Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

[*](p. 40)

Generis et proprii commune hoc est, adhaerere spe- ciebus et amplecti.

Dicit genera et propria in hoc sibi esse consimilia, quod omne genus a suis speciebus numquam recedit. eodem modo et propria. nam si dixeris ‘homo’, cum ipso homine continuo animal nominasti, quod ipsius hominis, id est speciei genus est. at nero etiam si hominem dixeris, eius etiam proprium continuo cum homine nominasti; omnis enim homo risibilis est. ita semper genus et propria suis speciebus inserta et quodammodo conglutinata sunt.

Similiter et genus praedicatur de speciebus et pro- prium de his quae sui participantia sunt.

Et aequaliter, inquit, omnes species eidem generi supponun- tur et ad eas genus illud appellatur, sicut propria ad ea prae- dicantur quae sui participare possunt. namque aequaliter genus animal de homine dicitur et de equo et de boue et de ceteris animantibus, quemadmodnm et risibile, id est proprium, de Hortensio dicitur et Cicerone et de singulis indiuiduis quae sub eadem specie continentur, ad quam speciem proprium, id est risibile, poterit praedicari.

Adhuc commune est ipsis uniuoce praedicari. nam genus [*](4—14] Porph. p. 16, 1—3. 15-24] Porph. p. 16, 3-6. 25 p. 114. 7] Porph. p. 16, 6 s.) [*](3 post est add. sermo FGK, s. l. Sm2 4 inscript. om. F (linea uacua) T; cf. ad p. 102, 7 COMMVNIONE S 5 hoc om. C 6 et] et eas brm amplectar! CPSm1T, ad amplecti s. l. ł tari, sed del. G amplexari r, recte? 7 in om. K conscia P 8 numquam ante a C 13 proprium T 16 hiis F iis K 17 Et om. P, s. l. S 18 ea CPS sicut] Cm2T sic cett. 19 sibi T participari F participantur (om. possunty T 20 animal om. CST alt. et tert. de om. K tert. et quart. de om. C et de boue om. F 24 post risibile repet. proprium GS 25 Adhuc—praedicari om. CP, del. Sm2)

114
de suis speciebus, ut dictum est, uniuoce praedicatur et risi- bile de ea specie cuius est proprium, uniuoce praedicatur : namque et homo est et risibile. porro autem si quis dicat hominem esse animal rationale et mortale et dixerit risibile esse animal rationale et mortale, non errabit. aequaliter igitur et genus de speciebus suis et propria de ea specie cuius sunt propria, uniuoce praedicantur.

Differt autem utrumque, quod genus primum et secundum est proprium. genus enim si ab specie primum est, proprium autem uni tantum speciei adhaeret et eidem aequale est, non est dubium quoniam genus, quod specie maius est, proprio etiam speciei maius sit. nam ut sit risibile, animal prius est. namque ut aliqua species informetur, propriis et differentiis primo erit genus, ubi illa conueniant, sicut frequentius inculcatum est. Accedit etiam quod genus de plurimis spe- ciebas praedicatur. namque genus, id est animal, de pluribus, at uero proprium, id est risibile, de sola tantum hominis specie praedicatur. unde fit ut semper propria de speciebus suis conuer- sim praedicari possint, species autem de generibus numquam. neque enim omne quod animal est, homo est neque omne quod animal est, risibile est. potest enim esse et equus et hinnibile id [*](1 ut dictum est] p. 111, 6 ss. 8—16] Porph. p. 16, 8—10 16—p. 115, 4] Porph. p. 16, 10—14.) [*](1 de] et de S et—praedicatur om. P, del. Sm2 2 eadem FGK 3 nam qui est homo, est Brandt risibile] risible est CK 4 pr. et om. F 5 et] KT edd., om. cett. 6 et om. CK genus post suis F eadem KSm2 8 inscnpt. om. F (linea uacua) Sm1T, in inf. mg. DE GENERE QD prius est et proprium postea Sm2; cf. ad p. 105, 16 10 a FT 12 quoniam in quin mut. Sm2 quo Cm1 13 est] FT est sit (sit del. m2) S sit CGKP ante proprio add. quin FGKP quia CSm1 quod m2 quasi T namque CF risibile sit K 14 nam ST informentur F formetur T 15 conueniant] GKPm2T conueniat S conuenient C conueniet FPm1 16 pluribus T 17 est (del. Pm2) id est PT post pluribus (plurimis F) add. dicitur F, s. l. Sm2 20 praedicari possint] praedicentur FK genere G edd. 21 enim om. CG alt. est om. C)

115
quod animal nominatur. porro autem omne quod est homo, id risibile est et omne quod risibile est, id homo est. possunt autem propria et species sibi ipsa conuerti et conuersim ad se inuicem praedicari. Praeterea omni speciei quie- quid fuerit proprium, omni et soli est. namque risibile et omnibus hominibus est et solius hominis speciei euenit. at uero animal, quod genus est, etsi uni speciei inest, non tamen soli. namque animal omni homini inest, non soli tamen homini, quia inest etiam pecudi et ceteris animantibus. oportet autem hic illa propria intellegere quae magis propria sunt, id est quae integre propria nominantur; quae sunt huiusmodi, ut et uni speciei et omnibus insint. differunt ergo in hoc quoque genera et propria, quod propria et uni speciei et omnibus indiuiduis in ea specie sunt, genera uero omnibus quidem indiuiduis in ea specie sunt sub eodem genere, non tamen uni soli speciei, quoniam genus semper de plurimis praedi- catur. unde fit ut sublata propria non auferant genus, sublatis uero generibus ipsa quoque propria auferan- tur. nam si sustuleris proprium, id est risibile, remanet hinni- bile, remanet natabile. si uero genus sustuleris, simul quoque species sustulisti, si species sustuleris, propria etiam quae sunt speciebus, simul interibunt. itaque sublatis generibus propria sustuleris, sublatis propriis simul genera non auferuntur.

Peractis igitur generum propriorumque differentiis ad gene- rum accidentiumque communitates uel proprietates transitum [*](4—23] Porph. p. 16, 14—18. 24-p. 116, 7] Porph. p. 16, 19-17, 2.) [*](1 id] idem uid. F 3 autem] enim ST ipsa om. F ante sibi K 4 Praeterea om. P 5 omni] et omni edd., fort recte; Porph. p. 16, 15 ■καί ρ,ονψ και άεί 6 soli brm conuenit F 7 uni] omni C 12 sint P 13 alt. et om. F 14 eadem K sunt] nominantur (del. m2) insunt C genera—sunt om. K 15 in ea specie sunt om. CPT tamen s. l. Cm2 16 pluribus FKSa.c. 18 uero] quoque C quoque] uero C auferuntur G 20 natatile FGKSm2 quoque om. K 22 post itaque add. si G 23 auferantur PS auferentur edd. 24 inscript om. F (linca uacua) T; cf. ad p. 102, 7)

116
fecit et unam eorum praedicat communitatem, quae est quod de pluribus praedicantur. namque sicut genus de plurimis speciebus praedicatur, ita etiam separabile accidens uel inseparabile de plurimis speciebus appellatur. dicitur enim et de coruo et de homine Aethiope nigrum et de equo et de [*](p. 41) homine moueri, quod illud est insepa|rabile accidens, illud uero separabile. et quoniam longius a se distant, idcirco unam eorum solam communionem dixit et alias si quae forte essent quaerere supersedit.

[*](10)

Differt autem genus ab accidenti, quod genus ante species est, accidentia uero speciebus posteriora sunt. semper genera super species et his praeiacere et esse maiora superius demonstratum est. namque prius est animal ab homine, atque ideo consumptum animal species quoque consumit, con- sumptae species non interimunt genera. at uero accidens postea necesse est ut sit, quam sunt ipsae species. erit enim prius aliquid cui possit accidere. omne enim accidens praeter illud cui accidit, esse non potest. atque ideo prius erit aliqua res ubi accidat, quam est ipsum accidens. necesse est igitur omne accidens post species inueniatur et magis post indiuidua, quibus principaliter possit accidere. Huc accedit quod generis participantia aequaliter participant, sicut omne genus speciebus suis aequaliter genus est, ut saepius dictum est, [*](10—22] Porph. p. 17,3—6. 14 superius] p. 110, 17 ss. 22—p. 117, 15] Porph. p. 17, 6-10.) [*](2 quod] quae P plurimis T; Porph. p. 16, 20 κατά πλειονων praedicatur GKS nara S 3 pluribus K 4 pluribus K appel- latur] praedicatur FK et om. FGKP 5 quart. de om. CG 6 est illud (illud del. m2) P 9 super dixit P 10 inscript. om. F (linea uacua) Sm1T, SIT om K, DE PROPRIIS GENERIS (-RI S) ET ACCIDENTIS (-TΙ S) PSm2; cf. ad p. 105, 16 11 accidente C genus om. PST 12 posteriora] CGT propria Pa.c. propiora p.c. priora Sm1 inferiora FKSm2 13 genus FGPST species <esse> Brandt maius F 17 sunt] sint F 18 praeter] propter CF 20 ubi] CPST cui FGK; cf. p. 129, 4 accidit PSm1 pr. est om. T post. est del. C 24 sepe KP)

117
et species omnes aequaliter suo generi participant, namque equus et homo aequaliter animalia sunt neque equus homine plus neque homo equo, at uero accidentia non aequa- liter participant, nam cum separabile accidens sit moueri, possunt aliae inter se species eodem accidenti participantes tardius uelociusque moueri. et de inseparabili accidenti eodem modo, est enim ut aliquis nigrioribus oculis sit et alius quam- uis nigris, tamen purpureis, atque ideo et intentionem et remissionem recipit accidens, nam et candidum quod did- tur, et magis et minus dicitur et alia huiusmodi. quare distant haec duo, quod genere quae participant, aequaliter participant, accidenti fortasse non aequaliter, huc accedit quod genera non modo ante indiuidua, sed ante species sunt, accidentia uero non modo post species, sed etiam post indiuidua sunt; ipsis enim principaliter accidunt, ut dictum est. Est etiam dif- ferentia quae iam superius dicta est. nam genus in eo quod quid sit praedicatur, accidens uero in eo quod quale sit aut quomodo se habeat, nam si quid sit Socrates interroges, ‘homo’ atque ‘animal’ respondetur, si uero qualis sit, fortasse ‘caluus’ aut ‘simus’, quae accidentia sunt insepara- bilia. sin uero quomodo se habeat, aut ‘iacet’ respondetur aut ‘sedet’ aut quod aliud faciens contigerit. [*](16 superius] p. 56, 14 ss. 16—22] Porph. p. 17, 10—14.) [*](1 generi suo PST 2 animalia sunt] generi suo participant in eo quod animalia sunt T 3 ante equo add. plus FGK 5 species inter se GP eidem Cm2GK 6 uelociusue S (ue add. m2) uel cicins T accidente CP 8 post tamen add. ita CPS (del. m2) T post purpu- reis add. ut candidius appareant C et remissionem et intentionem C 9 candidus (ras. ex candidius PS) PST magis candidum C quod om. C quid PSm2 10 magis] maius GPS uelocius C et minus om. CPS dicitur om. PT alia] cetera C 11 generi K 12 accidentia FKSm2 15 etiam] enim CF post differentia add. inter genus et accidens C 16 nam—habeat om. P 17 in eo om. C 18 socrates sit F 21 si S quoquo modo F sese GPSm1 22 quod] F quid cctt. edd. <si>quid Brandt facere brm)
118

Ergo quoniam generis ad speciem et differentiam, ad pro- prium et accidens diuisa substantia est, nunc uero posteriora persequitur, sunt autem omnes differentiae uiginti. nam cum quinque res sint et una quaeque ipsarum ad alias quattuor quattuor item differentias habeat, quinquies quaternis uiginti differentiae efficiuntur, nam si genus differt ab specie, proprio, differentia, accidenti, quattuor differentiae fiunt, sin uero species differt a genere, proprio, differentia, accidenti, item quattuor; quae iunctae cum superioribus octo fiunt, et si differentia distat ab specie, proprio, genere, accidenti, aliae quattuor supercre- scunt; quae iunctae cum octo prioribus duodecim faciunt, at uero si proprium differt a genere, specie, differentia et accidenti, aliis quattuor differentiis super duodecim positis omnes sedecim diffe- rentiae fiunt, quodsi accidentis quoque differentias ad quattuor reliqua duxeris, quattuor super sedecim crescentibus uiginti omnes differentiae perficiuntur, quarum ita uiginti sunt, ut ad suffi- cientem doctrinae cumulum decem tantum differentiae nume- rentur. nam quod dictum est genus differre a differentia, specie, proprio et accidenti, quattuor fuere differentiae, si autem dif- ferentiam dicamus differre <ab> specie, proprio et accidenti, super- [*](1—p. 119, 24] Porph. p. 17, 14—18, 9.) [*](1 post quoniam add. substantia, om. post diuisa F ad speciem generis Cm1GKP ad speciem—accidens] a specie et differentia et proprio et accidenti F ad] et T et ad K 2 et om. P uero om. F 8 subsequitur, del. sub C ante sunt add. QVOT SINT DIFFERENTIAE OMNIVM P 4 sint quinque res C quaeque om. CPST ad alias] ab aliis FKSm2 post quattuor add. distet et F edd. distet K 5 item om. Get item K et item quatnor edd. qua- ternis] Cp. c. quaternas a. c. quaterni cett. 6 a F 7 ante accidenti add. et Tbmr quattuor—accidenti (8) om. T fiunt] sunt FK 8 ante accidenti add. et S ante quattuor add. aliae F edd. 9 iuncta G cum om. FT fiant P 10 a FT ante accidenti add. et Tbmr ante aliae add. sin G 11 coniunctae, del. con C superioribus P fiunt CP 14 fiunt in sunt mut. F 15 dixeris KP crescentibus positis T 16 quae brm ita—ut] uiginti FK ita om., post sunt add. quae P 17 numerantur FK 18 a om. T proprio specie F 20 a add. brm, ab Brandt)

119
uacuum est differentiae cum genere differentias commemorare, cum iam prius commemorauerimus, quando generis ad dif- ferentiam differentias diximus, eisdem enim, ut opinor, differt differentia a genere quibus differebat genus a differentia, itaque relinquenda est haec differentia qua distat differentia a genere, quoniam iam superius dicta est, cum diceretur quid genus, distaret a differentia, remanent igitur tres differentiae, quibus [*](p. 42) ipsa differentia ab specie, proprio et accidenti distat, et cum superioris generis ad alia quattuor differentiae fuerint, nunc uero differentiae ad alia tres distantiae uideantur, septem hae distantiae fiunt, at uero species quid a genere distet, iam tunc dictum est, cum dicebatur quid genus distet ab specie, quid autem a differentia discreparet, tunc demonstratum est, cum diceremus in quo differentia ab specie discerneretur, remanent igitur duae speciei, id est cum proprio et accidenti differentiae, quae iunctae cum superioribus septem nouem differentias effi- ciunt. restat igitur una proprii et accidentis differentia quae dicatur, nam quid a genere distet dictum est, cura quid genus distaret a proprio diceretur, porro quid ab specie, dudum dicebatur, cum quid species a proprio differret enumerabatur, porro autem quid a differentia, etiam id dictum est, cum a proprio differentia separaretur.

Sed nunc quemadmodum differentia ab specie, proprio acci- dentique discernatur, uideamus.

[*](3 differentias ante generis F eisdem] Schepss hisdem codd. p iisdem brm ut s. l. C 6 quid] C quod FGPST uel quod quid (sic) K 8 a FT 9 superiores C 10 uero om. C alias CP uidentur F 11 distat P 12 quid] Cm2PS quod Cm1FGT quo K a FP quid] quo FK 13 a om. FKP discrepet C distaret FK 14 dicerem CPSm1 (diceretur m2) T a FT 15 post duae add. differentiae FK id est om. FK, del. et ante speciei s. l. add. Sm2 differentiae om. FK 16 efficiunt] accipiunt P 17 una om. P 18 nam quid] nunquid F a] de CGPSm1T 19 ab om. P s. F post specie add. distaret FK, s. l. Sm2 21 quod C ad differentiam CP 23 discerni- tur CPST)
120

Et est communio differentiae et speciei quod aequaliter species sub se indiuiduis se permittit et aequaliter iudiuidua specie ipsa participant; namque omnes homines aequaliter homines sunt et hominis participatione aeque participant, eodem modo etiam differentia; namque omnes homines aequaliter rationales sunt et rationabilitate, quae est differentia, omnes qui ratione participant, aeque participant. Est etiam alia communitas, quod quemadmodum species numquam deserit ea quorum spe- cies est et quibus superest, sic et differentia numquam ea deserit quae distare ab aliis facit, namque Socrates quoniam sub specie hominis est, numquam ab hominis specie deseritur; semper enim Socrates homo est. at uero differentia Socratem, quoniam Socrates rationalis est, numquam deserit; semper enim Socrates rationale animal est.

Differunt autem inter se species et differentia, quod differentia semper in eo quod quale sit praedica- tur — nam dicitur quale animal sit <Socrates>, ut rationale respondeatur —, species uero in eo quod quid sit praedi- catur; nam dicitur quid sit Socrates, ut homo respondeatur, namque hominis qualitas rationale est, sed non simpliciter, illa enim qualitas pro differentia accipitur, quae ueniens in [*](1—15] Porph. p. 18, 10—14. 16—122, 4] Porph. p. 18, 15—19, 3.) [*](1 inscript, om. F (linea uacua) T; cf. ad p. 102, 7 2 Et om. FK Item (om. Et est] P 3 sub se om. C indiuiduis se permittit] GPT se indiuiduis permittit C indiuidua esse permittit K indiuiduis (-dua m2) semper mitit (sic) S indiuidua* (m er.) semper mittit F speoiei K, alt. i er. GS 6 post namque add. sicut homines omnes aequaliter homines sunt ita T aeque T 7 rationabilitate] FK rationalitate cett. 10 sic et] ita T deserit ea FT 12 deseritur] separatur P 13 homo] et homo GPT differentia in mg. Cm2 socraten C 16 inscript. om. FT, H (i. e. HIC) DE PROPRIIS, cet. om. S; cf. ad p. 105, 16 18 semper om. F 19 Socrates ante quale add. brm, post sit Brandt 20 species—respondeatur om. F 21 respondeatur] dica- tur ST 22 rationale post est C rationabile T)

121
genere speciem constituit et de qualitate substantiali facta est substantialis et specifica differentia, ista igitur talis qualitas differentia nominatur et ea in eo quod quale sit ad hominem praedicatur. Hoc etiam est in eorum differentiis, namque differentia frequenter in pluribus speciebus consi- deratur. differentia enim quadrupes in bouis et in equi et in canis specie est et differentia rationalis hominis et del. species uero numquam aliis nisi solis sub se indiuiduis praeest. num- quam enim alia res homo est nisi quod est indiuiduum, ut est Socrates et Plato et Cicero, unde fit ut sublata differentia species quoque tollatur, nam si sustuleris rationale, hominem sustuleris, si uero sustuleris speciem, differentia manet, nam si sustuleris hominem, rationalis del differentia remanebit. Est uero etiam haec differentia, quod differentia cum alia dif- ferentia iungi potest, ut aliqua ex his species informetur, namque rationalis differentia et mortalis differentia iunctae hominis unius speciem reddiderunt, iunctae uero species num- quam aliquam ex se speciem constituent, si enim iungas hominem boui, nulla ex his species informabitur, sed fortasse dicat quis : asini atque equi coniuuctione mulus nascitur, sed non ita est : namque indiuidui coniunctione natum est aliquid indiuiduum. si autem sic simpliciter speciem ipsam asini atque equi coniungas, nulla ex bis uraquam species consti- tuitur. neque enim si se possunt indiuidua commiscere, idcirco etiam species indiuiduorum in alterutram substantiam transeunt. [*](3 ea om. C 4 etiam] enim F 5 frequenter om. FGK; Porph. p. 18, 19 πολλάχις 6 alt. in om. C tert. in s. l. C 7 speciebus FK speciem (om. eat) P post rationalis add. et inrationalis PS in Engelbrecht post del add. et pecudum P 8 praeest ante aliis G 9 enim om. PS uero T 10 post Cicero add. et richerus K 11 tuleris CGPT rationalem FSa.r. 12 sin FGKP, recte? 13 tuleris CGPS 14 uero om. P etiam om. GK 17 unius hominis ST 18 aliam K speciem ex se F 19 formabitur (in cum mg. desectum) in mg. Cm2 20 dicit G aliquis FGK 21 nam FK indiuiduorum Brandt, add. et indiuidui Engelbrecht aliquod K, recte? 22 si autem] sed iara P istam T 23 species s. l. Cm2 constituetur Sm2 24 enim om. G 25 alterutrum CFa.c.PT)
122
atque ideo constat iunctas species unam speciem non posse componere, quod differentiae iunctae unius speciei constitutiuae sint. His itaque transactis ad differentiae et proprii com- munia ueniamus.