Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Has autem specificas differentias qui de differentiarum definitione tractauerunt, tales esse declarant quibus species a genere abundant. quid autem sit, breuiter explanandum est. controuersia est utrum genus differentias specierum suarum in se habeat an minime, ut puta : animal sub se habet species rationale et inrationale, id est hominem et uerbi gratia equum; rationabilitatem igitur et inrationabilitatem, id est hominis uel equi differentias, quibus a se species sub animali positae differunt, utrum habeat utrasque animal an non habeat. nam si animal, quod genus est, neque rationale neque inrationale est, species quae sub ipso sunt positae, istas differentias non habebunt. nam si genus istas differentias non habebit, unde erunt speciebus differentiae, quibus a se ipsis differunt? sed si quis dicat esse in genere istas differentias, non enim haberent species, nisi prius genus habuisset, aliud maius continget incommodum. nam quoniam aeque sunt species quae sub aliquo genere supponuntur, et aequaliter homo atque equus sub ani- mali genere ponuntur neque homo prius est neque equus, sed uterque aequaliter animati species nominantur. igitur si ra- tionale atque inrationale aequaliter sub eodem genere sunt, [*](5—p. 93, 22] Porph. p. 10, 22—11, 6.) [*](1 et del. Sm2 diuisionibus FGK 3 sunt om. F discrepatio- neque D 7 habundent FG explicandum GKP 8 ante contro- uersia add. in DS 10 ante equum s. l. et S 11 rationalitatem T inrationalitatem T 13 post post. habeat add. quaestio est F scil. questio est s. l. Gm2 14 est genus D post rationale add. est DFKP, ẽ er. uid. C neque inrationale in mg. Dm2 15 est om. DFKP, postea add. T 18 ista D post haberent add. differentias K, post species FG 19 species s. l. Cm2 speciem P habuissent P magis FGP 21 ponuntur D 22 genere om. C 23 animati] DGp.c.(in mg.)K (ros. ex -manti,) P (in ras. m2) T animatae FGa.c.S animalis C nomi- natur C)

93
erunt etiam uno tempore. quodsi uno tempore et genus istas differentias habet, ut genus suapte natura id est animal rationale sit et inrationale, non est dubium quod eadem |res uno tempore [*](p. 33) duas contrarietates in sese substantialiter retineat, quod fieri nequit. quid igitur? dicendum est quoniam genus actu quidem ipso, quod Graeci ενέργειαν uocant, istas differentias non habet, at uero potestate ab his ipsis differentiis. quas in suas spe- cies fundit, non uacat. quid autem sit actus et potestas, castigatius explicandum est. tantum interest actus a potestate, quantum homo ridens ab eo qui ridere possit, non tamen rideat. ille enim agit ipsam rem. ille tantum potest, non etiam agit. sic igitur et animal. namque homo actu ipso rationalis est. semper enim homo rationalis et nihil aliud est; et equus semper inrationalis, et eius inrationabilitas in actu posita est. at uero ipsum animal rationale uel inrationale non ipsum agit neque est in eorum actu positum, sed in potestate. potest enim ex se rationale atque inrationale profundere. quare quo- niam species actu differentias continent, genus uero potestate, species a genere merito differentiis abundare dicuntur, quoniam quod genus potest, id est differentias facere, species non solum possunt, sed etiam agunt; in ipsis enim speciebus positae informataeque sunt.

Est autem alia differentiae definitio talis, quae dicat differentiam esse quae ad plurimas species in eo quod quale sit praedicetur. differentia ad res plurimas dici potest, ut rationale dicitur ad hominem — homo enim rationalis —, dicitur ad deum; deus enim rationalis dicitur, sed non in eo [*](23—p. 94, 6] Porph. p. 11, 7—12.) [*](1 post. uno] in uno K 3 uno] in uno C 6 ένέργϊ'.αν] brm energian CPm2 energiam (-iã GST) FGSp.r. T eraergenciam D (m2, om. m1) Pm1 (merg-) Sa.r. energitim K 8 diffundit K uocat Cm1 9 expla- nandum C 10 qui] quod DGKPS 13 post. eat post rationalia C, om·. post aliud CT 14 inrationalitaa T 15 post. ipaum om. C ipae DS 23 aliae Dm1F talis diffinitio FG 25 post differentia add. enim F 26 post enim add. est FG, post rationalis s. l. Cm2 27 post pr. dicitur add. etiam Cm2)

94
quod quid sit. sed in eo quod quale sit. nam si qualis homo sit interrogetur, rationalis continuo respondetur, qualis deus sit si interroges, rationalem non absurde dixeris. eodem modo etiam inrationabilitas. dicitur enim et ad equum et ad bouem et ad piscem et ad auem, quae omnia si qualia sint inter- rogaueris, inrationabilia praedicantur. bona igitur et recta haec est definitio, id est :

Differentia est quod ad plurimas res specie distan- tes in eo quod quale sit praedicatur.

Et de mortali uero et de aliis differentiis eadem est ratio.

Sequitur locus perdifficilis, sed transferentis obscuritate Victorini magis quam Porphyrii proponentis, qui huiusmodi est. dicit omnem rem quaecumque est corporea, ex materia et forma constare. namque si statuam dicas, constat statua ex aere uerbi gratia et figura illa quam ei suus fictor inposuit, et est materia ex quo facta est aeris, figura uero, id est forma, qua aes ipsum formatum est. nam si hominem formabis ex aere, erit hominis forma, aes uero materia. eodem modo etiam genus. namque genus in modo materiae accipitur, differentia uero in modo formae. etenim quemadmodum quaecumque illa res ex materia et forma consistit, sic etiam omnis species ex genere et differentia. namque genus ita est hominis, ut est statuae aes, differentia uero sic est hominis, ut est forma illa ex qua aes effictum est. nam sicut ex aliqua figura quae ex aeris materia efficta est, cuiuscumque illius species statuae [*](8 s.] Porph. p. 11, 7s. 11—p. 96, 5] Porph. p. 11, 12—17.) [*](1 ait homo GK 3 rationalem] F rationale cett. 4 inrationalitas Dm1 5 et ad piscem om. C 6 inrationalia T 7 alt. est om. G 13 dicit] post rem F dicit enim GT materiali T et] D, om. T uel cett.; an uel seribend.? cf. Bonnet, Lat. de Gréy. de Tours p. 315 15 quam] quod D 16 ante materia add. aeris, om. post est F, ubi ab aeris G qua brm id est om. F 17 formauit CDFPT ante ex add. et CP, ras. in DS 18 modo] modo quo CDT 19 modum GKT 21 et forma] formaque G 23 sic] ita P hominis est FG 24 effec- tum CDm1FGPm1T 25 materie PT (-e) eifecta CFPm1)

95
fit, sic etiam cum in genus, id est in animal uenerit differen- tia, id est rationale, hominis species fingitur. ista igitur sibi proportionaliter sunt. proportio autem est cuiuscumque illius rei similis ad aliquam rem cognatam comparatio, ut puta si duo compares ad quattuor, dupla proportio est, sin uero uiginti ad quadraginta, eadem dupla. sub eadem ergo propor- tione sunt quattuor ad duo, sub quali quadraginta ad uiginti. quod utrique duplex est numerorum comparatio. sic igitur qualis proportio est, id est comparatio materiae et figurae. talis est proportio generis et differentiae, et ista quattuor sibi proportionaliter sunt. eodem enim modo ex materia et figura species cuiuscumque illius fictionis formata est, quemadmodum ex genere uel differentiis species cuiuscumque illius animantis inanimantisue formatur. quod Victorinus scilicet intellexisse minus uidetur. nam quod Porphyrius άνάλογον dixit, id est proportionale, ille sic accepit quasi άλογον diceret, id est inrationale. atque ideo in loco ubi habet hoc modo scriptum :

Omnes namque res ex forma et materia consistunt, ipsa autem forma inrationabilis est, tollendum est inrationabilis est et dicendum proportio- nabilis est. et subterius paululum ubi habet :

Iam omne genus simile materiae est et consistit inrationale, [*](15 άνάλογον] Porph. p. 11, 13. 18 s.] Porph. p. 11, 12 s. 21 (sub- terius)—23] Porph. p. 11, 15.) [*](1 fit] sit CG cum om. CD, s. l. Sm2 post. in om. D ante uenerit add. cum C si s. l. S 2 post hominis add. enim DPm2 etiam m1 3 rei similis illius C 4 cognata C 5 sin] si CDS sint Fa.c. 6 proportiones KSp.c. 8 utraque FG 11 modo enim G 12 species om. FGK cuiusque DGT forma FGK 13 uel] et PT cuiusque Ga.c.PTa.c. animantis inanimantisue] generis F 14 mi- nus intellexisse FP 15 άνάλογον] b 1546 in indice erratorum analogon CFKSm2 analongo m1 anagolon DGPT 16 proportionale] D proportio- naliter CGPST proportionabiliter FK (item 96,2) άλογον] r alogon DFGS agolon uel sim. CKPT 17 habetur FGK scriptum hoc modo DFGKP 18 omnis P constituunt K consistit P 19 autem] enim C inrationalis DT 20 et—eat om. CDPST 21 habetur FGK 23 (et 96,1) inrationabile FKP)

96
tollendum inrationale et ponendum est proportionale, ut sit et consistit proportionaliter. nam quae proportio est figurae ad materiam in efficienda cuiuslibet corporis fictione, [*](p. 34) eadem est proportio diffe|rentiae ad genus in efficienda cuius- libet specie animati atque inanimati.

Sequitur item alia definitio, quae est huiusmodi. dicunt enim esse differentiam quod possit separare quicquid sub eodem genere est, et recte dicunt. nam dum sub eodem genere sit homo atque equus, quia utrumque est animal, cum uenerit rationale uel inrationale, equum atque hominem, quae sub eodem genere sunt, diuidunt atque discernunt. sunt igitur illae differentiae quae possunt res sub eodem genere sepa- rare. Est autem alia definitio : differentiae sunt qui- bus quidque ab alio distat. nam homo atque equus ratio- nali atque inrationali differentia discrepant, cum unum sint quantum ad genus. et hoc est quod dicit :

Differentia est qua differunt singula, quia per se ipsum genus est et illa quae rationabilia sunt, nos scilicet, et illa quae inrationabilia sunt. namque et homo et equus et auis haec omnia genus unum sunt, id est animal. namque animal horum omnium ge- nus est.

Sed si de hoc loco in quo positum est quia per se ipsum [*](6—13] Porph. p. 11, 18—20. 13—16] Porph. p. 11, 21—23. 17— 22] locus Porphyrii p. 11, 21—12, 1 explanatus mutatusque. 23—p. 98, 17] Porph. p. 11, 18—12, 10.) [*](1 tollendum] tollendum est CGKT proportionale est C est proportio- nabile F est om. DΚ 2 consistat CP 3 in—fictione om. P 4 ea P proportio ante est D, om. P 5 specie* (s er.) DS animati atque inanimati] generis F 8 pr. eodem om. CDP, er. S; Porph. p. 11, 19 ότό τ4 αΰτό γένος 9 sit genere FK 10 uel] atque C qui D quod K 13 post definitio add. differentiae C 14 quodque T unum quodque C alia GP 15 discrepat (ante differentia D) DGSm1T sit DST 18 rationalia T 19 scilicet post illa repet. D inrationalia KST et om. FKT 20 haec] et C et haec T unum] suum DSm1T suum sunt uel unum C 23 loco om. F)

97
genus est, mutes et facias ‘quia per se ipsa animalia sunt’, plenior sensus erit — generis enim hic nomine pro animalis abusus est — et erit huiusmodi ordo : ‘differentia est qua dif- ferunt singula, quia per se ipsa animalia sunt et illa quae rationabilia sunt animalia, nos scilicet, et illa quae inrationa- bilia sunt’. quod si sic esset, nullus esset error omnino. nunc uero genus quod ait, pro animalis nomine intellegendum est. item dii atque homines cum utrique rationales sint, mortali- tatis tamen nomine adiecto differunt discrepantque. sic igitur differentia est qua singula differunt, sed hoc non simpliciter, sed illas tantum differentias huiusmodi esse putandum est, quae ad substantiam prosunt et quae ad id quod est et quae- cumque speciei possint esse aliqua pars. quod huiusmodi est. si equus atque homo, quorum utrorumque unum genus est animal, a se differunt rationali atque inrationali qualitate, attamen ista rationabilitas et inrationabilitas in substantia ipsarum specierum est hoc modo. nam neque equus potest esse sine inrationabilitate neque homo sine rationabilitate. atque ideo istae differentiae prosunt ad aliquid esse speciei illi cui fuerint accommodatae et substantiae ipsius partes sunt. nam cum homo ex his differentiis constet, id est ex rationali et mortali, rationale et mortale solum positum pars est substantiae hominis. nam si utraque simul unum hominem faciunt, non est dubium quin ad substantiam hominis efficien- dam una quaeque earum res pars esse uideatur. quare illae [*](1 facies F sint F 2 planior Sm2 edd. 4 quia] FP uel quia K quae CDG qua S, om. eum loco plenior (2)—animalia sunt (4) T 6 error esset G 8 rationabiles Sm2 sunt DPT mortalis Dm1Fa.c. K 9 nomine tamen G discrepanti DPm1 (-tes m2) T 12 prosint FK pr. et om. GKPST 13 speciei] D species cett.; an <substan- tiae> speciei? cf. 16 ss. p. 98, 1.15 possint] F possit GKST, post esse D possunt (post pars) C, om., sed potest post pars P 14 unum om. GP 15 rationabili atque inrationabili T 16 et] atque C 18 in- rationalitate DS rationalitate DG 19 differentiae istae C aliquod D speciei ante esse F specie D 21 post. ex om. CPT 22 mor- tali et rationali ST 23 hominem unum C 25 res earum C esse om. G uidetur F uideatur] hic desinit cod. D)
98
differentiae quaecumque non prosunt ad esse nec partes sub- stantiae cuiuslibet speciei sunt, specificae differentiae dici non habent, quamuis sola hoc una species habeat. nam si homo nauigat, potest dici animal nauigabile, sed nauigare in sub- stantiam hominis non conuertitur. neque enim homo inde sub- sistit, quia nauigat, quamuis hoc nullum aliud animal habere possit, id est nullum possit animal nauigare. eodem modo et esse rhetorem nel grammaticum. has igitur differentias quae ad esse non prosunt, sed tantum artem aliquam scientiamque commemorant, non ponimus specificas esse, quamuis una quae- libet animalis id species habeat. ergo considerandum est, ut quotiens dicimus definitionem differentiae illam, ‘differentiam esse qua differant singula’, illam significari differentiam intel- legamus quae ad aliquid esse prodest et quae est alicuius pars substantiae speciei, illas uero quae ad esse non prosunt, in hoc genere differentiarum, quamuis singulae cuiusque sint, non ponamus.

Sed quoniam de differentia dictum est, de proprio ex- plicemus.—Tunc Fabius : Ut arbitror, consequens est :

Proprium quattuor dicitur modis, dicitur namque proprium quod uni speciei accidit, etiamsi non om- nibus.

Et ego : Quattuor ergo modis propria diuiduntur. est enim proprium quod uni accidit, etsi non omnibus, ut est rhetor [*](p. 35) uel geometer uel grammaticus, haec | uero omnia uni soli speciei, id est homini accidunt, non tamen omnibus. neque [*](20—22] Porph. p. 12, 12—14. 23—p. 100, 5] Porph. p. 12, 14—22.) [*](4 substantia CT 5 non conuertitur] FSm2 conuertitur KSm1 non uertitur CGPT 7 animal possit CFP 9 scientiamue ST 11 ante habeat add. non C 12 differentiam ante illam C, post esse ST 14 prodest esse F 15 illa Sm1T 20 ante Proprium add. inscript. DE PROPRIO CGm2PSpbm, om. Tr, relicto spatio FK pr. dicitur ante quattuor C, post modis P 25 geometer] FGm2KP geometres Cp.c.ST geometros Ca.c.Gm1 26 hominis F non tamen] etsi non P)

99
enim omnes homines grammatici uel rhetores uel geometres sunt, atque ideo uocahitur hoc proprium quod uni sit, etiamsi non omnibus. est item alia proprietas quae est omnibus, etiamsi non soli. nam bipes omni homini accidit, omnis enim homo bipes est, sed non soli hominum speciei accidit, sed etiam auibus. est item tertium proprium quod omni et soli et aliquo tempore accidit, ut est in pubertate pubescere et in senecta canescere. namque et omnibus hominibus euenit et nulli alii speciei nisi soli hominum et aliquo tempore; constitutum enim tempus est uel adolescentibus pubescendi uel senescentibus canescendi. neque enim a sexto anno uel septimo aliquis pube- scit aut a uicesimo canescit, nisi forte aliquid accidit noui. quartum proprium est quod uni speciei accidit et omnibus sub eadem specie indiuiduis et omni tempore. nam risibilem esse hominem et uni speciei solum, id est homini, contingit et omnibus sub eadem specie indiuiduis; omnes enim singuli homines rident et omni tempore. numquam enim tempus fuit ut quicumque ridere non posset. sed risibile dico potestate, non actu. namque etsi non rideat homo, tamen quia ridere potest, risibilis appellatur. et sunt integre et uere propria ista quae et uni et omnibus et omni tempore insunt, namque haec speciebus suis conuerti possunt. si enim dicas : quid est homo? risibile, si : quid est risibile? interroges, homo praedicabis. illa nero alia, bipes uel grammaticus, propria quidem sunt, sed conuerti non possunt. nam grammaticus semper homo, homo uero non semper grammaticus, et e contrario homo [*](1 enim om. GK geometri K 7 ante aliquo add. in P, s. l. Sm2 ut] id CGT senectute CK 8 ad canescere in mg. ł senescere G nam CSm1 9 in aliquo ut 7 10 adolescenti C adulescentibus S 11 ca- nescendi] FKSm2 senescendi CGPSm1T ante a sexto add. a quinto uel F anno om. FK septimo] a septimo FP 12 a om. KS accidat (ante aliquid K) FKSm2 13 accidit speciei K 14 risibile F et Hilgard, qui hominem (15) del. 17 rident] risibiles sunt C 19 actu] in actu G 21 pr. et om. K et omnibus om. C 24 illa—grammaticus (26) in sup. mg. Cm2 bipes] id est bipes C 25 semper homo—homo semper] semper homo est. Sed e contrario homo non semper grammaticus est. Itera homo semper P)
100
semper bipes est, non e contra bipes semper homo est. et hinnibile similiter magis proprium equi est. nam eodem modo haec proprietas ad suam speciem conuerti potest. nam si dicas : quid est equus? hinnibile respondebis, si : quid est hinnibile? equus praedicabitur.

Sed quoniam de propriis dictum est, de accidentibus sequens tractatus habeatur. — Tum Fabius : Definit Porphy- rius accidens si :

Accidens est quod infertur et aufertur sine eius in quo est interitu.

Hoc autem dicere uidetur, illud esse accidens sine quo potest constare illud cui accidit; ut puta si forte casu aliquo cuiquam facies inrubuerit, abscedente rubore inlaesa facies permanebit, sicut eueniente non laesa est. diuidit ergo accidens in separa- bile et in inseparabile. namque separabile accidens est, ut puta si quis sedeat uel ambulet, inseparabile est, ut si dicas cor- uum nigrum, cygnum album; a quibus haec accidentia separari non possunt. nascitur autem huiusmodi dubietas, utrum superior definitio uera sit et omnium accidentium nomen includat. nam quoniam sunt quaedam, ut ipse ait, accidentia insepara- bilia, in his talis definitio uidetur conuenire non posse. nam si separari non possunt, non est in illis uera definitio quae dicit accidens esse quod et inferri et auferri potest sine eius in quo est interitu. nam cum inseparabilia sunt, auferri non possunt. sed haec tam uehemens quaestio soluitur sic, quod haec ipsa definitio de accidentibus facta est potestate, non [*](9 s.] Porph. p. 12, 24 s. 14—p. 101, 16] Porph. p. 12, 25—13, 3.) [*](1 e om. CFP semper bipes C 2 similiter om. C post modo add. (scil. S) quo et risibile GSm2, post proprietas F 4 respondebitur T post hinnibile add. interroges F 7 post habeatur add. DE ACCIDENTI CKPS, om. F (linea uacua) T, ante Accidens (9) add. bm, DE ACCIDENTI. De accidenti porphirius sic definit G Tum Fabius om. CGP post Definit add. igitur C 11 constare potest C 12 cuique T 14 diuiditur brm; Porph. p. 12, 25 διαιρείται 81 εις δύο 18 huiusce modi T 22 quae] qua GK 23 pr. et om. F 24 sint G 25 resoluitur F)

101
actu, et intellegentia, non ueritate, non quia Aethiops et cor- uus colorem amittunt, sed sine isto colore ad intellegentiam nostram possunt subsistere. nam uerum est quoniam Aethiopem aut coruum color niger numquam deserit. sed si quis sub- intellegat colorem istum Aethiopem uel coruum posse amittere, plumarum tantum color in coruo mutabitur et erit auis alba specie et forma corui, si quis hoc intellegat, at uero hominis, id est Aethiopis, amisso nigro colore, erit eius species candida, sicut etiam aliorum hominum. ergo hoc non ideo quia fiat dicitur, sed ideo quia, si posset fieri, huius accidentis suscep- trix substantia non periret, quod ipse hoc modo demonstrat :

Potest autem subintellegi et coruus albus et Aethiops | colorem suum perditurus sine interitu suo [*](p. 36) in quo color fuit.

Nihil enim ad speciem impedit, si Aethiops uel coruus amisso colore in propriae substantiae natura permaneat. Est autem alia definitio, quae est huiusmodi :

Accidens est quod contingit alicui et esse et non esse.

Nam quod in substantiam non conuertitur, id accidens esse dicimus, id est non in substantia insitum, sed extrinsecus ueniens. ergo ea quae contingunt et esse et non esse, ideo accidentia uocata sunt, quoniam in substantiae ratione non accipiuntur, si enim in substantiae ratione ponerentur, numquam non essent, et si non essent, numquam esse possent. nam quoniam uerbi gratia ratio in substantia hominis est, numquam homo esse poterit inrationalis, quoniam inrationabilitas in sub- stantia hominis non est. ex hoc ergo uenit etiam alia defi- [*](12—14] Porph. p. 13, 1—3. 18 s.] Porph. p. 13, 3 s.) [*](2 amittant brm 6 tamen G in] et in K 7 species ex specie K intellegit K 8 erit post species F, om. K ei P 9 aliorum etiam PST hoc om. P hac F fit P 15 ad] et ad CG 20 substantia CFGPT uertitur GPST 21 dicimus] monstratur K exterius G 22 ea] ea ratione F 24 accipiuntur] ueniunt T perueniuntur (sic) P 27 homo om. G irrationabilis edd. irrationalitas P 28 alia] illa K)

102
nitio, accidens esse illud quod neque genus sit neque species neque differentia neque proprium. nam quoniam genus, species, differentia et proprium in substantia sunt et cuiuscumque illius rei substantiam monstrant. idcirco quicquid horum aliquid non fuerit, id accidens merito prae- dicatur.