Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Sed quoniam de differentia dictum est, de proprio ex- plicemus.—Tunc Fabius : Ut arbitror, consequens est :

Proprium quattuor dicitur modis, dicitur namque proprium quod uni speciei accidit, etiamsi non om- nibus.

Et ego : Quattuor ergo modis propria diuiduntur. est enim proprium quod uni accidit, etsi non omnibus, ut est rhetor [*](p. 35) uel geometer uel grammaticus, haec | uero omnia uni soli speciei, id est homini accidunt, non tamen omnibus. neque [*](20—22] Porph. p. 12, 12—14. 23—p. 100, 5] Porph. p. 12, 14—22.) [*](4 substantia CT 5 non conuertitur] FSm2 conuertitur KSm1 non uertitur CGPT 7 animal possit CFP 9 scientiamue ST 11 ante habeat add. non C 12 differentiam ante illam C, post esse ST 14 prodest esse F 15 illa Sm1T 20 ante Proprium add. inscript. DE PROPRIO CGm2PSpbm, om. Tr, relicto spatio FK pr. dicitur ante quattuor C, post modis P 25 geometer] FGm2KP geometres Cp.c.ST geometros Ca.c.Gm1 26 hominis F non tamen] etsi non P)

99
enim omnes homines grammatici uel rhetores uel geometres sunt, atque ideo uocahitur hoc proprium quod uni sit, etiamsi non omnibus. est item alia proprietas quae est omnibus, etiamsi non soli. nam bipes omni homini accidit, omnis enim homo bipes est, sed non soli hominum speciei accidit, sed etiam auibus. est item tertium proprium quod omni et soli et aliquo tempore accidit, ut est in pubertate pubescere et in senecta canescere. namque et omnibus hominibus euenit et nulli alii speciei nisi soli hominum et aliquo tempore; constitutum enim tempus est uel adolescentibus pubescendi uel senescentibus canescendi. neque enim a sexto anno uel septimo aliquis pube- scit aut a uicesimo canescit, nisi forte aliquid accidit noui. quartum proprium est quod uni speciei accidit et omnibus sub eadem specie indiuiduis et omni tempore. nam risibilem esse hominem et uni speciei solum, id est homini, contingit et omnibus sub eadem specie indiuiduis; omnes enim singuli homines rident et omni tempore. numquam enim tempus fuit ut quicumque ridere non posset. sed risibile dico potestate, non actu. namque etsi non rideat homo, tamen quia ridere potest, risibilis appellatur. et sunt integre et uere propria ista quae et uni et omnibus et omni tempore insunt, namque haec speciebus suis conuerti possunt. si enim dicas : quid est homo? risibile, si : quid est risibile? interroges, homo praedicabis. illa nero alia, bipes uel grammaticus, propria quidem sunt, sed conuerti non possunt. nam grammaticus semper homo, homo uero non semper grammaticus, et e contrario homo [*](1 enim om. GK geometri K 7 ante aliquo add. in P, s. l. Sm2 ut] id CGT senectute CK 8 ad canescere in mg. ł senescere G nam CSm1 9 in aliquo ut 7 10 adolescenti C adulescentibus S 11 ca- nescendi] FKSm2 senescendi CGPSm1T ante a sexto add. a quinto uel F anno om. FK septimo] a septimo FP 12 a om. KS accidat (ante aliquid K) FKSm2 13 accidit speciei K 14 risibile F et Hilgard, qui hominem (15) del. 17 rident] risibiles sunt C 19 actu] in actu G 21 pr. et om. K et omnibus om. C 24 illa—grammaticus (26) in sup. mg. Cm2 bipes] id est bipes C 25 semper homo—homo semper] semper homo est. Sed e contrario homo non semper grammaticus est. Itera homo semper P)
100
semper bipes est, non e contra bipes semper homo est. et hinnibile similiter magis proprium equi est. nam eodem modo haec proprietas ad suam speciem conuerti potest. nam si dicas : quid est equus? hinnibile respondebis, si : quid est hinnibile? equus praedicabitur.

Sed quoniam de propriis dictum est, de accidentibus sequens tractatus habeatur. — Tum Fabius : Definit Porphy- rius accidens si :

Accidens est quod infertur et aufertur sine eius in quo est interitu.

Hoc autem dicere uidetur, illud esse accidens sine quo potest constare illud cui accidit; ut puta si forte casu aliquo cuiquam facies inrubuerit, abscedente rubore inlaesa facies permanebit, sicut eueniente non laesa est. diuidit ergo accidens in separa- bile et in inseparabile. namque separabile accidens est, ut puta si quis sedeat uel ambulet, inseparabile est, ut si dicas cor- uum nigrum, cygnum album; a quibus haec accidentia separari non possunt. nascitur autem huiusmodi dubietas, utrum superior definitio uera sit et omnium accidentium nomen includat. nam quoniam sunt quaedam, ut ipse ait, accidentia insepara- bilia, in his talis definitio uidetur conuenire non posse. nam si separari non possunt, non est in illis uera definitio quae dicit accidens esse quod et inferri et auferri potest sine eius in quo est interitu. nam cum inseparabilia sunt, auferri non possunt. sed haec tam uehemens quaestio soluitur sic, quod haec ipsa definitio de accidentibus facta est potestate, non [*](9 s.] Porph. p. 12, 24 s. 14—p. 101, 16] Porph. p. 12, 25—13, 3.) [*](1 e om. CFP semper bipes C 2 similiter om. C post modo add. (scil. S) quo et risibile GSm2, post proprietas F 4 respondebitur T post hinnibile add. interroges F 7 post habeatur add. DE ACCIDENTI CKPS, om. F (linea uacua) T, ante Accidens (9) add. bm, DE ACCIDENTI. De accidenti porphirius sic definit G Tum Fabius om. CGP post Definit add. igitur C 11 constare potest C 12 cuique T 14 diuiditur brm; Porph. p. 12, 25 διαιρείται 81 εις δύο 18 huiusce modi T 22 quae] qua GK 23 pr. et om. F 24 sint G 25 resoluitur F)

101
actu, et intellegentia, non ueritate, non quia Aethiops et cor- uus colorem amittunt, sed sine isto colore ad intellegentiam nostram possunt subsistere. nam uerum est quoniam Aethiopem aut coruum color niger numquam deserit. sed si quis sub- intellegat colorem istum Aethiopem uel coruum posse amittere, plumarum tantum color in coruo mutabitur et erit auis alba specie et forma corui, si quis hoc intellegat, at uero hominis, id est Aethiopis, amisso nigro colore, erit eius species candida, sicut etiam aliorum hominum. ergo hoc non ideo quia fiat dicitur, sed ideo quia, si posset fieri, huius accidentis suscep- trix substantia non periret, quod ipse hoc modo demonstrat :

Potest autem subintellegi et coruus albus et Aethiops | colorem suum perditurus sine interitu suo [*](p. 36) in quo color fuit.

Nihil enim ad speciem impedit, si Aethiops uel coruus amisso colore in propriae substantiae natura permaneat. Est autem alia definitio, quae est huiusmodi :

Accidens est quod contingit alicui et esse et non esse.

Nam quod in substantiam non conuertitur, id accidens esse dicimus, id est non in substantia insitum, sed extrinsecus ueniens. ergo ea quae contingunt et esse et non esse, ideo accidentia uocata sunt, quoniam in substantiae ratione non accipiuntur, si enim in substantiae ratione ponerentur, numquam non essent, et si non essent, numquam esse possent. nam quoniam uerbi gratia ratio in substantia hominis est, numquam homo esse poterit inrationalis, quoniam inrationabilitas in sub- stantia hominis non est. ex hoc ergo uenit etiam alia defi- [*](12—14] Porph. p. 13, 1—3. 18 s.] Porph. p. 13, 3 s.) [*](2 amittant brm 6 tamen G in] et in K 7 species ex specie K intellegit K 8 erit post species F, om. K ei P 9 aliorum etiam PST hoc om. P hac F fit P 15 ad] et ad CG 20 substantia CFGPT uertitur GPST 21 dicimus] monstratur K exterius G 22 ea] ea ratione F 24 accipiuntur] ueniunt T perueniuntur (sic) P 27 homo om. G irrationabilis edd. irrationalitas P 28 alia] illa K)

102
nitio, accidens esse illud quod neque genus sit neque species neque differentia neque proprium. nam quoniam genus, species, differentia et proprium in substantia sunt et cuiuscumque illius rei substantiam monstrant. idcirco quicquid horum aliquid non fuerit, id accidens merito prae- dicatur.

Explicitis igitur atque expeditis his quae proposuit, id est genere, specie, propriis, differentiis accidentibusque, tractare nunc exequitur illa quae inter haec communia omnia uel quae differentiae sint. et primo omnium simul inter se communiones explicat, post etiam singulorum, et dicit omnium esse com- mune de pluribus praedicari. namque genus praedicatur de speciebus et de indiuiduis, eodem modo praedicatur et differentia de speciebus et de indiuiduis, etiam proprium et de speciebus et de indiuiduis praedicatur, at uero species de solis tantum indiuiduis appellatur. genus enim praedicatur de equis, hominibus, bobus et canibus, id est speciebus, praedi- catur item et de his quae sub ipsis speciebus indiuidua con- tinentur; nam sicut species ipsae canis uel equi uel hominis [*](1 s.] Porph. p. 13, 4 s. 7—12] Porph. p. 13, 6—9. 12—p. 103, 17] Porph. p. 13, 9—21. 13 s.] Porph. 13, 10.) [*](3 et om. C in om. F 5 praedicabitur GK 7 post praedicatur inscript. habet K, post sint (12) CG, post dicit (13) DE COMMVNIB. in ras. Pm2, post praedicatur add. quae sit omnium communio Sm1, del. et s. l. QVE... SIT OMNIV COMMVNIO VEL PROPRIETAS m2, in- script. om. FT; inscriptiones capitum uncis inclusimus ut ex Edit. sec. inlatas; cf. Proleg. DE COMMVNIBVS] Porph. p. 13, 9 Περί τ'ί,ς κοινωνίας (cod. Μ 11ερ· τών χοινών xod ϊούιίν) τών πέντε βωνών, item fere (plerumque και ϊϊίων om.) in seqq. capp. 8 ante ACCIDENTIS add. ET GK PROPRII C proprii accidentisque brm 9 igitur om. C 10 genere] de genere F differentiis accidentibusque] C differentiisque cett. 12 sunt G 13 post singulorum add. proprietates FGK, s. l. Sm2 14 plu- rimis T 16 post. et om. CK 18 enim] autem C praedicatur] ut (om. FK) animal praedicatur FKbrm 19 bubus GT et om. K 21 ipse species K species ipsa PT ipsa (om. species,) CG equus uel homo C)

103
animalia sunt, sic et unus quisque equus uel homo animalia praedicantur. differentiae uero praedicantur de speciebus et de indiuiduis hoc modo. namque homo et equus species sunt, sed rationalis dicitur et ad speciem hominis differentia prae- dicatur. eodem modo et ad Ciceronem. nam cum sub hominis specie indiuiduum sit, et ipse rationalis appellatur. proprium autem de specie praedicatur. cum dicitur species, quod est homo, risibilis et cura dicitur Cicero risibilis, quod est indi- uiduum, monstratur proprium de indiuiduis praedicari. species uero de suis tantum solis indiuiduis praedicatur. interrogatur enim : quid est Cicero? et homo respondetur. accidens uero ante praedicatur de indiuiduis et postea de speciebus. nam si quis dicat : homo sedet, quod est accidens separabile, cum quicum- que singulum hominem, id est indiuiduum, sedere uiderit, tunc id et de specie praedicat, ut dicat : quoniam Cicero sedet, Cicero autem homo est, homo sedet. eodem modo inseparabile de speciebus et de indiuiduis praedicatur.

Expeditis ergo ‘omnium communionibus, generis et differentiae primum communiones differentiasque declarat. et primum dicit generi cum differentia esse commune quod ab utris- que species continentur. nam genus, quod est animal, continet speciem hominis atque equi. porro autem rationale, quod est differentia, continet et hominem et deum, et inratio- [*](18 —p. 105, 9] Porph. p. 13, 22—14, 10. 21 s.] Porph. p. 13, 23.) [*](2 differentia uero praedicatur S 3 et] uel KT 5 eodem] eo CGPST et om. C 7 autem] uero T 12 ante om. C 13 quod] et quod G 14 uiderit] uidere KSa.c. 15 praedicatur GKS ut dicat om. FS quoniam om. P 16 Cicero autem—sedet] cicero sedet. cicero homo est Pm1 cicero homo est. homo sedet m2 post inseparabile add. accidens brm 18 inscript. hic habent KP, in mg. Sm2, post decla(??)at (20) CG, om. F (spatium uacuum) T, post praedicatur add. CAPITVLVM. et s. l. In quo sibi genus differentiae atque (‘lege atque diff,’ Schepss) communicent atque ab inuicem differant S; cf. ad p. 102, 7 COMVNI S GENERIS ex -RE S 19 communibus F 24 et deum et hominem KP pr. et om. ST inrationale] K irrationalis (uel irr-) CFP inrationabilis GST)

104
nale, quod est differentia, continet equum, bouem atque auem, sed ita continet, ut genus semper plures species contineat quam continet differentia. namque genus et ipsas differentias continet. genus enim, id est animal, rationale atque inrationale continet illasque species quae sunt sub rationali; etiam eas [*](p. 37) <quae sunt sub> inrationali, continet genus, |id est animal. at uero differentia, id est rationale, inrationale non continet, sed tantum hominem atque deum. plus igitur genus continet quam differentia. Est autem et alia communio. si quid enim ad quod- libet genus ita praedicatur, ut eius genus sit, et de illis speciebus quae sunt sub illo genere ad quod praedicatur, illud genus appellatur et de indiuiduis quae sub illis speciebus sunt. namque animal genus est hominis, et de animali praedicatur ut genus substantia; genus enim substantia animalis est. ergo illa sub- stantia quae ad hominis genus, id est animal, ita praedicatur ut genus, praedicatur etiam et ad ipsum hominem; dicitur enim homo substantia. praedicatur item illud generis genus etiam de his quae sunt sub specie indiuiduis; dicitur enim Cicero, quod est sub hominis specie indiuiduum, substantia. differentia eodem modo. nam si qua differentia dicta fuerit de alia differentia, ut differentia intellegatur, praedicabitur et ad speciem quae sub illa differentia est ad quam praedicatur, et de illis indi- uiduis quae sub eadem specie sunt. nam ‘ratione uti’ dif- ferentia ad rationalem differentiam ueluti cognata differentia praedicatur, rationabile autem praedicatur ad hominem : [*](1 equum] et equum P 2 post. continet F 3 quam] quod K con- tinet om. C post. continet differentias C 4 id] quod T atque om. Sm1 et s. l. m2 5 illas CPSm1T illasque—continet (7) om. K etiam in ras. Pm2, s. l. T, uel F eas om. FP 6 quae sunt sub add. edd. inrationali] F (post add. etiam), om. cett. 7 id est rationale] rationalis T inrationale om. FT post sed add. rationale K, post tantum s. l. Sm2 9 et om. K 10 ita om. K eius om., litt. er., P 11 illo] ipso C 12 ante indiuiduis add. illis brm 14 est om. C 16 et om. K 18 sub om. G indiuidua F 20 fuerit in mg. Cm2 22 est om. P, er. C, s. l. S quam] quae K 23 differentia om. Kp 24 rationabilem KPSa.r.T 25 rationalem F rationale T)
105
ergo et ratione uti praedicatur ad hominem. idem etiam ratione uti praedicatur ad Ciceronem, quod est indiuiduum sub illa specie ad quam speciem illa differentia, id est rationalis, praedicabatur, de qua praedicabatur ut cognata illa differentia, id est ratione uti. igitur est ista generis differentiaeque communitas, quod ea quae de genere speciei praedicantur ut genus, et de sub eodem genere specie praedicantur et de indiuiduis, et illa quae de differentia praedicatur ut differentia, et de sub eadem differentia specie praedicatur et de indiuiduis. Est autem alia communio, quod quemadmodum interempto genere species interimuntur, sic interempta differentia species sub eadem dif- ferentia interimuntur. nam si interierit animal, homo atque equus continuo periturus est, sin uero differentia, id est ratio- nale, dii atque homines interibunt et nihil eorum erit quod uti ratione possit.

Post demonstrationem igitur communium proprietates eorum differentiasque designat et dicit differentiam primam eam qua genus non solum <a> differentiis, sed etiam speciebus uel pro- priis uel accidentibus differat. namque dicit genus multo de pluribus praedicari quam praedicetur differentia uel species uel accidens uel proprium. namque genus dicitur, id est animal, de quadrupede, de bipede, <de> reptili, id est [*](9—15] Porph. p. 14, 10—12. 16—106, 23] Porph. p. 14, 13—19.) [*](1 ergo—Ciceronem om. K et om. C 3 illa om. CK, post diffe- rentia F 6 specieque S 8 quae de differentia] differentia quae F quae differentia S praedicantur brm 9 praedicantur brm autem om. K 11 sic] sic et FK 13 continuo om. C 14 di T diique (tamen atque) F erit] est C 16 inscript. om. FT, ad namque (20, supra quod HIC) in mg. add. Sm2; DE PROPRIIS] item Edit, secund. lib. V c. 4 ss.; Porph. p. 14, 13 Περί τής διαφοράς, cod. M (et B) περί των ιδίων, item fere in seqq. capp. ET om. C 17 communionum FGPT proprietas GT 18 primam differentiam ST quae Cm1 19 a add. edd. de G uel om. C 21 praedicatur CPST 22 uel proprium uel accidens F 23 quadrupe Cm1F ait. de om. FT tert. de add. brm)

106
de serpentibus, uel de natabili, id est de pisce. quadrupes autem, quod est a bipede differentia, de solis illis dicitur quae quattuor pedes habent, id est equus uel bos, de ceteris autem aliis, id est bipede uel reptili uel natabili, unde genus aequaliter praedicatur, appellari non potest. plus autem genus ab speciebus praedicatur, quod, cum hominis species sit et de solis indiuiduis praedicetur, idem tamen homo de equo uel boue uel cane non praedicatur. at uero animal, quod est genus, de pluribus speciebus praedicatur, id est de homine et de equo et cane et boue et de omnibus quae sunt sub ipsis posita indiuiduis. genus autem a proprio praedicationibus abundat, quod proprium unius speciei semper est et de sub eadem indiuiduis, genus uero de multis speciebus et propriis praedicatur et de sub eisdem indiuiduis. ab accidentibus uero genus magis de plurimis praedicatur, quod, cum unius cygni inseparabile fortasse accidens sit album, animal non solum de cygno praedicatur, sed de omnibus animalibus, etiam non albis, at uero accidens de solis tantum illis quibus insepara- biliter continetur uel quibus separabiliter; nam principaliter de indiuiduis dicitur. quare constat multo de pluribus praedi- cari genus quam accidentia praedicantur, quod accidentia princi- paliter de indiuiduis, genera uero de indiuiduis et de specie- bas et de differentiis praedicantur.

[*](1 de om. KP serpente edd. natatili FKSm2 de om. K 2 dicitur illis K 4 natatili FKSm2 5 appellari] appellari quadrupes C predicari P autem] enim F 6 a FT quod] quia P homo FT post species s. l. una Pm2 sit om. K 7 idem del. Sm2 8 pr. uel] de K uel de T 9 plurimis GPST et de] et Kr uel T 10 et cane et boue] et de cane et de bone P et cane et de boue K et de boue et de cane C uel boue uel cane T hominibus GPST qui PSm2, om. F sunt om. F 11 posita] K positis CGFPa.r.Sm1 positi Pp.r.Sm2T 13 eadem—sub (14) om. F post indiuiduis add. praedicatur C ante propriis s. l. de Sm2 14 de om. GK, s. l. Sm2 15 pluribus FG 16 fortasse om. C (recte?), post cigni T fit C de cigno non solum F 17 sed—albis] C sed etiam de albis non (hon albis Pm2 non om. F albis non om. T) omnibus (aliis add. T) animalibus cett. 21 ante praedicantur add. quae F 22 tert. de om. G 23 de om. T)
107

Sednunc illas differentias accipiamus quibus genus diuiditur, non quibus species formantur.

Hoc autem tale est. quoniam duas diximus differentiarum esse formas, ut aliae sint diuisibiles, aliae constitutiuae, con- stitutiuas illas diximus quae sub eodem filo positae et a sub- alternis generibus descendentes speciem quandam informant [*](p. 38) atque efficiunt, ut est rationale uel mortale, quae hominis speciem constituunt, alias uero diuisibiles, quae genus diuidunt, non speciem informant, id est rationale et inrationale, mortale et inmortale. nunc de illis differentiis iste tractatus habetur quae genus diuidunt, non quae speciem constituunt. nam illae quae genus diuidunt, in differentiarum integro Ioco accipiuntur, illae uero quae speciem constituunt, in generum specierum- que substantia recipiuntur. namque rationale mortalis genus est, porro mortale hominis genus est, et istae constituunt speciem, at uero rationale inrationalis species non est neque genus, nec mortale inmortalis neque genus neque species est. atque ideo quoniam propriam uim differentiarum ista retinent quae neque genera neque species sibi inuicem esse possunt, ipsas nunc differentias accipiamus in quibus nulla quantum ad genus est speciemque communitas. Est etiam generis differentia, namque genus a propriis differentiis prius est. namque si abstuleris genus, omnes simul differentias abstulisti. nam si abstuleris animal, rationale atque inralionale non remanent. porro autem si rationale abstuleris, remanet [*](1 s.] Porph. p. 14, 19 s. 3 (diximus—10)] p. 89, 25 ss. 21—p. 108, 10] Porph. p. 14, 21—15, 2; locus Porph. p. 14, 20 s. ετ·.—άλογον deest.) [*](2 informantur FK 3 tale om. F 4 formas esse F post post. aliae repet. sint F 5 diximus om. T, ante illas P a] K, om. cett. 6 formant F 7 uel] et K hominum F 8 alia Sm1 aliae m2 9 formant CPST 11 diuidunt om. K species S illa PS 18 illa PS specierum generumque PST 15 mortalis P 20 nulla post speciemqne F 21 pr. est om. C post etiam s. l. alia Sm2 post generis add. et differentiae F, fort. recte 22 a om. T 23 nam F)

108
animal. sed si utrasque interemeris differentias, id est ratio- nale uel inrationale, potest tamen quiddam intellegi, quod sit substantia animata sensibilis, id est animal. ita genus sub- latum omnes secum auferet differentias, sublatae differentiae genus secum non interimunt, quod intellegentia genus remanet, id est quoniam potest animal intellegi praeter differentias, ut eius tantum definitionem animo capias et esse dicas substan- tiam animatam atque sensibilem. quae autem talia sunt, ut ipsa interempta interimant, non simul aliis interemptis ipsa interimantur, priora sunt illis quae possunt interimere. Est etiam alia differentia, quod genus semper in eo quod quid sit praedicatur, ut dictum est, differentia uero in eo quod quale sit. sed hoc frequentius inculcatum est atque ideo a nobis praetermittendum est. Est etiam alia differentia, quod ad omnem speciem unum semper genus aptatur. homo enim unum tantum genus habet, ut animal appelletur, in unam autem speciem plurimae differentiae poterunt com- modari. namque homo et rationale est, quae differentia est, et mortale, quae eadem differentia est, et sensibile, quibus scilicet omnibus ab aliis differt, differt enim his omnibus, quod sensibilis est ab insensibilibus, quod rationalis ab inrationa- bilibus, quod mortalis ab inmortalibus. Est etiam alia dif- ferentia, quae superius dicta est. nam genus speciei ita est ut materies, differentia uero ut figura. nam sicut in aeris materiem ueniens figura statuam efficit, ita animali, id est generi, ueniens differentia, id est rationale uel inrationale, facit hominis uel pecudis speciem. Quae autem communi- [*](10-13] Porph. p. 15, 2—4. 14—22] Porph. p. 15, 4-6. 23—27] Porph. p. 15, 6 s. 23 superius] p. 94, 11 ss. 27—p. 109, 3] Porph. p. 15,7 s.) [*](1 interemeris] CFPSm1 interimeris GSm2T interimis K 2 uel] FKPS et GT atque C; cf. ad p. 94, 13 quoddara CK 4 aufert FK auferet (aufer*et C) post differentias CK 9 non] non autem F 11 sem- per in mg. Cm2, ante genus F 14 ideo] CT id cett. ideo id edd. 17 una C specie Cp.r. 19 est om. C 21 inrationalibus T 25 facit C 27 fecit Sa.c.T)
109
tates uel proprietates generis <et differentiae> fuerunt, hactenus dixit. et fortasse erunt etiam aliae, quae propter breuitatem supersedendae atque omittendae sunt.

Nunc autem de generis uel speciei communitatibus proprie- tatibusque tractatur. et dicit genus et speciem commune habere de pluribus praedicari, sicut dictum est. nam genus et de speciebus pluribus praedicatur et earum indiuiduis et item species de sub se plurimis indiuiduis appellatur. et hic quoque illae species accipiuntur quae magis species sunt. nam si subalternae accipiuntur, non magis species quam genera uidebuntur. nam quae subalternae species sunt, etiam genera sunt, et erit absurdum et huic propositioni inconueniens de generum inter se differentiis communibusque tractare. acci- piantur illae tantum species quae uere species et magis spe- cies appellantur. Est etiam alia eorum communio, quod sicut genus ab specie primum est, sic species ab indiuiduis primae sunt. nam si genus auferas, species abstulisti, si species abstu- leris. genera non peribunt. porro si species abstuleris, indiui- dua morientur, si indiuidua interierint, species manent. Est etiam his alia communio, quod quemadmodum genus quid sit totum declarat, sic etiam species. nam totum quod est rationale atque inrationale, a genere declaratum est; dicitur enim quicquid fuerit rationale uel inrationale, id esse animal. [*](4—16] Porph. p. 15, 9–12. 16—20] Porph. p. 15, 12 s. 21—p. 110, 5] Porph. p. 15, 13 (το δλον χτλ.).) [*](1 et differentiae add. brm; cf. Porph. p. 15, 7 fuerint CFm1, recte? 3 sunt ante atque CG 4 inscript. om. F (linea uacua) T, in mg. add. Sm2; cf. ad p. 102, 7 ET om. C 6 tractatus est (est om. F). et FS speciem] T species cett.; Porph. p. 15, 10 είδος 8 post. et] et de S earum] G eorum cett. 10 post. species om. F 11 accipiantur S nam Sm1 quae s. l. m2 namque FP 12 subalterna C 13 post. et om., inconueniensque huic propositioni C 14 communibnsque] KPp.r.Sm1 commnnionibusque FGPa.r.Sm2T communitatibusque C post accipiantur add. igitur edd. 15 uerae FS 16 etiam] enim F 17 pr. a S 18 pr. speciem F 21 alia his C quid] quod Cm1F)

110
sic igitur totum quid sit, a genere declaratur. porro autem quid sit tota hominum diuersitas, id est indiuiduorum, a sola specie declaratur, cum dicitur homo. nam et Scytha et Indus et totum quiequid in indiuiduis est, uno solo hominis, id [*](p. 39) est speciei nomine continetur. |

Dissertis igitur generis specieique communibus ad proprie- tates eorum uel differentias transitum fecit dicens differre inter se genus et species, quod genera species con- tinent, numquam rursus genera ab speciebus propriis continentur. oportet autem, ut dictum est, in hoc tractatu non subalternas, sed magis species considerari. genus enim plurimarum specierum est continens et unum omnium et totum et omnibus et singulis. quod si ita est et genus a suis speciebus singulis maius est atque ideo eas dicitur continere, non est dubium quin ea ipsa genera quae continent species, ab his ipsis contineri non possint. Insuper omnia genera prae- iacent. hoc uidetur dicere quod omnia genera prius sint ab his speciebus quae sub ipsis positae continentur. nara sicuti materies prima est ab illa re quae ueniens in materiem formam constituerit atque figurauerit, sic etiam prius est genus ab illa specie quam ueniens differentia formabit atque constituet. nisi enim in generibus differentia uenerit, species numquam con- stituentur. quare praeiacent, id est praesunt et antiquiora sunt genera speciebus suis. atque ideo si genera interimantur, [*](6—11] Porph. p. 15, 14—16, 17—25] Porph. p. 15, 16—18. 25—p. 111, 5] Porph. p. 15, 18—21.) [*](3 cum] quoniam S 4 in om KGP, add. Cm2, et S 6 inscriut. om. F (linea uacua) T, in mg. add. Sm2; cf. ad p. 105, 16 7 Dis- seratis Ga.c.PSa.c. communionibus KT 8 uel] et ad C 10 rur- sum PS 11 in del. Sm2 12 enim] autem F 14 pr. et om. FK, s. l. Sm2 15 dicitur eas C 16 genera ipsa C 17 possunt FPT praeiacent] placent F 18 ab om. C 19 posita CGPS sicut K 20 prima in prius mut. Sm2 materiem] KPSm2 materiam CFGSm1T 23 differentiae uenerint S constituetur Ga.c.T 25 suis om C)

111
species quoque peribunt; nam si animal sustuleris, hominem pecudemque sustulisti. si uero species interimantur, non con- tinuo genus interibit; nam si homo perierit, animal continuo non interemptum est, alia enim remanebit species de qua ipsum animal, id est genus praedicetur. atque ideo genera ab speciebus suis priora dicuntur. Et quod omnia genera uni- uoce de speciebus praedicentur, species ipsae de generibus numquam. hoc, ut arbitror, in hesterna lucubra- tione iam dictum est. nam genera semper de speciebus uni- uoce praedicantur. homo enim et homo est et animal. porro autem animal genus est hominis et praedicatur animal de homine. quoniam ergo animal de homine praedicatur et dici- tur homo animal, animal et homo uno animalis nomine nuncu- pantur. sed his ipsis definitio una conueniet. est enim animal substantia animata sensibilis, quod non absurdum est in homine dici. nam si homo ipse animal dicatur, non erit absurdum dici de homine ‘substantia animata sensibilis’. igitur genus de speciebus suis uniuoce praedicatur, quod eodem nomine et eadem definitione conueniat. at uero species non modo uniuoce non praedicantur de generibus suis, sed nec omnino praedi- cantur; nulla enim res minor de maiore poterit praedicari. atque ideo, quoniam species minores sunt suis generibus, de generibus suis neque uniuoce neque aliquo modo poterunt appellari.

Amplius omnia genera abundant complexione sub se positarum specierum, ipsae species abundant generum suorum propriis differentiis.

[*](6—8] Porph. p. 15, 20 s. 8 in hesterna lucubratione] p. 18, 1 ss. 25—27] Porph. p. 15, 21—23.)[*](1 quoque om. F 3 interibit] peribit C non continuo C 5 a G 8 nt om. PS 10 et homo est et] est C post animal repet. est F 11 hominis est C 14 ante his s. l. et Sm2 15 quod] sed quod G ia] de C 16 si] cum CT animal ipse C 17 de homine dici C 19 conueniet PT 20 pr. praedicatur Ca.c.K 22 sunt om. F suis om. K, post generibus FGPT de generibus suis om. KP 23 po- terint FS)
112

Quod dicit proinde est ac si diceret : omne quod genus est, plures sub se species continet, omne quod species, plures in se differentias habet. genus enim, id est animal, in hoc homine, id est specie, superabundat et superest, quod homo solum homo est, animal uero non solum homo, sed etiam bos uel auis uel alia huiusmodi. species uero in eo superant genera sua, quod eas differentias quas species in actu habent, eas genera non habent. nam, sicut superius dictum est, genera differentias illas quas habent sub se species positae, potestate continent, non etiam re. atque ideo species quae est homo, uel alia species, sicut est equus, a genere suo, animali, in hoc abundant et supersunt, quod animal ipsum per se neque ratio- nale neque inrationale est, at uero homo uel equus hoc ratio- nale, illud uero rationis expers.

Illud etiam, quod species numquam magia genus fiet, rursus et genus numquam magis species fit.

Et ut sciremus hic non de subalternis speciebus, sed de illis magis speciebus specialissimisque tractari, quid ait? quod ea quae sunt genera, magis species fieri numquam possunt neque magis species aliquando fieri magis genus. nam species numquam genus est. quicquid enim fuerit species, genus non erit neque quicquid fuerit genus, species erit. quare constat in his eum tractatibus de speciebus solis, non etiam de sub- alternis disserere. subalternae enim possunt esse etiam genera, magis species uero, ut ipse ait, numquam genera esse possunt.

[*](8] superius] p. 93, 5 ss. 15 s.] Porph. p. 15, 23 s.)[*](2 omne] omneque C post species add. est C post iu se add. habet G 3 hoc om. F nomine Sm2 4 species Fin specie G superhabundabat C 6 eo] hoc T genera superant C 9 species sub se P 11 est om. P ante animali add. id est C 13 uero om. GK 14 rationis expers] irrationale F, post expers s. l. add. est Sm2, ante rationis edd. 16 rursum T et magis (in mg. Sm2) genus numquam FS 17 alternis PST 18 quid] quod C 19 numquam fieri CSa.c. 20 pr. magis om. C magis genus fieri C 22 post. erit] non erit CGKP, fort. recte 24 etiam] et T etiam et KS)
113

Sed postquam de generum specierumque communitatibus differentiisque tractatus est habitus, ad genera propriaque trans- gressus est. |