Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Multa nobis a parente natura excelsius quam ceteris animantibus grauia illustriaque concessa sunt. quae nos ita quasi quaedam benigna artifex humanitatis excoluit, ut primum nobis reputandi considerandique animos rationemque concederet, post uero ratione reperta proloquendi conferret usus iussis- setque nos non corporis sensibus a beluis, sed mentis diuini- tate distare. quae cum se sibi adiunxerit et a suae uiuacitate naturae non discesserit, tunc uero sicut ipsa est aeterni generis, ita quoque famam in posteros uitamque gloriae infinitissimis temporibus coaequat. sin uero se prauis libidinibus corporis [*](p. 30) obnoxi|am perdendam corrumpendamque permiserit, naturam corporis sequitur. nam nihil eius uiuacitatis post corpora remanet cui omnis labor et studium de rebus corporis atque in corpus inpensum est. quare annitendum est, ut nos meli- ores curatioresque reddamus, non ea re qua pecudibus nihil distare possumus, sed quo caelestium uirtutum similitudine aeternitatis gloriam factis egregiis dictisque mereamur. sed de his alias, nunc ad propositum reuertar.

[*](inscript. DE DIFFERENTIA add. bm 2 nobis] tam nobis DT excelsius om. DPT (recte? fort. add., quia uerba nobis—anim. com- paratiuo egere uidebantur), s. l. Sm2 5 considerandique om., post concederet add. et considerandi F animos considerandique rationem G 6 referret F usus iussissetque] GK iussissetque T iussitque D iussit sed quae Sm1 usus sed quae CPSm2 usus sed quae natura F 8 ante distare add. concessit F, post C, docet P quae cum se sibi] DGPT cum se sibi C quam cum sibi F quam sibi K quecumque* sibi Sm1 quam* sibi cum m2 9 uero om. CF, er. S 10 in infinitissimis G infinitis Pm1 11 si K se om. G paruis Cm1Sm1 12 ante perden- dam add. mens se FG mense K, post s. l. se Sm2 13 eius om. P uiuacitatis eius FGK corpore Cm1 14 cuius DFGPT 15 nitendum S 16 accuratioresque FGSm2 acucioresque K 17 possimus FGKP)
85

Cum igitur alterius noctis consueta lucubratio uigiliaeque uenissent, credo hesternae rationis subtilitate captus uel qua ipse est cupiditate discendi audiendique studio uigilantius quam umquam surrexerat, Fabius ad me perrexit. qui post- quam consalutatus sequentis a me operis promissam con- tinuationem reposceret, Faciam, inquam, non inuitus, quippe cum nec mihi sit in uita quicquam melius agere et tu hanc mihi iucunditatem studio tuo augeas, quod mihi perquam gratissimum est. placuit igitur ut, quoniam hesterna dissertio speciem explicuerat, alterius expositionis principium de sequenti differentia sumeretur. — Hic Fabius : Uberrime. inquit, a te hesternis uigiliis de generibus et speciebus expositum est. sed, ut dici audio, subtilior de differentiis tenuiorque tractatus est. — Non. inquam, inmerito. nam uarie acceptae differentiae uarias habebunt etiam potestates. erunt namque alias genera, alias species, alias uero differentiae. sed hoc postea demonstra- bitur, nunc uero ita, ut arbitror, textus est :

Omnis differentia et communiter et proprie et magis proprie dicitur.

Differentiam quoque multis modis appellari designat. dicit autem tribus his modis fieri differentiam, cum aut communes sunt aut propriae aut magis propriae. communes sunt quibus omnes aut ab aliis differimus aut a nobis ipsis. nam sedere uel ambulare uel stare differentia est; nam si tu ambules, ego uero sedeam, in situ ipso atque ambulatione differimus. et item ego cum nunc sedeo, postea uero si ambulem, com- muni a me ipso differentia discrepabo. propriae uero sunt [*](18 s.] Porph. p. 8, 8. 22—p. 86, 7] Porph. p. 8, 8—17, 8—17.) [*](2 qua ipse est om. F qua et est er. S ipsa (sic etiam K) ex ipse in ras. Sm2 4 numquam GKSm2 q m1 5 resalutatus T sequentiam mei (me C) Cm2T continuationemque C 7 melius] iocundius uel melius G 8 iucunditatem] T iocunditatem cett. 9 dissertatio m 1860 10 expli- cauerat K 14 uariae CDF 16 pr. alias in mg. Cm2 17 ita om. DK 19 magis] maxime Dm1S; Porph. p. 8, 8 ιδιαίτατα, sed cf. magis infra 22. 86, 4. 9. al. 21 aut..aut] autem.. et D 25 ipso om. F 26 nunc s. l. Dm2)

86
quae unius cuiusque indiuidui formam aliqua naturali proprie- tate depingunt, ut si quis sit caecis oculis uel crispo capillo; etenim propria unius cuiusque singuli hominis sunt quoquo modo ista nascuntur. magis propriae sunt quae in substantia ipsa permanent et totam speciem differentia descriptioneque permutant, ut est rationalis uel mortalis hominis differen- tia. harum autem communes et propriae differentiae sub eadem specie singulos a se faciunt discrepare, illa propriis differentiis, illa communibus, magis propriae uero totam natu- ram cuiuslibet speciei substantiamque permutant et ab aliis speciebus segregant atque disiungunt. harum ergo communes et propriae differentiae, quoniam speciem non permutant, sed formam quodammodo et habitudinem solam faciunt discrepare, alteratum facere dicuntur, id est non integrum alterum facere, id est non integre permutare, sed quodammodo discrepantiam distantiamque faciunt, atque ideo non uocantur alterum facien- tes, id est permutantes, sed magis alteratum, id est non integrum alterum facientes. illa uero tertia, id est magis pro- pria, quoniam substantialis est et ipsius speciei inserta naturae, alterum facit. nam quoniam homo atque equus quantum ad quod animalia erant, una illis erat substantia, ueniens ratio- nale disgregauit omnino speciem et funditus alteram fecit. ergo communes et propriae differentiae alteratum facientes uocantur, magis propriae alterum facientes. constat igitur dif- ferentiarum alias facere alterum, alias alteratum. illae quae faciunt alterum, substantiales sunt et omnes naturam speciem- [*](7—p. 87, 17] Porph. p. 8, 17—9, 6.) [*](2 caecis] caesiis edd. (Porph. p. 8, 14 γλοοχότης), sed cf. infra p. 88, 6. 91, 12 3 singuli] indiuidui K hominis sunt om. T quoque T 4 modo om. CDPT istae F propria G 7 horum DFGKPS 10 substantiam D 17 non s. l. Cm2 18 alteratum Dm1 proprie PT propriae S 20 atque] et D 21 ante quod add. id FGK, s. l. Sm2 24 ante propriae add. autem P, post FGK 25 post. alias om. F, s. l. K illae] illae uero C 26 ante substantiales add. quae CDPS (del. m2) T omnem P post omnes add. quae C)
87
que permutant et specificae praedicantur; ualent enim quam- libet speciem constituere et ab aliis omnibus segregare et eius formam naturamque componere. nam si dicas mortale et rationale differentias et eas animali supponas, non est dubium quin hominis speciem facias et speciei huius sint perfectrices. atque ideo specificae nominantur, quod et permutant naturam et ipsam substantiam cuiuslibet illius speciei constituunt. illae uero aliae nihil aliud efficiunt nisi alteratum, quippe cum aut proprietate quadam formae alius distet ab alio | aut [*](p. 31) aliqua habitudine et dispositione aliquid faciendi. illa igitur magis propria differentia, quam specificam nominamus, sola poterit in generis diuisione congruere. etenim ceterae nihil ad substantiam, sed ad quandam quodammodo eiusdem simili- tudinis discrepantiam distantiamque ponuntur. nihil enim in illis praeter alteritatem solam reperire queas, quippe quae non constituunt species, sed constitutas iam et effectas magis propriis suis qualitatibus ipsae discriminant.

Quod autem dicit :

Repetenti nunc a superioribus dicendum est differentiarum alias esse separabiles, alias in- separabiles, hoc est quod hic nunc diuisio alia rursus assumitur. nam cum prius differentiam in tribus partibus separaret et postea tres illas in duarum tantum numerum quantitatemque colligeret, ut alias alterum facientes esse diceret, alias alterantes, ipsarum rursus trium tertia sumitur facienda diuisio. dicit enim alias [*](19—21] Porph. p. 9, 7 s. 22—p. 89, 19] Porph. p. 9, 8—23.) [*](1 et om. CPT, s. l. Sm2 specificales G specificale Sm1 5 eius Dm1 hae T sunt CGT 7 substantiam] sub F illius post speciei P alius brm 9 aliud Pm1 distat G 10 habitudinem F 11 magis| maxime S 12 diuisionem DFT 15 solum CPm1ST 17 ipse discrimina- uit G 19 a s.l.K, in ras. S est in mg. Pm2, om. CDT 20 in- separabiles] esse inseparabiles DGP 22 alia diuisio CST 25 in mg. figura quaedam res explicatas inlustrans est in C 26 rursum P di- citur DPT dicuntur S)

88
esse separabiles, alias uero inseparabiles, et sicut in priore diuisione alteratum facientes duae fuerant communes et pro- priae. sola uero magis propria remanserat quae alterum faciebat, eodem nunc etiam modo in separabilibus et in inseparabilibus communis tantum separabilis differentia est, aliae uero dif- ferentiae utraeque, ut caecitas oculorum uel flaua caesaries uel corporis proceritas, quae sunt propriae differentiae, uel certe rationabilitas uel mortalitas. quae sunt magis propriae differentiae, possunt numquam ab hominis specie segregari. sedere uero uel currere, quae communes sunt, separantur a singulis et item rursus adduntur, earum uero quae sunt inse- parabiles, aliae per se ueniunt, aliae uero per accidens. et illae quae per se ueniunt, a magis propriis manant, illae quae per accidens, a solis propriis effunduntur. et inseparabile acci- dens est quicquid per inseparabilem propriam differentia unim cuique speciei contigerit. sed quamquam propria et magis propria inseparabiles differentiae sint, numquam tamen illam superiorem formam naturamque commutant. nam magis propria semper alterum, propria uero solum semper efficit alteratum. huc accedit quod inseparabiles propriae possunt alicui plus minusue contingere, inseparabiles magis propriae nec cumulis intentionis augentur nec imminutione decrescunt. potest enim alius procerior, alius fuscior, deductioribus alius capillis, alius [*](1 uero om. T 2 fuerunt DF 3 remaneret T 4 etiam nunc C post. in om. FK 5 separabilis—utraeque] (differentia om) G separabilis differentia est. Differentiae uero utraeque F separabilis. Aliae nero dif- ferende proprie et magis propria utreque K separabilis differentiae, sui ille uero (s. i. u. om. D) utraeque DT separabilis. differentias uero utreque (as in ras. uero s. l. utreque del. m2) S separabilis differentia est. Reli- quae C separabiles differenciae sunt. Propriae uero et magis propriae utraeque inseparabiles sunt. Neque enim P 6 ut om. DPT, s. l. Sm2, id est C caecitatem (uel ce-) DFPST oculorum om. C fiauam caesariem (uel ce-) DFPST 7 proceritas] C proprietas GK proprie- tatem DFPST 8 rationabilitatem uel mortalitatem DFPST 9 possimus umquam Sm1T possumus numquam Sm2 segregare DPm1ST 15 se- parabilem D 16 propriae et magis propriae FGS 17 sunt DPa.c. (ras. corr.) 19 uero om. CST 20 quod] quoniam F)
89
flauioribus nasci, quae sunt inseparabiles propriae differentiae, at uero magis propria, id est rationale, neque plus neque minus admittit. omnes enim homines in eo quod homines sunt, aequaliter sunt rationales atque mortales. nam si genus alicui plus minusue esse posset genus, possent etiam differentiae uel intentione crescere uel remissione decrescere. nam quo- niam animal non est plus homini quam equo neque equo quam ceteris, et aequaliter subiectis omnibus genus est. sic specierum differentiae quas specificas appellamus, maius minusue non capiunt. nam si animal rationale mortale hominis definitio est et hominum nihilo minus singulorum, non est dubium quin haec definitio ad omnes homines singulos aequa- liter semper aptetur et nulli neque plus neque minus con- ueniat. quod si ita est, partes quoque totius definitionis, quae sunt differentiae, tales erunt, ut nulli neque plus neque minus, sed aequaliter semper et conuenienter aptentur. partes autem huius definitionis sunt rationale et mortale. rationale igitur et mortale, quae sunt magis propriae differentiae, plus minusue non capiunt.

Ab hac igitur, id est separabilium inseparabiliumque differentiarum diuisione tribus modis differentias speculamur. nam aut separabiles sunt aut inseparabiles, inseparabilium uero aut per se ueniunt aut per accidens. quae per se ueniunt, aliae sunt quae genus diuidunt, aliae quae speciem informant atque constituunt. sed de superioribus prius dictum est, nunc autem de his quae genus diuidunt et speciem constituunt, disseramus. omnis quaecumque fit generum diuisio in species, si earum specierum alia subdiuisio fiat et a magis generibus [*](20—p. 92, 4] Porph. p. 9, 23—10, 21.) [*](3 enim om. D 4 post. sunt om. KSm1, post mortales s. l. m2 atque] et D 5 alicuius FPSm2 posset] Sm2 possit cett. possint T 11 et om. K, s. l. Sm2 singulorum nihilo minus D 17 pr. et om. K, s. 1. DSm2 20 id est] CT id est et cett. 22 inseparabilium] inseparabiles CP 25 prius om. G plus D 26 et] uel CDP con- stituunt] informant T 27 sit G)

90
per subalterna genera usque ad magis species decurratur, gemina in his erit duplexque diuisio. namque si contrarias specierum differentias respicias. generum est diuisio, si sub- alternorum generum, fit specierum constitutio. si enim genus [*](p. 32) diuidamus id est sub|stantiam, ut iam speciei disputatione diuisa est, et sit substantia, post substantiam animatum corpus et inanimatum, sub animato corpore sensibile et insensibile, sub sensibili, id est animali, rationale uel inrationale, sub rationali mortale uel inmortale, hae igitur differentiae eaedem species sunt, si contra se ipsas in diuisione respiciantur. et diuidunt genus hoc modo. nam quoniam sub substantia ani- matum corpus et inanimatum posuimus, si animatum corpus contra inanimatum respicias, substantiam diuisisti. si uero subalterna genera in ipsis differentiis aspicias, speciem con- stitues. nam si animatum corpus et quod sub ipso est sensi- bile corpus aspexeris, animal respexisti. item si rationalem differentiam contra inrationalem acceperis, genus quod est utrorumque, id est animal diuisisti. si uero sub eodem ordine rationalem differentiam et mortalem accipias, hominis sine dubio speciem demonstrasti. ita hae differentiae alio modo acceptae fiunt generis diuisibiles, id est genera diuidentes, alio uero modo fiunt constitutiuae specierum, id est quae species declarent atque constituant. nam si contrarias dif- ferentias respexeris, diuides genus, si uero subalternas, spe- [*](5 speciei disputatione] p. 70, 19 ss.) [*](1 per om. DS 3 si s. l. Sm2 5 speciei] in speciei brm 6 sit] sicut D (ex ut m2) S (cut er.) T post substantiam add. corporeum et incorporeum. post corporeum F 8 sub s. l. Dm2 uel] et FG 9 uel] et GK haec DKP eidem P 11 diuidant FGK sub om. KT, s. l. DSm2 substantiam KSm1 substantia—respicias] substantia corporeum et incorporeum. post corpus enim animatum et inanimatum posuimus si corporeum contra incorporeum respicias F corpus animatum C 14 constituisti FGK 16 respexisti] respexeris P post si s. l. sub Sm2 17 post inrationalem add. differentiam CKPST 18 utrarumque P 19 post mortalem add. differentiam CPST aspicias S 20 haec P 24 diuidis GP)
91
ciem constitues. differentiarum igitur uis et separabilium et inseparabilium ceteras tres res, id est genus, speciem acci- densque sic retinet, ut permutata comparatione per haec eadem ipsa etiam permutentur. nam rationale et mortale differentias si contra inrationale et inmortale respexeris, diuisibiles sunt et generis differentiae, sin uero idem ipsum rationale et mor- tale ad superiora comparaueris, species erunt eius quod eas continet animalis. si uero rationale atque mortale ad subrectum hominem consideres, genera eius constitutiuasque differentias contemplabere. at uero de illis aliis inseparabilibus. id est propriis, cadunt differentiae inseparabilis accidentis. insepara- bile namque est accidens caecitas oculorum et nasi curuitas et alia huiusce modi. et idem de separabilibus accidentibus, id est de communibus. separabile namque est accidens uigi- lare, dormire et currere uel sedere. quod autem dicit :

Sic igitur composita sit super omnia substantia et sint eius differentiae diuisibiles animatum et inanimatum, contrarias differentias in species monstrat. quod autem dicit :

Haec differentia animata atque sensibilis soci- ata substantiae perficiet animal, constitutiuas specierum differentias monstrat. sic igitur uariis modis acceptae uarias uirtutes formasque sortitae sunt. sed et diuisibiles et constituturae utraeque specificae nominantur [*](16—18] Porph. p. 10, 14 s. 20 s.] Porph. p. 10, 16 s.) [*](1 pr. et om. C, del. Pm2 2 atque accidens T 3 eonpactione F 4 etiam om. F, ante ipsa T differentias—et mortale (6) in mg. Dm2 5 contra] et S 6 et generis differentiae om. C 8 atque] et C 9 con- stituasque Dm1Pm1 10 contemplare DPm1 12 est namque FG est er., post accidens s. l. Sm2 13 huius DS idem] idem fit FGK de ex in Dm2 14 id est] idem C communionibus D accidens est CK 15 et om. FG uel] et FG 16 sic om. F si Sm2 20 dif- ferentiarum DPT differentia id est C 21 substantia DT sub substan- tiae S ad substantiam C perficiet] F perficietur GK perficit CP perfici*t D perficiat ST 22 speciei D specie (-e P) PS igitur] ergo T 23 uarias uarietates, in mg. corr. F)

92
et in diuisione generum definitionibusque solae sunt utiles, ceterae uero inseparabiles per accidens inutiles, et multo magis illae sunt inutiles quae separabili differentia discretioneque formatae sunt.

Has autem specificas differentias qui de differentiarum definitione tractauerunt, tales esse declarant quibus species a genere abundant. quid autem sit, breuiter explanandum est. controuersia est utrum genus differentias specierum suarum in se habeat an minime, ut puta : animal sub se habet species rationale et inrationale, id est hominem et uerbi gratia equum; rationabilitatem igitur et inrationabilitatem, id est hominis uel equi differentias, quibus a se species sub animali positae differunt, utrum habeat utrasque animal an non habeat. nam si animal, quod genus est, neque rationale neque inrationale est, species quae sub ipso sunt positae, istas differentias non habebunt. nam si genus istas differentias non habebit, unde erunt speciebus differentiae, quibus a se ipsis differunt? sed si quis dicat esse in genere istas differentias, non enim haberent species, nisi prius genus habuisset, aliud maius continget incommodum. nam quoniam aeque sunt species quae sub aliquo genere supponuntur, et aequaliter homo atque equus sub ani- mali genere ponuntur neque homo prius est neque equus, sed uterque aequaliter animati species nominantur. igitur si ra- tionale atque inrationale aequaliter sub eodem genere sunt, [*](5—p. 93, 22] Porph. p. 10, 22—11, 6.) [*](1 et del. Sm2 diuisionibus FGK 3 sunt om. F discrepatio- neque D 7 habundent FG explicandum GKP 8 ante contro- uersia add. in DS 10 ante equum s. l. et S 11 rationalitatem T inrationalitatem T 13 post post. habeat add. quaestio est F scil. questio est s. l. Gm2 14 est genus D post rationale add. est DFKP, ẽ er. uid. C neque inrationale in mg. Dm2 15 est om. DFKP, postea add. T 18 ista D post haberent add. differentias K, post species FG 19 species s. l. Cm2 speciem P habuissent P magis FGP 21 ponuntur D 22 genere om. C 23 animati] DGp.c.(in mg.)K (ros. ex -manti,) P (in ras. m2) T animatae FGa.c.S animalis C nomi- natur C)

93
erunt etiam uno tempore. quodsi uno tempore et genus istas differentias habet, ut genus suapte natura id est animal rationale sit et inrationale, non est dubium quod eadem |res uno tempore [*](p. 33) duas contrarietates in sese substantialiter retineat, quod fieri nequit. quid igitur? dicendum est quoniam genus actu quidem ipso, quod Graeci ενέργειαν uocant, istas differentias non habet, at uero potestate ab his ipsis differentiis. quas in suas spe- cies fundit, non uacat. quid autem sit actus et potestas, castigatius explicandum est. tantum interest actus a potestate, quantum homo ridens ab eo qui ridere possit, non tamen rideat. ille enim agit ipsam rem. ille tantum potest, non etiam agit. sic igitur et animal. namque homo actu ipso rationalis est. semper enim homo rationalis et nihil aliud est; et equus semper inrationalis, et eius inrationabilitas in actu posita est. at uero ipsum animal rationale uel inrationale non ipsum agit neque est in eorum actu positum, sed in potestate. potest enim ex se rationale atque inrationale profundere. quare quo- niam species actu differentias continent, genus uero potestate, species a genere merito differentiis abundare dicuntur, quoniam quod genus potest, id est differentias facere, species non solum possunt, sed etiam agunt; in ipsis enim speciebus positae informataeque sunt.

Est autem alia differentiae definitio talis, quae dicat differentiam esse quae ad plurimas species in eo quod quale sit praedicetur. differentia ad res plurimas dici potest, ut rationale dicitur ad hominem — homo enim rationalis —, dicitur ad deum; deus enim rationalis dicitur, sed non in eo [*](23—p. 94, 6] Porph. p. 11, 7—12.) [*](1 post. uno] in uno K 3 uno] in uno C 6 ένέργϊ'.αν] brm energian CPm2 energiam (-iã GST) FGSp.r. T eraergenciam D (m2, om. m1) Pm1 (merg-) Sa.r. energitim K 8 diffundit K uocat Cm1 9 expla- nandum C 10 qui] quod DGKPS 13 post. eat post rationalia C, om·. post aliud CT 14 inrationalitaa T 15 post. ipaum om. C ipae DS 23 aliae Dm1F talis diffinitio FG 25 post differentia add. enim F 26 post enim add. est FG, post rationalis s. l. Cm2 27 post pr. dicitur add. etiam Cm2)

94
quod quid sit. sed in eo quod quale sit. nam si qualis homo sit interrogetur, rationalis continuo respondetur, qualis deus sit si interroges, rationalem non absurde dixeris. eodem modo etiam inrationabilitas. dicitur enim et ad equum et ad bouem et ad piscem et ad auem, quae omnia si qualia sint inter- rogaueris, inrationabilia praedicantur. bona igitur et recta haec est definitio, id est :

Differentia est quod ad plurimas res specie distan- tes in eo quod quale sit praedicatur.

Et de mortali uero et de aliis differentiis eadem est ratio.

Sequitur locus perdifficilis, sed transferentis obscuritate Victorini magis quam Porphyrii proponentis, qui huiusmodi est. dicit omnem rem quaecumque est corporea, ex materia et forma constare. namque si statuam dicas, constat statua ex aere uerbi gratia et figura illa quam ei suus fictor inposuit, et est materia ex quo facta est aeris, figura uero, id est forma, qua aes ipsum formatum est. nam si hominem formabis ex aere, erit hominis forma, aes uero materia. eodem modo etiam genus. namque genus in modo materiae accipitur, differentia uero in modo formae. etenim quemadmodum quaecumque illa res ex materia et forma consistit, sic etiam omnis species ex genere et differentia. namque genus ita est hominis, ut est statuae aes, differentia uero sic est hominis, ut est forma illa ex qua aes effictum est. nam sicut ex aliqua figura quae ex aeris materia efficta est, cuiuscumque illius species statuae [*](8 s.] Porph. p. 11, 7s. 11—p. 96, 5] Porph. p. 11, 12—17.) [*](1 ait homo GK 3 rationalem] F rationale cett. 4 inrationalitas Dm1 5 et ad piscem om. C 6 inrationalia T 7 alt. est om. G 13 dicit] post rem F dicit enim GT materiali T et] D, om. T uel cett.; an uel seribend.? cf. Bonnet, Lat. de Gréy. de Tours p. 315 15 quam] quod D 16 ante materia add. aeris, om. post est F, ubi ab aeris G qua brm id est om. F 17 formauit CDFPT ante ex add. et CP, ras. in DS 18 modo] modo quo CDT 19 modum GKT 21 et forma] formaque G 23 sic] ita P hominis est FG 24 effec- tum CDm1FGPm1T 25 materie PT (-e) eifecta CFPm1)

95
fit, sic etiam cum in genus, id est in animal uenerit differen- tia, id est rationale, hominis species fingitur. ista igitur sibi proportionaliter sunt. proportio autem est cuiuscumque illius rei similis ad aliquam rem cognatam comparatio, ut puta si duo compares ad quattuor, dupla proportio est, sin uero uiginti ad quadraginta, eadem dupla. sub eadem ergo propor- tione sunt quattuor ad duo, sub quali quadraginta ad uiginti. quod utrique duplex est numerorum comparatio. sic igitur qualis proportio est, id est comparatio materiae et figurae. talis est proportio generis et differentiae, et ista quattuor sibi proportionaliter sunt. eodem enim modo ex materia et figura species cuiuscumque illius fictionis formata est, quemadmodum ex genere uel differentiis species cuiuscumque illius animantis inanimantisue formatur. quod Victorinus scilicet intellexisse minus uidetur. nam quod Porphyrius άνάλογον dixit, id est proportionale, ille sic accepit quasi άλογον diceret, id est inrationale. atque ideo in loco ubi habet hoc modo scriptum :

Omnes namque res ex forma et materia consistunt, ipsa autem forma inrationabilis est, tollendum est inrationabilis est et dicendum proportio- nabilis est. et subterius paululum ubi habet :

Iam omne genus simile materiae est et consistit inrationale, [*](15 άνάλογον] Porph. p. 11, 13. 18 s.] Porph. p. 11, 12 s. 21 (sub- terius)—23] Porph. p. 11, 15.) [*](1 fit] sit CG cum om. CD, s. l. Sm2 post. in om. D ante uenerit add. cum C si s. l. S 2 post hominis add. enim DPm2 etiam m1 3 rei similis illius C 4 cognata C 5 sin] si CDS sint Fa.c. 6 proportiones KSp.c. 8 utraque FG 11 modo enim G 12 species om. FGK cuiusque DGT forma FGK 13 uel] et PT cuiusque Ga.c.PTa.c. animantis inanimantisue] generis F 14 mi- nus intellexisse FP 15 άνάλογον] b 1546 in indice erratorum analogon CFKSm2 analongo m1 anagolon DGPT 16 proportionale] D proportio- naliter CGPST proportionabiliter FK (item 96,2) άλογον] r alogon DFGS agolon uel sim. CKPT 17 habetur FGK scriptum hoc modo DFGKP 18 omnis P constituunt K consistit P 19 autem] enim C inrationalis DT 20 et—eat om. CDPST 21 habetur FGK 23 (et 96,1) inrationabile FKP)

96
tollendum inrationale et ponendum est proportionale, ut sit et consistit proportionaliter. nam quae proportio est figurae ad materiam in efficienda cuiuslibet corporis fictione, [*](p. 34) eadem est proportio diffe|rentiae ad genus in efficienda cuius- libet specie animati atque inanimati.

Sequitur item alia definitio, quae est huiusmodi. dicunt enim esse differentiam quod possit separare quicquid sub eodem genere est, et recte dicunt. nam dum sub eodem genere sit homo atque equus, quia utrumque est animal, cum uenerit rationale uel inrationale, equum atque hominem, quae sub eodem genere sunt, diuidunt atque discernunt. sunt igitur illae differentiae quae possunt res sub eodem genere sepa- rare. Est autem alia definitio : differentiae sunt qui- bus quidque ab alio distat. nam homo atque equus ratio- nali atque inrationali differentia discrepant, cum unum sint quantum ad genus. et hoc est quod dicit :

Differentia est qua differunt singula, quia per se ipsum genus est et illa quae rationabilia sunt, nos scilicet, et illa quae inrationabilia sunt. namque et homo et equus et auis haec omnia genus unum sunt, id est animal. namque animal horum omnium ge- nus est.

Sed si de hoc loco in quo positum est quia per se ipsum [*](6—13] Porph. p. 11, 18—20. 13—16] Porph. p. 11, 21—23. 17— 22] locus Porphyrii p. 11, 21—12, 1 explanatus mutatusque. 23—p. 98, 17] Porph. p. 11, 18—12, 10.) [*](1 tollendum] tollendum est CGKT proportionale est C est proportio- nabile F est om. DΚ 2 consistat CP 3 in—fictione om. P 4 ea P proportio ante est D, om. P 5 specie* (s er.) DS animati atque inanimati] generis F 8 pr. eodem om. CDP, er. S; Porph. p. 11, 19 ότό τ4 αΰτό γένος 9 sit genere FK 10 uel] atque C qui D quod K 13 post definitio add. differentiae C 14 quodque T unum quodque C alia GP 15 discrepat (ante differentia D) DGSm1T sit DST 18 rationalia T 19 scilicet post illa repet. D inrationalia KST et om. FKT 20 haec] et C et haec T unum] suum DSm1T suum sunt uel unum C 23 loco om. F)

97
genus est, mutes et facias ‘quia per se ipsa animalia sunt’, plenior sensus erit — generis enim hic nomine pro animalis abusus est — et erit huiusmodi ordo : ‘differentia est qua dif- ferunt singula, quia per se ipsa animalia sunt et illa quae rationabilia sunt animalia, nos scilicet, et illa quae inrationa- bilia sunt’. quod si sic esset, nullus esset error omnino. nunc uero genus quod ait, pro animalis nomine intellegendum est. item dii atque homines cum utrique rationales sint, mortali- tatis tamen nomine adiecto differunt discrepantque. sic igitur differentia est qua singula differunt, sed hoc non simpliciter, sed illas tantum differentias huiusmodi esse putandum est, quae ad substantiam prosunt et quae ad id quod est et quae- cumque speciei possint esse aliqua pars. quod huiusmodi est. si equus atque homo, quorum utrorumque unum genus est animal, a se differunt rationali atque inrationali qualitate, attamen ista rationabilitas et inrationabilitas in substantia ipsarum specierum est hoc modo. nam neque equus potest esse sine inrationabilitate neque homo sine rationabilitate. atque ideo istae differentiae prosunt ad aliquid esse speciei illi cui fuerint accommodatae et substantiae ipsius partes sunt. nam cum homo ex his differentiis constet, id est ex rationali et mortali, rationale et mortale solum positum pars est substantiae hominis. nam si utraque simul unum hominem faciunt, non est dubium quin ad substantiam hominis efficien- dam una quaeque earum res pars esse uideatur. quare illae [*](1 facies F sint F 2 planior Sm2 edd. 4 quia] FP uel quia K quae CDG qua S, om. eum loco plenior (2)—animalia sunt (4) T 6 error esset G 8 rationabiles Sm2 sunt DPT mortalis Dm1Fa.c. K 9 nomine tamen G discrepanti DPm1 (-tes m2) T 12 prosint FK pr. et om. GKPST 13 speciei] D species cett.; an <substan- tiae> speciei? cf. 16 ss. p. 98, 1.15 possint] F possit GKST, post esse D possunt (post pars) C, om., sed potest post pars P 14 unum om. GP 15 rationabili atque inrationabili T 16 et] atque C 18 in- rationalitate DS rationalitate DG 19 differentiae istae C aliquod D speciei ante esse F specie D 21 post. ex om. CPT 22 mor- tali et rationali ST 23 hominem unum C 25 res earum C esse om. G uidetur F uideatur] hic desinit cod. D)
98
differentiae quaecumque non prosunt ad esse nec partes sub- stantiae cuiuslibet speciei sunt, specificae differentiae dici non habent, quamuis sola hoc una species habeat. nam si homo nauigat, potest dici animal nauigabile, sed nauigare in sub- stantiam hominis non conuertitur. neque enim homo inde sub- sistit, quia nauigat, quamuis hoc nullum aliud animal habere possit, id est nullum possit animal nauigare. eodem modo et esse rhetorem nel grammaticum. has igitur differentias quae ad esse non prosunt, sed tantum artem aliquam scientiamque commemorant, non ponimus specificas esse, quamuis una quae- libet animalis id species habeat. ergo considerandum est, ut quotiens dicimus definitionem differentiae illam, ‘differentiam esse qua differant singula’, illam significari differentiam intel- legamus quae ad aliquid esse prodest et quae est alicuius pars substantiae speciei, illas uero quae ad esse non prosunt, in hoc genere differentiarum, quamuis singulae cuiusque sint, non ponamus.