓΔΠΦ 13 enim om. R rationabilis CEGPRU Busse, add. est ΓΔΦ, s. l. Am2 14 saepius i. e. p. 250, 24 ss. 314, 5 ss.; saepe de duobus locis etiam p. 293, 18 dictum; superius P, fort. recte, cf. ad p. 317, 4. 337, 8 17 monstrat HLNP 18 utraeque CP seiunctae CGPR)

326
fit ut aequaliter participentur. omnes enim indiuidui mortales aeque sunt atque rationales sicut homines. nam si idem est ‘esse’ homini quod est ‘esse rationale’, cum omnes homines aeque sint homines, necesse est ut sint aequaliter rationales. Aliud quoque commune habent quoniam ita differentiae sui partici- pantia non relinquunt ut species. semper enim Socrates rationalis est—Socrates enim rationabilitate participat —, semper homo est, quia scilicet humanitate participat. ut igitur differentiae sui participantia non relinquunt, ita species his quae ea parti- cipant, semper adiuncta est.

Proprium autem differentiae quidem est in eo quod quale sit praedicari, speciei uero in eo quod quid est : nam et si homo uelut qualitas accipiatur, non sim- [*](11— p. 327, 16] Porph. p. 18, 15—19, 3 (Boeth. p. 46, 15-47, 11).) [*](1 mortales—sicut homines] (sunt ex sint Lm2, add. homines Lm1, del. m2, sunt del. Pm2; atqueLm1Pm2 et HLm2Pm1; sicut del. et sunt scr. Pm2) HLP aeque mortales atque rationabiles sunt ut homines C aeque (s. l. m2) mortales (ex -lis m2) sunt atque rationabilis (sic) sunt (part. ras. ex sicut m2) homines E mortales sunt atque (atque sint N) rationales sicut homines NR mortalis atque rationabilis sicut homines G 2 nam—homines (4) om. N idem est] E (est in mg.) HR idẽ CL id est (ẽ G) GP est del. Lm2 3 esse post ration. EL, repetit. post ration. P, om. CH rationali R rationalis Lm1 rationabile G rationa- bili E rationabilis Lm2P 5 ante commune add. est H habent om. HR, s. l. EL (n del. m2) differentia R 6 relinquit R relinquent Pm1 derelinquunt Lm1 rationabilis EG 7 rationabilitati CGP rationalitate HN post semper add. enim G 8 quia ex qua Em2 humanitati EGLP differentia HLNR 9 relinquit HLNR par- ticipent E 11 SPECIEI ET DIFFERENTIAE (DIFFERENTIIS E) ΕGΤΖΦ, recte ut uid., DE PROPRIIS EORVM (EORYNDEM Ψ) ΡΨ; Porph. p. 18, 15 Περί τής διαφοράς τού εϊδοος και τής διαφοράς, cod. Μ Περί τών ιδίων ειδοος και διαφοράς 12 autem om. Η uero CQ quod ex quid C 13 species EGHNP uero om. H autem Busse eo quod] quo Γ est] sit R 14 nam—generationem (p. 327, 15)] LRQ, om. cett. accipitur Am1 non] RΓΔΈ cum Porph. p. 18, 17 hic non L non hic Am2H Busse non sic Λm1Σ non homo Φ)

327
pliciter erit qualitas, sed secundum id quod generi aduenientes differentiae eam constituerunt. amplius differentia quidem in pluribus saepe speciebus con- sideratur, quemadmodum quadrupes in pluribus ani- malibus specie differentibus, species uero in solis his quae sub specie sunt indiuiduis est. amplius diffe- rentia prima eat ab ea specie quae est secundum ipsam; simul enim ablatura rationale interimit homi- nem, homo uero interemptus non aufert rationale, cum sit deus. amplius differentia quidem componitur cum alia differentia — rationale enim et mortale compositum est in substantia hominis —, species uero speciei non componitur, ut gignat aliam aliquam speciem; qui- dam enim | equus cuidam asino permiscetur ad muli [*](p. 106) generationem, equus autem simpliciter asino num- quam conueniens perficiet mulum.

Expositis communitatibus quantum ad institutionem per- tinebat differentiae et speciei, eorundem nunc dissimilitudines colligit dicens quoniam differunt, quod species in eo quod quid sit praedicatur, differentia uero in eo quod quale sit. huic differentiae poterat occurri. nam si humanitas ipsa, quae species est, qualitas quaedam est, cur dicatur species in eo quod quid sit praedicari, cum propter quandam suae naturae [*](1 sed] id (del.) R 3 considerantur Δ 4 pluribus] Porph. p. 18, 20 πλείστων, cod. B πλειόνων 6 specie] una specie RΓ (sunt ante specie) ΛΨ; Porph. p. 18, 21 άκο το είδος 7 prima ante differentia Δ prior edd.fort· recte cum Porph. κροτέρα; cf. p. 328, 32 superioris ab ea] et Γ ab ea—ipsam] ab ea quae est secundum se specie 2 8 post ipsam add. differentiam Δ (del. m2) Λ 10 deus] angelus LR ponitur Δ 12 sub- stantiam edd. cum Porph. p. 19, 1 εις οπδστοσιν speciei] specie R 13 aliquam ante aliam T\A, post speciem 2 14 equus] asinus Σ asinae Φ equae Σ 15 equus] asinus 2 autem om. N enim CΔΛ2 asinae Pm2 conueniens numquam 2 16 mulum perficiet CEG perfici ad mulum R 17 Positis N instructionem H 18 eorum L earundem edd.; cf. indicem Meiseri s. neutrum 20 differentiae C uero om. CGP autem R post sit add. qua inter se differunt differentia et species Hm1, del. m2 21 huic] nunc G differentia G 22 dicitur CLm2 praedicatur GR)

328
proprietatem quaedam qualitas esse uideatur? huic respondemus, quia differentia solum qualitas est, humanitas uero non est solum qualitas, sed tantum qualitate perficitur. differentia enim superueniens generi speciem fecit; ergo genus quadam differentiae qualitate formatum est, ut procederet in speciem, species uero ipsa, qualis quidem est, secundum differentiam illius quae est pura ac simplex qualitas, qua scilicet perficitur et conformatur, qualitas uero ipsa pura simplexque nullo modo est, sed ex qualitatibus effecta substantia. itaque iure diffe- rentia, quae pure ac simpliciter qualitas est, in eo quod quale est sciscitantibus respondetur, species uero in eo quod quid sit, licet ipsa quoque quaedam qualitas sit non simplex, sed aliis qualitatibus informata. Rursus illa quoque differentia est, quia plures sub se species differentia continet, species uero tantum indiuiduis praesunt. rationabilitas enim et hominem claudit et deum, quadrupes equum, bouem, canem et cetera, homo uero solos indiuiduos. atque in aliis speciebus eadem ratio est. idcirco enim definitiones quoque secutae sunt, ut differentia uocaretur quod in pluribus specie differentibus in eo quod quale sit praedicatur, species uero quod de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicatur. Ideo etiam superioris naturae sunt differentiae, quoniam continentes sunt specierum. nam si quis auferat differentiam, speciem [*](1 respondebimus G 3 tantum om. EG solum, s. l. ał tantum L 4 facit CLN 5 formatum est s. l. Gm2 6 ad qualis s. l. ł quali- tas Hm2 post quidem add. non EGP (del. m2), in mg. Hm2 9 post sed s. l. hec L iure itaque C 11 species—quid sit in mg. Gm2 12 sit] est HN, add. iure respondetur CG (in mg. m2) LP 13 rursum E, add. differentiae et speciei C illa om. E ipsa CGP post quoque add. his HN differentia est] differunt in ras. E est om. P in hoc a specie distat G 15 uero om. CEGP rationalitas HΝ 16 post quadrupes add. enim P, s. l. Lm2 canem om. C camelum R 17 sola indiuidua Lm2R 19 pr. in] de Pm2 20 praedicetur HLN species—praedicatur om. E 21 praedicatur] dicatur GHLPm1 22 post differentiae add. quam species CLP speciebus N post quoniam add. enim HLN 23 sunt (erunt L) post specierum EGL, ante conti- nentes R nam om. LR, post quis s. l. enim Lm2)
329
quoque sustulerit, ut si quis auferat rationabilitatem, hominem deumque consumpserit, si uero hominem tollat, rationabilitas manet in speciebus reliquis constituta. est igitur differentiae specieique distantia quod una differentia plures species con- tinere potest, species uero nullo modo. Alia rursus est differentia, quoniam ex pluribus differentiis una saepe species iungitur, ex pluribus speciobus nulla speciei substantia copu- latur. iunctis enim differentiis mortali ac rationali factus est homo, iunctis uero speciebus nulla umquam species infor- matur. quodsi quis occurrat dicens quoniam permixtus asino- equus efficit mulum, non recte dixerit. indiuidua enim indi- uiduis iuncta indiuidua rursus alia fortasse perficiunt, ipse uero equus simpliciter, id est uniuersaliter, et asinus uniuer- saliter neque permisceri possunt neque aliquid, si cogitatione misceantur, efficiunt, constat igitur differentias quidem plurimas ad unius speciei substantiam conuenire, species uero in alterius speciei naturam nullo modo posse congruere.

Differentia uero et proprium commune quidem habent aequaliter participari ab his quae eorum par- ticipant; aequaliter enim rationalia rationalia sunt et risibilia risibilia. et semper et omni adesse com- [*](18—p. 330, 4] Porph. p. 19, 4—9 (Boeth. p. 47, 12—19).) [*](1 rationalitatem HN 2 aero] quis R rationalitas HLa.c.N 3 est om. CEGP 4 specieqne R et species C distant C distantia est EGP species] significationes Em1 5 differentia est C 6 saepe om. EGR post pluribus add. uero R 8 enim] etiam Lm1 igitur Lm2Pm1 10 asinae HLm2 11 perficit GP 12 perficiant Lm1R 14 nec.. nec C neque permisceri possunt om. EGR neque aliquid] non aliquid EGR cogi- tatione si HN 18 COMMVNIBVS] de Porph. cf. ad p. 102, 7 20 par- ticipari] praedicari L ab his—dicitur (p. 330, 2)] LRQ, om. cett. ab om. Σ, del. Am2 21 post enim s. l. quae Tm2 rationalia rationalia] Tkm2<t>Wm2 edd. rationalia rationabilia Π rationalia A2<Vm1 rationabilia LR&m1 rationabilia rationabilia Busse sunt om. R, s. l. hm2 22 et er. uid. Δ post. risibilia om. LR\2, post add. sunt codd., om. L cum Porph. p. 19, 6)

330
mune utriusque est. si enim curtetur qui est bipes, sed ad id quod natum est semper dicitur; nam et risibile in eo quod natum est habet id quod est semper, sed non in eo quod semper rideat.

Nunc differentiae propriique communia continua ratione per- -sequitur. commune enim dicit esse proprio ac differentiae quod aequaliter participantur — aeque enim omnes homines rationa- biles sunt, aeque risibiles —, illud, quia substantiam monstrat, istud, quia est aequum proprium speciei et subiectam speciem non relinquit. Aliud etiam his commune subiungit : aequa- liter enim semper differentia subiectis adest ut proprium; semper enim homines rationabiles sunt, ut semper quoque risibiles. sed obici poterat non semper esse bipedem hominem, cum sit bipes differentia, si unius pedis perfectione curtetur. quam tali modo soluimus quaestionem. propria et differentiae non in eo quod semper habeantur, sed in eo quod semper naturaliter haberi possunt, semper dicuntur adesse subiectis. [*](1 utrisque ΓΛΣΦ si] sine RΓΦ qui est] quies R quidem LA post bipes add. non substantiam (substantia ΑΦ) perimit (perimitur Ψ) LΑΨ Busse (in adn. deleri mauult), non substantia perit (peribit Σ) ΓΠΣΦp, om. Rbrm, Porph. p. 19, 8, Boeth. in comment. 2 sed] ta- men R ad id quod] ad quod LAΠ (post est repet. ad id) Σ Busse ad id ad quod Ψ, ad id post est hm1 post est add. habet et id quod est LA (del. m2) 2, ‘fortasse id quod est recipiendum’ Russe : Porph. p. 19, 8 αλλά πρός το πεοοχένοι το (το om. Μ) άει λέγεται nam -om. R 3 in eo] eo EGLRAm1 ad C72 id ΡΠ ad id *F aliquod N habet id quod est semper] C (id s. l. m1?) LhA ("habet—est del. m2), pro id exhib. hoc H et id Σ, est om. N habet semper ΡΠ habet EG semper dicitur ΓΦΨ, om. R 4 sed—rideat] in om. C, in mg. Hm2, in quod semper rideat EG non quod semper rideat RΨ; Porph. έπε'ι ναι τό γελαστικόν τώ πεφυχέναι έχει τό αεί, άλλ' ο όχι τώ γελάν άει 6 enim] autem Lm2P dicitur CEGR proprii C 7 rationales Cm2ELm2P 8 atque NR 9 istud] illud EGHN (add. risibilis) P aequum om. H aeque EG, recte? propriae EGLPR et om. EG ac N subiectam om. C subiectum EGPm1 10 reliquit ELa.c. etiam his] hic etiam HN 11 subiectis s. l. Gm2 12 rationales Cm2HN 15 ante propria add. et HNP (del. m2), s. l. Lm2 propriae CEGPm2 proprii R et om. CE, del. Pm2 16 post in] ex HN)

331
si enim quis curtetur pede, nihil attinet ad naturam, sicut nihil ad detrahendum proprium ualet, si homo non rideat. haec enim non in eo quod adsint, sed in eo quod per naturam adesse possint, semper adesse | dicuntur. ipsum enim semper; [*](p. 107) non actu esse dicimus, sed natura. numquam enim fieri potest, ut per naturae ipsius proprietatem non semper homo bipes sit, etiamsi potest fieri, ut pede curtetur, etiam si deminuto pede sit natus; in his enim non speciei atque substantiae, sed nascenti indiuiduo derogatur.

Proprium autem differentiae est quoniam haec qui- dem de pluribus speciebus dicitur saepe, ut rationale de homine et de deo, proprium uero de una sola spe- cie, cuius est proprium. et differentia quidem illis est consequens quorum est differentia, sed non con- uertitur, propria uero conuersim praedicantur quorum sunt propria, idcirco quoniam conuertuntur.

Distat a proprio differentia, quia differentia plurimas species [*](10—17] Porph. p. 19, 10—15 (Boeth. p. 48, 1—7).) [*](1 curtetur quis N nil C attinet s. l. Lm2, post naturam R 2 ad om. EG ualet om. EGR 3 pr. in om. CEH, s. l. Lm2Pm2, ab Gm1, del. m2 post. in om. EGNP, s. l. Lm2 4 possunt HN dicuntur semper adesse R 5 actum... naturam E umquam Ea.c.G 7 potest om. EG, post fieri L, postea (om. fieri ut) HN pede] HLm1N ambo pede Em1GR utroque pede Em2Lm2P; ambobus curtetur pedi- bus C ante etiam (om. C) add. uel CL (s. l. m2) R diminuto CEGLPR 8 pede om. C sit natus] nascatur C 10 de inscript. ap. Porphyr. cf. ad p. 105, 16 11 autem] uero Δ quoniam] quod ΓΦ 12 saepe— conuertitur (15)] LRQ, om. cett. saepe om. Lm1R, ante dicitur Lm22; Porph. p. 19, 11 λέγεται πολλά*ις rationabile R 13 post, de] A, om. cett.; cf. Porph. p. 19, 12 et infra p. 332, 3 deo] ii angelo R deo et angelo L; cf. Porph. p. 19, 12 adn. ante proprium add. et Δ uero om. R de una] L4m24' in una RΓΔm1ΠΣ una Φ; Porph. έφ’ ένός post specie add. dicitur Δ 16 post praedicantur add. de his Δ (s. l. m2) edd. ex his Σ hiis Φ, om. Porph. p. 19, 14 18 post. diffe- rentia om. C plurimis R plures L pluribus EG speciebus Em2GR)

332
claudit ac de his omnibus praedicatur, proprium uero uni tantum speciei cui iungitur adaequatur. rationale enim de homine atque de deo, quadrupes de equo et ceteris animalibus, risibile uero unam tantum tenet speciem, id est hominem. unde fit ut differentia semper speciem consequatur, species uero differentiam minime. proprium uero ac species alternis sese uicibus aequa praedicatione comitantur. sequi uero dicitur, quotiens quolibet prius nominato posterius reliquum conuenit nuncupari, ut si dicam ‘omnis homo rationabilis est’, prius hominem, posterius apposui differentiam; sequitur ergo dif- ferentia speciem. at si conuertam nomina dicamque ‘omne rationabile homo est’, propositio non tenet ueritatem; igitur species differentiam nulla ratione comitatur. proprium uero et species quia conuerti possunt, mutuo se secuntur : omnis homo risibilis est et omne risibile homo est.

Differentiae autem et accidenti commune quidem est de pluribus dici, commune uero ad ea quae sunt [*](16—p. 333, 3] Porph. p. 19, 16—19 (Boeth. p. 48, 8—12).) [*](1 clauditur EGRm2 claude his (sic) ml 2 cui iungitur] coniungitur Lm1N, add. et L rationabile CGLPR 3 pr. de om. CH, er. L post deo add. praedicatur R, s. l. Lm2 post quadrupes add. uero R et ceteris] ceteris E ceterisqne GP 6 ac] et E 7 aeque GR (-(??)e) comitentur HN comitatur ex commitetur Rm2 sequi] si quid EGPm1 8 quotiens om. EG, s. 1. Pm2 qualibet re (re s. l. Pm2) prius nominata HLNPm2R reliquam HLm2NPm2 reliqua Lm1Rm2 uero qua m1 9 rationalis Cm2HN est om. N 10 posterius ex prius Em2 opposui EG posui Lm1R ergo] enim E 11 at] et Hm1 nomina] ut (in ras. Lm2) prius differentiam nominem HNP, in mg. Lm2 12 rationale HN propositi CG proposita oratio in ras. E 13 nulla ratione differentiam C proprium—secantur in mg. sup. Hm2 14 sequuntur PRm2 sequntur E ante omnis add. ut L, post add. enim HNP 15 et om. EG, s. l. Lm2 est om. R 16 ACCI- DENTIS ET DIFFERENTIAE E ΕΤ] uel P ACCIDENTI C de in- script. ap. Porphyr. cf. ad p. 102, 7 17 accidentis Cm2il commune— adesse om. N 18 post uero add. est ΡΑΠ Busse, om. Porph. p. 19, 18)

333
inseparabilia accidentia, semper et omnibus adesse; bipes enim semper adest omnibus coruis et nigrum esse similiter.

Duo quidem differentiae et accidentis communia proponit, quorum unum separabilibus et inseparabilibus accidentibus cum differentia commune est, ab altero uero separabile acci- dens segregatur. tantum uero inseparabile secundo communi concluditur. est enim commune differentiae cum omnibus acci- dentibus de pluribus praedicari; nam et separabilia et inse- parabilia accidentia sicut differentia de pluribus speciebus et indiuiduis praedicantur, ut bipes de coruo atque cygno et de his indiuiduis quae sub coruo et cygno sunt, nuncupatur. item de eodem coruo atque cygno album et nigrum, quae sunt inseparabilia accidentia, praedicantur. ambulare enim uel stare, dormire ac uigilare de eisdem dicimus, quae sunt acci- dentia separabilia, reliqua uero communitas ea tantum acci- dentia uidetur includere quae sunt inseparabilia. nam sicut differentia somper subiectis speciebus adhaerescit, ita etiam inseparabilia accidentia numquam uidentur deserere subiectum. ut enim bipes, quod est differentia, numquam coruorum spe- ciem derelinquit, ita nec nigrum, quod accidens inseparabile est. differentia enim idcirco non relinquit subiectum, quoniam eius substantiam complet ac perficit, accidens uero huiusmodi, [*](1 post semper add. in eodem genere P omni R; Porph. p. 19, 18 παντί post omnibus add. hominibus et L hominibus Λ (del. m2) 2 nigrum esse] ΓΛ»ηίΨ nigris (nigros Hm2) esse EGHm1 nigredo esse L nigrum adest \Am2 nigrum CNΡRΙΙΣΦ Russe; Porph. p. 19, 19 τότε μέλαν είναι (sic Μ, μέλασιν είναι Βm2 μέλαν eett.) 4 quaedam HΝ et] atque ΗΝ 5 sepa- rabilibus om. G, s. l. Em2 6 uero] autem E 7 uero] enim R, recte? post inseparabile add. accidens L accidens cum inseparabilibus differentiis in mg. Hm2 secunda communione HLP 10 differentiae CEGLm2P 11 et de his—cygno om. H,—cygno sunt om. EGR 12 nuncupantur G praedicatur uel nuncupatur C 14 praedicantur—separabilia (16) om. N enim s. l. C etiam H 15 isdem CPm2 hisdem ER dicitur LP 17 post inseparabilia add. accidentia C 19 accidentia inseparabilia HN de- serere uidentur C 20 corui N 21 est inseparabile C 22 subiectum non relinquit C derelinquit Lm1 23 post huiusmodi add. est edd.)

334
quia non potest separari; neque enim possit esse accidens inseparabile, si subiectum aliquando relinquit.

Differunt autem quoniam differentia quidem con- tinet et non continetur — continet enim rationabi- litas hominem —, accidentia uero quodam quidem modo continent eo quod in pluribus sunt, quodam uero modo continentur eo quod non unius accidentis sus- ceptibilia sunt subiecta, sed plurimorum, et differen- tia quidem inintentibilis est et inremissibilis, acci- dentia uero magis et minus recipiunt. et inpermixtae quidem sunt contrariae differentiae, mixta uero con- traria accidentia.

Huiusmodi quidem communiones et proprietates dif- ferentiae et ceterorum sunt, species uero quo quidem [*](p. 108) differat a genere et differen|tia, dictum est in eo quod dicebamus, quo genus differret a ceteris et quo dif- ferentia differret a ceteris.

Post differentiae et accidentis redditas communitates nunc de eorum differentiis tractat. ac primum quidem talem proponit. [*](3—18] Porph. p. 19, 20—20, 10 (Boeth. p. 48, 13—49, 4).) [*](1 post. posset Lm1 potest HLm2NPR post accidens repet. esse G, 3 uel 4 litt. er. L 2 reliquerit H relinqueret N 3 ACCIDENTIS ET DIFFERENTIAE Γ EARVNDEM C EORYNDEM E de inscript. ap. Poiphyr. ef. ad p. 105, 16 4 Different Cm1 Differt LΣΐΑηιΐm1Φ post autem add. differentia ab accidenti Γ 5 et om. GHP continet— sunt (15)] LRil, om. cett. enim] autem L rationalitas ΓΑa.c.Π2ΦΨ 6 quidem om. Δ2 7 sint LΓΔΛΠΦ»ιίm1|·uero post modo Ψ, del. ΓΦ (ut uid.) 9 sint A 10 intentibilis ΓΣ Busse inintensibilis edd.; Porph. p. 20, 4 άνεπίτατος; ef. Roensch, Collect. phil. p. 299 12 post uero add. sunt ΛΦ 14 Huiuscemodi Δ 15 quod EGR quidem om. 2 quidam Em2G 16 a om. EGH2 differentiae E est om. C 17 quo] quod RAm1 differet R differt CEGP2 a om. ΕGΗΡRΤΠ,ΣΦ quod EGRism1 18 differet R differat LA differt G2 a om. EGHRTWZ 19 reddit has E communicantes Rm1 communiones m2 20 primam HN quidem om. HN tale C)

335
differentia, inquit, omnis speciem continet. rationabilitas enim continet hominem, quoniam plus rationabilitas quam species, id est homo, praedicatur : supergressa enim substantiam hominis in deum usque diffunditur. accidentia uero aliquando quidem continent, aliquando continentur. continent quidem, quia quodlibet unum accidens speciebus adesse pluribus con- sueuit, ut album cygno et lapidi, nigrum coruo, Aethiopi atque hebeno, continentur uero, quoniam plura accidentia uni accidunt speciei, ut uideatur illa species plurima accidentia continere. cum enim Aethiopi accidit ut sit niger, accidit ut sit simus, ut crispus, quae cuncta sunt accidentia Aethiopis, species, quod est homo, omnia quae habet intra se plurima accidentia uidetur includere. huic occurri potest : quoniam differentiae quoque aliquo modo continentur, aliquo modo continent, ut rationabilitas continet hominem—plus enim quam de homine praedicatur —, continetur quoque ab homine, quia non solum hanc differentiam homo continet, uerum etiam mortalem. re- spondebimus : omnia quaecumque substantialiter de pluribus praedicantur, ab his de quibus dicuntur non poterunt conti- neri; quo fit ut differentiae quidem non contineantur ab specie, etsi sint differentiae plures quae speciem forment. accidentia uero continentur, quoniam accidentia speciei substantiam nulla praedicatione constituunt; nam nec proprie uniuersalia dicuntur [*](1 omnis speciem] species R rationalitas HNP 2 rationalitas HNP 3 substantia N 4 aliquando—aliquando] aliquo modo quid N 7 ante lapidi s. l. pario Em2 post nigrum add. ut CEGLP, ante edd. ante Aethiopi add. et E 8 continentur uero] HLm2NP continentur- que cett. 9 plura HN 10 enim] etenim N ad simus s. l. naribus pressis E 12 ex quod part. ras. quae Cm2 quod est] quidẽ G ante intra add. et E plurima om. EGH 13 occurri] opponi HN 14 pr. aliquo modo] aliquando EGLm2P post. aliquo modo om. N aliquando Em2Lm2P 15 rationalitas H 17 homo] nomen hominis HN mortale edd. respondemus HN respondebimus contra haec GLPR 18 praedicantur de pluribus C 20 a R 21 sunt H differentiae om. HN speciem forment] CEGP speciem formant Lm(??) (informent m2 hrm) N formant speciem H informant speciem R 22 con- tineantur HN 23 ad constituunt in mg. ał subsistunt Hm2)
336
accidentia, cum de speciebus pluribus dicuntur, differentiae uero maxime. quae enim quorumlibet uniuersalia sunt, ea neoesee est eorum quorum sunt uniuersalia, etiam substantiam continere. qno fit ut quia differentiae substantiam monstrant, intentione ac remissione careant — una enim quaeque substantia neque contrahi neque remitti potest —, at uero accidentia quoniam nullam constitutionem substantiae profitentur, intentione cre- scunt et remissione decrescunt. Illa quoque eorum est dif- ferentia, quod differentiae contrariae permisceri, ut ex his fiat aliquid, non queunt, accidentia uero contraria miscentur et quaedam medietas ex alterutra contrarietate coniungitur. ex rationabili enim et inrationabili nihil in unum iungi potest, ex albo uero et nigro coniunctis fit aliquis medius color.

Expositis igitur distantiis differentiae ad cetera restat de specie dicere, cuius quidem differentias ad genus ante colle- gimus, cum generis ad speciem differentias dicebamus. eiusdem etiam speciei distantias ad differentiam diximus, cum differentiae ad species dissimilitudines monstrabamus. restat igitur speciem proprii et accidentium communioni coniungere, tum differentia segregare.

Speciei autem et proprii commune est de se intri- cem praedicari; nam si homo, risibile est, et si risi- [*](21—p. 337, 4] Porph. p. 20, 11—15 (Boeth. p. 49, 5—10).) [*](1 pluribus speciebus HN 2 maximae EH, add. dicuntur uniuersalia et (et om. R) proprie Lm2 (in mg.) R 4 ut om. CG, s. l. Lm2 5 una quaeque enim HNR 6 quoniam] quia E 7 profitentur] monstrant R ante intentione add. et HN 9 his] se C 10 misceantur N permiscen- tur R et] ut C 11 coniunguntur LN fiat C 12 rationali C (bi s. l. er.) HN inrationali HN in unum] L in om. cett.; cf. indicem Meiseri s. unus 13 post color s. l. ut uenetns Pm2 15 ad genus— differentias om. EG 16 dicebamus] diximus EGP 17 diximus] dice- bamus C 19 proprio HLm1NP accidenti Lm1 accidenti tum HPm2 accidentique (om. et) N communione HLm1NP tunc R 20 disgre- gare N 21 de inscript. ap. Porph. cf. ad p. 102, 7 23 nam—dictum est (p. 337, 4)] LRQ, om. cett. post homo add. est ΔΣ, s. l. Am2 et si] ΔΕΈ et LΓΛΠΦ ita et R post risibile add. est ΔΣΨ)

337
bile, homo est – risibile uero quoniam secundum id quod natum est sumi oportet, saepe iam dictum est —; aequaliter enim sunt species his quae eorum partici- pant et propria quorum sunt propria.

Commune, inquit, habent propria atque species ad se ipsa praedicationes habere conuersas. nam sicut species de proprio, ita proprium de specie praedicatur; namque ut est homo risi- bilis, ita risibile homo est; idque iam saepius dictum esse commemorat. cuius communitatis rationem subdidit, eam scilicet, quia aequaliter species indiuiduis participantur, sicut eadem propria his quorum sunt propria. quae ratio non uidetur ad conuersionem praedicationis accommoda, sed potius ad illam aliam similitudinem, quia sicut species aequaliter indiuiduis participantur, ita etiam propria; aeque enim Socrates et Plato homines sunt, sicut etiam risibiles. itaque tamquam aliam communionem debemus accipere quod est additum : aequaliter enim sunt species his quae eorum participant et pro- pria quorum sunt propria. an magis intellegendum est hoc modo dictum, tamquam si diceret ‘aequalia enim sunt species et propria’? nam quia species eorum sunt species quae spe- ciebus ipsis participant, et propria eorum propria quae|pro- [*](p.109) priis participant, proprium atque species aequaliter utrisque sunt, id est neque species superuadit ea quae specie parti- [*](8 saepius] cf. infra.) [*](1 est om. R ante secundum add. et A (s. l.) Busse, om. Porph. p. 20, 13 id om. J! 2 natum] Porph. p. 20, 14 κατά τό πεοοχέναι γελάν sumi oportet] LR dicitur Q; Porph. ληπτεον 3 sunt om. Φ, post spe- cies P earum R, ex eorum ut uid. 5m2 7 ita—est homo in mg. Hm2 praedicamus EGHm2P p.c.R namque om. N nam R 8 ita homo risibile est E ita est risibile homo R iam] etiam C saepius] HN superius cett. (recte?); cf. saepe 2, et ad p. 317, 4. 325, 14 10 qua CGLP eadem] eodem modo E 11 ratio] puto Em2 12 accommo- data edd. 13 qua CGEm1P ante indiuiduis add. ab HNR, s. l. Lm2 14 participatur H 18 ac Lp,c.Pm2 est om. C 19 aequa- liter N 20 post propria add. quorum sunt propria C 21 et propria— atque species] atque proprium species N 23 post. speciei EGLP)

338
cipant, neque propria superuadunt ea quae propriis participant. cumque haec propria specierum sint. propria, species ac pro- pria aequalia esse necesse est atque inuicem praedicari.

Differt autem species a proprio, quoniam species quidem potest et aliis genus esse, proprium uero et aliarum specierum esse inpossibile est. et species quidem ante subsistit quam proprium, proprium uero postea fit in specie; oportet enim hominem esse, ut sit risibile. amplius species quidem semper actu adest subiecto, proprium uero aliquando potestate; homo enim semper actu est Socrates, non uero semper ridet, quamuis sit natus semper risibilis. amplius quorum termini differentes, et ipsa sunt differentia; est autem speciei quidem sub genere esse et de plu- [*](4—p. 339, 3] Porph. p. 20, 16—21, 3 (Boeth. p. 49, 11—50, 2). 14 quorum—differentia] Abaelardus II, Introduct. ad theolog. p. 94; Theo- log. christ. p. 488; De unit, et trinit. diuina p. 58 Stoelzle.) [*](1 nec CELN 2 haec om. LN, del. uid. E sunt EHa.c.N, add. et CE (del.) GH (del.) P (del. m2) propriis (post sint) E (del.) G proprii Ha.c. 4 DE PROPRIETATIBVS Δ DE DIFFERENTIA C; de Porph. cf. ad p. 105, 16 5 a om. GHLNR, s. l. Pm2ilm2 6 et om RSΣ; Porph. p. 20, 17 cod. BM χαί proprium—praedicari (p. 339, 2)] LRQ, om. cett. et om. Porph. 9 post RΣ post enim add. ante L ut] Porph. p. 20, 20 Ινα xai (Voti om. cod. M) ut sit s. l. \m2 11 potestate] Porph. p. 20, 21 xol δονάμε: 12 enim] uero L est om. R non uero semper] ΔΛΠΨ edd. Busse non semper autem Γ2Φ semper autem non LR; Porph. p. 20, 22 γελά δέ oix αεί; cf. infra p. 340, 4 13 quamquam (uel quan-) LΓΦ natura in ras. Am2 14 termini] definitiones (uel diff-) LRΓΦ, ad termini s. l. ł diffinitiones \m2 differentes] ΓΑ differentes sunt Δ»ιίΠ2Φ differunt LRsm2ii}; Porph. p. 20, 23 ων οί οροί διάφοροι; quo- rum termini, id est diffinitiones (id est diff. om. p. 94) sunt differentes (sunt differentiae p. 488), ipsa quoque sunt differentia Abaelard. 15 spe- cies R, post speciei s. l. diffinicio Am2 quidem] RT\m2 (in ras.) Ψbrm Busse in adn., semper \m1 (ut uid.) All/p Busse in contextu, esse semper L quidam terminus Σ; quidem sub genere semper esse Φ ante sub add. et LA Busse; Porph. εατιν δέ ειδοος uev το οπδ τό γένος είνα:)

339
ribus et differentibus numero in eo quod quid est praedicari et cetera huiusmodi, proprii uero quod est soli et semper et omni adesse.

Primam proprii et speciei differentiam dicit quoniam species potest aliquando in alias species deriuari, id est potest esse genus, ut animal, cum sit species animati, potest esse hominis genus. sed nunc non de his speciebus loquitur quae sunt specialissimae, atque hunc confundere uidetur errorem, quod cum de his speciebus dicere proposuerit quae essent ultimae, nunc de his quae sunt subalternae et saepe locum generis optineant disserit. propria uero nullo modo esse genera possunt, quoniam specialissimis adaequantur; quae quoniam genera esse non queunt, nec propria quae sibi sunt aequalia, genera esse permittuntur. Rursus species semper ante subsistit quam proprium—nisi enim sit homo, risibile esse non poterit —, et cum ista simul sint, tamen substantiae cogitatio praecedit proprii rationem. omne enim proprium in accidentis genere collocatur, eo uero differt ab accidenti, quia circa omnem solam quamlibet unam speciem uim propriae praedicationis continet. quodsi pviores sunt substantiae quam accidentia, species uero substantia est, proprium uero accidens, non est dubium quin prior sit species, proprium uero posterius. Dis- [*](1 est] sit 2 edd.; cf. p. 340, 13. 341, 22 2 praedicari] Porph. p. 21, 2 ■κατηγορούμενον είναι post huiusmodi add. praedicari Im1, del. m2 pro- prium R quod est om. ΓΦΨ, del. \m2;Porph. τό μονω προοείνα;. 3 soli et omni et semper Λ semper et soli et omni 2 scilicet semper et omni Gm1, ante scilicet in mg. sali et semper m2 4 ad dicit s. l. dicunt Έ 5 diriuari EGNPR 7 specialissimae sunt H 8 hunc s. l. L nunc N hinc C hic Em2 uidetur confundere C 9 essent] sunt L 11 genera s. l. Lm2, ante esse HRS 13 non queunt] nequeunt L non pos- sunt NR 14 permiitunt C (ur er.) N species—subsistit] species est semper ante C 15 homo sit LPR 16 ista] ita CLa.c. 18 uero] Brandt enim codd. edd. accidente CNR quia] quod L 19 speciem om. H propriae del. Lm2 20 post continet add. accidens autem quando continet, ad multas species potest diffundi EL. (in mg. inf. m2) Pbrm 21 accidens—proprium uero om. R 22 uero om. EG, s. l. Pm2 Decernuntur GHLP Disterminantur E)

340
cernuntur etiam species a propriis actus potestatisque natura; species enim actu semper indiuiduis adest, propria uero ali- quotiens actu, potestate autem semper. Socrates enim et Plato actu sunt homines, non uero semper actu rident, sed risibiles esse dicuntur, quia tametsi non rideant, ridere tamen poterunt. natura itaque species et proprium semper subiectis adest, sed actu species, proprium uero non semper actu, uelut dictum est. At rursus quoniam definitio substantiam monstrat, quorum diuersae sunt definitiones, diuersas necesse est esse substantias; speciei uero et proprii diuersae sunt definitio- nes, diuersae sunt igitur substantiae. est autem speciei definitio esse sub genere et de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicari; quam superius frequenter expositam nunc iterare non opus est. proprium uero non ita : definitur : proprium est quod uni et omni et semper speciei adest. quodsi definitiones diuersae sunt, non est dubium spe- ciem ac proprium secundum naturae suae terminos discrepare.