Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Speciei uero et accidentis commune quidem est de pluribus praedicari; rarae uero aliae sunt communi-20 [*](18—p. 341, 2] Porph. p. 21, 4-7 (Boeth. p. 50, 3—6).) [*](1 species om. EHP, s. l. Lm2, ante etiam G a propriis in ras. Lm2, a (om. R) proprio Pm2R actu CHLm1N 2 post uero add. non semper (actu s. l. add. Lm2) sed EGLPR 3 actu om. EG, del. R, s. l. Lm2 autem semper om. EGR 4 ante sunt add. semper N 5 quia om. HN, s. l. Lm2 tametsi] etiamsi C potuerunt N pos- sunt R non (del. E) poterunt EG 6 ante species add. e(??) R, ras. L ad- est] adsunt H 7 uelut] ut NR 9 diuersas—definitiones (10) om. N 11 igitur—speciei] substantiae igitur. est speciei autem H substantiae— de pluribus in mg. inf. Gm2 speciei definitio] diffinitio speciei spe- cies C 12 sub genere esse HΝ 14 opus non H ita definitur, om. non Hbrm, er. E; ita, <sed> definitur Brandt, cf. p. 347, 4 15 spe- ciei om. H 18 de inscript. ap. Porph. cf. ad p. 102, 7 19 uero] autem H est quidem C 20 sunt aliae HRT)

341
tates propterea, quoniam quam plurimum a se distant accidens et id cui accidit.

Speciei atque accidentis similitudinem communem dicit de pluribus praedicari; de pluribus enim dicitur species, sicut et accidens. raras uero dicit esse alias eorum communiones idcirco, quoniam longe diuersum est id quod accidit et cui accidit. cui enim accidit, subiectum est atque suppositum, quod uero accidit, superpositum est atque aduenientis naturae. item quod supponitur substantia est, quod uero uelut accidens praedicatur, extrinsecus uenit. quae omnia multam eius quod est subiectum et eius quod est accidens differentiam faciunt. tamen inueniri etiam aliae possunt speciei et accidentis inse- parabilis communitates, ut semper adesse subiectis — aeque enim homo singulis hominibus | semper adest et inseparabilia [*](p. 110) accidentia singulis indiuiduis praesto sunt —, et quod sicut spe- cies de his quae indiuidua continet, aeque de pluribus accidentia indiuiduis praedicantur; nam homo de Socrate et Platone, nigrum uero atque album de pluribus coruis et cygnis quibus accidit nuncupatur.

Propria uero utriusque sunt, speciei quidem in eo quod quid est praedicari de his quorum est species, [*](20—p. 342, 15] Porph. p. 21, 8—19 (Boeth. p. 50, 7—20).) [*](1 quam om. ΗLΣΑΛ'Ψ (recte?), s. l. Πm2, quem R qui (ut uid.) N; Porph. p. 21, 6 itXststov distant ante a se Δ (s. l. m2) A, a se om. N 2 ante accidens add. et Γ id om. 12, s. l. Pm2, hoc Σ; Porph. p. 21, 7 *a\ το m οομβέβηχβν accidunt Em1P 3 atque] et HL accidens Έ dicit om. E, s. l. Lm2Pm2 de s. l. Lm2 5 dicit alias, post er. esse uid. C 7 atque] et H 8 est om. EGHP adueniens EPm1 accidentis N 11 et eius] eius est E 12 possunt) sunt E insepa- rabiles Cm1GP 13 subiectis semper adesse HN post adesse add. possunt E 15 sicut] L (s. l. m2) Rbrm, om. cett. codd. p 16 conti- nent H ante accidentia add. ut CH 17 praedicatur G et om. EGHPR 20 ET om. R de inscript. ap. Porph. cf. ad p. 105, 16 21 in] et C 22 est] sunt Hm1 sit Σ praedicare EGm1P, praedi- catur 2 de his om. Σ hiis Φ quorum—in eo] in eo accidentis autem quorum est species Φ)

342
accidentis autem in eo quod quale quiddam est uel aliquo modo se habens; et unam quamque substantiam una quidem specie participare, pluribus autem acci- dentibus et separabilibus et inseparabilibus; et spe- cies quidem ante subintellegi quam accidentia, uel si sint inseparabilia — oportet enim esse subiectum, ut illi aliquid accidat —, accidentia uero posterioris generis sunt et aduenticiae naturae. et speciei quidem participatio aequaliter est, accidentis uero, uel si inseparabile sit, non aequaliter; Aethiops enim alio Aethiope habebit colorem uel intentum amplius uel remissum secundum nigredinem.

Restat igitur de proprio et accidenti dicere; quo enim proprium ab specie et differentia et genere differt, dictum est.

Quod nunc proprium speciei et accidentis se exequi polli- cetur, tale proprium intellegendum est quod, ut superius dictum est, ad comparationem dicitur differentium rerum. species enim in eo quod quid est praedicatur, accidens uero in eo quod quale est. qua differentia non ab accidentibus solis species [*](2 unam quamque—4 inseparabilibus] Abaelardns II, Introduci. ad theolog. p. 89; Theolog. christ. p. 479. 17 superius] p. 297, 9. 301, 5.) [*](1 quale] quale est N quidem CEm1 quidam m2 uel—habens om. CEGHN 2 aliquo modo] quomodo ΓΦ; Porph. p. 21, 10 πώς; cf. supra p.128, 10 adn. et—nigredinem (12)] LRQ, om. cett. 3 unam R qui- dem om. Abaelard. participari LΓΔΣa.c.Φ praedicari \m1 autem] uero L Abaelard. 4 tert. et om. Γ 5 post quidem add. sane LΓΛ (s. l. m2) ΙIΣΦ Busse, om. RΛΨ cum Porph. p. 21, 12 post subintel- legi add. potest Lpr possunt bm; Porph. w\ τά piv είδη προεπινοεΐται uel om. Φ ad uel si s. l. etiamsi Km2 6 inseparabilibus R 8 generis om. R aduentiuae R 9 aequalis Λ accidens LTm1Am1 10 alio Aethiope] Porph. p. 21, 16 ΑίίΚοπος 13 accidente HNRΔΣ, ante er. de P 14 enim] etiam H a] cod. Q Bussii (om. cett.) edd. (cf.p. 344, 9), ab scr. Brandt speciei Ca.r.EGR et om. CEGHPR differen- tiae GR 15 differt om. L differat ΦΣ distat R est dictum H, add. in illorum differentiis ad ipsum 2 18 dicatur R 20 est om. GP, post add. praedicatur H)

343
discernitur, uerum etiam a differentiis ac propriis, nec solum species ab eisdem, uerum etiam genus. praeterea quod species in eo quod quid est praedicatur, accidens uero in eo quod quomodo sese habeat, id quoque commune est cum genere; genus quippe ab accidenti in eo quod quid est et quomodo se habeat praedicatione diuiditur. Item unam quamque substantiam una uidetur species continere, ut Socratem homo, atque ideo Socrati una tantum propinquitas est species hominis. rursus indiuiduo equo una species equi est proxima, itemque in ceteris; uni cuique enim substantiae una species praeest. at uero uni cuique substantiae non unum accidens iungitur; uni cuique enim substantiae plura semper accidentia super- ueniunt, ut Socrati quod caluus, quod simus, quod glaucus, quod propenso uentre, et in aliis quidem substantiis de numero accidentium idem conuenit. Dehinc semper ante accidentia species intelleguntur. nisi enim sit homo cui accidat aliquid, accidens esse non poterit, et nisi sit quaelibet substantia cui accidens possit adiungi, accidens non erit. omnis autem sub- stantia propria specie continetur. recte igitur prius species, accidentia uero posterius intelleguntur; posterioris enim sunt, ut ait, generis et aduenticiae naturae. nam quae substantiam non informant, recte aduenticiae naturae esse dicuntur et posterioris generis; his enim substantiis adsunt quae ante dif- ferentiis informatae sunt. Rursus quoniam species substantiam [*](1 decernitur Rm2 ac s. l. Lm2 a EGH et a P 3 praedicatur post species H quod om. E, s. l. Gm2 4 se EP habet LR id—habeat (6) om. R est commune H post est add. speciei L (s. l. m2) brm 5 accidenti] edd. accidente codd. quod om. E 8 propinquitate EPm1 propinqua L species est LR 9 est equi H item H 10 una—substantiae in mg. Hm2 13 quod simus om. C 15 accidentium ex accommodantium Hm2 post conuenit add. dicere R ante om. C 16 accidit CHLNPR, recte? 18 autem del. Lm2 enim P 20 uero om. R, in mg. Lm2 posterius] postremo R enim] uero CE 21 generis ut ait CR nam quae] nam Rm1 namque EG nam quia CN 22 ante recte add. ideo EGL (s. l. m2) P (del. m2) esse om. H)
344
monstrat, substantia uero, ut dictum est, intentione ac remis- sione caret, speciei participatio intentionem remissionemque non suscipit. accidens uero uel si inseparabile sit, potest inten- tionis remissionisque cremento et detrimento uariari, ut ipsum inseparabile accidens quod Aethiopibus inest, nigredo. potest enim quibusdam talis adesse, ut sit fuscis proxima, aliis uero talis, ut sit nigerrima.

Restat nunc proprii communiones ac differentias persequi. sed quo proprium differat a genere uel specie uel differentia. superius demonstratum est, cum quid genus uel species uel differentia a proprio distaret ostendimus. nunc reliqua ad com- munitatem uel differentiam consideratio est, quid proprium accidentibus aut iungat aut segreget.

Commune autem proprii et inseparabilis accidentis est quod praeter ea numquam constant illa in quibus considerantur; quemadmodum enim praeter risibile non subsistit homo, ita nec praeter nigredinem sub- [*](14—p. 345, 2] Porph. p. 21, 20-22, 3 (Boeth. p, 51. 1—6).) [*](1 demonstrat H ac] et H 2 remissionemque] ac remissionem H 3 si s. l. CLm2 4 in (del. m2) incremento H decremento R edd. uti R ita E 5 ante nigredo add. ut Hm1N id est s. l. Hm2 6 fu- scis] La.c. edd. fuscus Lp.c. et cett. aliis uero] edd. uero aliis codd. (uero s. l. Lm2) 8 post proprii add. et accidentis N ac] ad EGLm1 9 quo] Cm2 (part. ras. corr.) quod Cm1EGLm1NPR quid HLm2; cf. p. 342, 13 10 quid] quod N quicquid E uel differentia uel species H 11 a s. l. Lm2 12 uel] et N quod E quae Hm2LR 13 iungit EGHm1LPm1R segregat LPR separet N 14 ACCIDEN- TIS] Porph. p. 21, 20 cod. Μ σομβεβηχοτος, cett. τοδ άχωρίστοο σομβεβη- αότος; de Porph. cf. etiam ad p. 102, 7 16 est post commune L, ante accidentis AAm1 accidentis inseparabilis est m2 praeter ea] prop- terea Φ constant] CH Busse (coll. p. 159, 7) consistant EGNPR hm1Ap.c.W edd. consistunt LAa. c. 112Φ consistent r\m2 illa post quibus N 17 quemadmodum—Aethiops (p. 345, 1)] LRQ, om. cett. 18 ita om. 2, s. l. Am2 subsistit] non subsistit Am2; Porph. p. 22, 1 ΰποσταίη dv)

345
sistit Aethiops, et quemadmodum semper et omni adest proprium, sic et inseparabile accidens.

Quoniam proprium semper adest speciebus nec eas ullo [*](p. 111) modo relinquit quoniamque inseparabile accidens a subiecto non potest segregari, hoc illis inter se uidetur esse commune, quod ea in quibus insunt, praeter propria uel inseparabilia accidentia esse non possint. inseparabilia uero accidentia com- parat, quoniam, ut in specie dictum est, rarissimae sunt speciei atque accidentis similitudines. quocirca multo magis proprii atque accidentis communitates difficile reperiuntur. accidens enim in contrarium diuidi solet, in separabile accidens atque in inseparabile, quae uero sub genere in contrarium diuiduntur, ea nullo alio nisi tantum generis praedicatione participant. quodsi proprium inseparabile quoddam accidens est, a separabili accidenti plurimum differt, atque ideo nullas proprii et separa- bilis accidentis similitudines quaerit. sed quia ipsum proprium certis quibusdam causis ab inseparabilibus accidentibus differt, horum et communitates inueniri possunt et inter se differentiae. quarum una quidem ea est quam superius exposuimus, secunda uero quoniam sicut proprium semper et omni speciei adest, ita etiam inseparabile accidens; nam sicut risibile omni homini et semper adest, ita etiam nigredo omni coruo et semper adiuncta est.

[*](8 ut in specie dictum est] p, 340. 20.)[*](1 et omni om. H et om. R; Porph. p. 22, 2 παντι και άεί 2 sic om. P sicut C et om. R 3 semper om. H 4 quodque Hm1 5 inter se post commune H 6 ea in] eam (m del. m2) H insunt] sunt R, add. ipsa propria et inseparabilia accidentia sunt E (del. et s. l. glosa est scr. m2) L (in mg. m2, om. sunt) P (om. sunt) uel] et LNR 7 possunt EHLm2NP uero s. l. Cm2 ante comparat s. l. proprio Cm2, post s. l. scil. proprio L 8 sunt post accidentis H 10 ante accidens add. scilicet E 11 enim] uero R 12 sub genere om HΝΡ, del. Lm2 14 quiddam CL quoddam post est H 16 simili- tudines—accidentibus in mg. Em2 17 causis om. EG rationibus Lm2PR 18 differentiae] dissentiae uel differentiae H 19 est ea H 21 post accidens add. est H 22 et semper om. H et semper adest s. l. Gm2 post. et] N edd., om. cett.)
346

Differt autem quoniam proprium uni soli speciei adest, quemadmodum risibile homini, inseparabile uero accidens, ut nigrum, non solum Aethiopi, sed etiam coruo adest et carboni et hebeno et quibusdam aliis. quare proprium conuersim praedicatur de eo cuius est proprium et est aequaliter, inseparabile autem accidens conuersim non praedicatur. et pro- priorum quidem aequaliter est participatio, acciden- tium uero haec quidem magis, illa uero minus.

Sunt quidem etiam aliae communitates uel proprie- tates eorum quae dicta sunt, sed sufficiunt etiam haec ad discretionem eorum communitatisque traditionem.

Proprii atque accidentis prima quidem differentia est quia proprium semper de una tantum specie dicitur, accidens uero minime, sed eius praedicatio in plurimas diuersi generis sub- stantias speciesque diffunditur. risibile enim de nullo alio nisi de homine praedicatur, nigrum uero, quod est inseparabile quibusdam accidens, tam coruo quam Aethiopi, quae diuersa sunt specie, tum coruo atque hebeno, quae differunt generi- bus, non tantum specie, praesto est. quo fit ut propriis quidem [*](1—13] Porph. p. 22, 4—13 (Boeth. p. 51, 7—17).) [*](1 PROPRII ET ACCIDENTIS] CPW, item Porph. p. 22, 4 cod. M (των αυτών plerique cett.), ACCIDENTIS ET PROPRII cett., nisi quod EORV II EORVNDEM Ψ; de Porph. cf. etiam ad p. 105, 16 2 Dif- ferunt CGΔΣΦ; Porph. p. 22, 5 διενήνοχεν proprium om. Σ 3 risi- bili N inseparabile—minus (10)] LRQ, om. cett. 4 soli LA‘l> 5 etiam] aeque R hebeno plerique codd., item 20. p. 347, 7 6 proprium est ΓΦ 7 post. est] ΓΔ (del. uid.) ΙΙΣΦΨ cum Porph. p. 22, 8, om. LRA Busse 8 autem] uero ΔΛ Busse conuersim non] nec conuersim A proprii RAm22 proprium uero Φ 9 aequaliter] R2, coni. Busse, aequalis cett.; Porph. p. 22, 9 και τών μέν ιδίων έπίτης ή μετοχή 10 hae Δ 11 uel] Porph. p. 22, 11 τέ καί 12 earum C dictae CEGHP hae N et R 13 traditionem ex distractionem E contradictionem Gm1 14 est om. H 16 praedicatio eius H 17 species Cm1 19 diuersae HLNPm2 diuisae m1 20 speciei H (ante sunt) N tunc R nec non Lm1 sed tum m2 21 tantum specie] uni tantum speciei P)

347
conuersio aequa seruetur, in accidentibus uero minime. quoniam enim propria in singulis esse possunt atque omnes continent, species conuerso ordine praedicantur; nam quod risibile est. homo est, et quod homo, risibile. nigrum uero non ita, sed ipsum quidem de his praedicari potest quibus inest, illa uero ad huius praedicationem conuerti retrahique non possunt; nigrum enim de carbone. hebeno, homine atque coruo prae- dicatur, haec uero de nigro minime, nam quae plurima con- tinent, de his quae continent praedicari possunt, ea uero quae continentur, de sese continentibus nullo modo nuncupantur. Rur- sus proprium quidem aequaliter participatur, accidens remis- sionibus atque intentionibus permutatur. omnis enim homo aeque risibilis est, Aethiops uero non aequaliter niger est, sed, ut dictum est. alius quidem paulo minus alius uero taeterrimus inuenitur.

Et de proprii quidem atque accidentis differentiis satis dictum est. restabat uero accidentis ad cetera communiones proprie- tatesque explicare, sed iam superius adnumeratae sunt, cum generis, differentiae, speciei et proprii ad accidens similitudines ac differentias adsignauimus. fortasse autem his institutus animus et sollertior factus alias praeter eas quas nunc diximus com- munitates uel differentias quinque rerum quae superius sunt positae reperiet, sed ad discretionem atque eorum similitudines comparandas ea fere quae sunt dicta sufficiunt. nos etiam, quoniam promissi operis portum tenemus atque huius libri seriem primo quidem ab rhetore Victorino, post uero a nobis [*](1 conseruetur (con s. l. m2) aequa conuersio H 2 esse presunt (pre- sunt del. m2) H esse Lm1 esse habent Lm2R 4 post post. homo add. est CLR post risibile add. est LPR 5 quibus] in quibus R 7 ante hebeno add. de H, er. uid. L 9 continentur HN 11 proprium post quidem H (s. l. m2) quidem om. G 12 permittatur E 15 deter- rimus CLN 16 proprii* (s er.) HL differentiis om. G proprietate E 17 accidens G 18 replicare EGLPR iam] etiam EG enumeratae La.c. 19 speciei] et speciei NR ad accidens] et accidentis Em1La.c.R 20 his om. NR 23 ante eorum add. ad EGLPR 24 sufficiant HR 26 ab in a mut. ut uid. C)

348
Latina oratione conuersam gemina expositione patefecimus, hic terminum longo statuimus operi continenti quinque rerum dis- putationem et ad Praedicamenta seruanti.

[*](1 conuersa ELm1 2 continenti om. C quinque] V L (in ras. m1?) edd., om. cett. 3 et om. C seruienti brm ANICII MALLII SEVERINI BOETII LIBER QVINTVS EXPLICIT SECVNDI SVPER YSAGOGAS COMMENTI P; FINIT. EXPLICIT EDITIONIS SECVNDAE COMMENTARIORV LIBER QVINTVS FELICITER. AMEN (er. uid.) DEO GRATIAS C; ANICII MANLII SEVERINI POETII (sic) ILLV- STRIS CONSVLIS EXPLICIT LIBER L; ANICII. MANLII. SEVERINI. BOETII. (A. M. S. B. N) V. C. ET ILL. (ILLS. N) EXCONS. (EXCS N) ORD. PATRICII. (ΈΧC.—PATR. om. G) IN ISAGOGAS (YS- EG) PORPHYRII (I pro Y N) IDE. INTRODVCTIONES (-NE E) IN CATE- GORIAS (KATH- N) A SE (om. N) TRANSLATAS. (-TĘ E, IDE— TRANSL. om. G) EDITIONIS (EDΙCΤ- E, AED- N) SCDĘ LIBER V (QVINTVS N) EXPLICIT EGN, add. TIBI PAX. AMEN. E; QVINQVAE (sic) FIT OPTATVS HIC FINIS ISAGOGARV R; subscriptione caret H, item e codd. Isagogen tantum a Boethio translatam continentibus ΓΛΣΦΊ’ (nisi quod in Φ recens quaedam est); post traditionem p. 346, 13 habent EXPLIC. LIB. HISAGOGARV PORPHIRII Δ, EXPLICIT Π)