Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Tunc Fabius : Abundanter haec, inquit, omnia, et de his ipsis rebus frequentius inculcatum est. sed perge ad sequentia.— Faciam, inquam. haec enim, ut arbitror, secuntur :

Ergo decem genera constituit Aristoteles in Praedicamentis quae magis genera sunt, at uero illae quae magis species sunt, semper in plurimo quidem numero sunt, non tamen in infinito. at indiuidua quae sub magis speciebus sunt, infinita sunt semper.

Hoc enim dicere uult quod multo plures species sunt quam genera; habet enim genus sub se plurimas species. et quoniam decem genera rerum omnium prima sunt, species specialis- simae non solum decem sunt, sed plures, non tamen infinitae. indiuidua uero quae sub magis speciebus sunt, infinita sunt et eorum intellegentia nulla umquam capi potest, quae enim | [*](p. 27) infinita sunt, nullo scientiae termino concluduntur. igitur omnis nobis diuisio omnisque scientia a magis generibus per subalterna genera usque ad magis species deducatur; ibi enim consistentes integram superiorum scientiam capere possumus ac retinere. si quis autem indiuidua uelit scientia disciplinaque comprehendere, frustra laborat, sed ita iubemur a magis gene- [*](10—15] Porph. p. 6, 11—13. 20 s.] Porph. p. 6, 16. 22 —p. 76, 5] Porph. p. 6, 13—15.) [*](1 eademque F edd. utrisque Dm1 brm 7 omnia] dicta sunt omnia D 8 ipsis hiis F ad om. DPST 13 non s. l. Dm2 in om. DKP, del. C, s. l. Sm2 16 post enim add. idem C sunt species P 18 omnium rerum FGK specialissimae] principalissimae F 19 post plures add. sunt DT, er. uid. S 23 nobis] a nobis G per ex et Dm2)

76
ribus usque ad magis species per media interualla decurrere, ut specificis differentiis diuidentes subalterna genera a magis generibus usque ad magis species descendamus. specificae autem differentiae sunt quae speciem quamcumque declarant. declaratur autem species differentiis hoc modo. si quis enim dicat substantiam, ut ponat sub substantia corpus, sub corpore animatum corpus, sub animato corpore animal, sub animali rationale, sub rationali mortale, has omnes species, quae sunt substantiae, cum pro differentiis posuerit, hominis scilicet species informabitur. nam corpus animatum ab inanimato corpore differentia est, porro autem animal ab insensibilibus et rationale ab inrationalibus et mortale ab inmortalibus dif- ferentiae sunt. haec igitur omnia cum iunxeris, unam speciem declarabis, id est hominem. nam cum dicis corpus animatum, animal rationale et mortale, quae scilicet differentiae in sub- alterno ordine sibi suppositae sunt, hominem demonstrasti. sunt autem quaedam aliae differentiae, quae tales sunt ac si dicas animal rhetoricum, quod solus homo rhetor esse possit. sed haec differentia non specifica differentia est et substantiam hominis naturamque non perficit, sed tantum artem quandam scientiamque esse commendat. illae igitur in diuisionibus dif- ferentiae speciesque prosunt ex quibus illa quae dicitur magis species informatur, et haec uocatur specifica differentia quae magis speciem possit efficere. ergo cum per haec descensum fuerit ad magis species, relinquenda sunt sub magis speciebus indiuidua nec eorum aliqua scientia requirenda, nam illa non [*](1 interualla media FGK 6 pr. sub om. K, s. l. Dm2Sm2 8 has] et has T 9 pro s. l. DSm2 10 informatur CDST 11 post animal add. sensibile D, s. l. Cm2 12 inrationabilibus CDFS differentiae sunt post inrationalibus T 17 aliae quaedam T 19 differentia est et om. CD, s. l. Sm2, et om. KP substantia CD, add. est CD enim P 21 scientiae KPSm1 scientia qui m2 scientia D esse om. G, er. S 22 speciesque om. K specieique F speciei* (q. er.) S dicitur post magis P, post species F 25 ad] et DS relinquendae DS 26 eorum] eorum est GKP perquirenda T)
77
solum infinita sunt, sed etiam quaecumque in sese continuerint infinita fiunt. rhetorica enim species est, sed cum uenerit in singulos homines, tunc per singulos et infinitos diuisa singula etiam fiet et infinita. si enim omnes quicumque sunt uel fuere numerentur rhetores, nullus umquam huiusce numerationis finis erit, cum praesertim etiam per infinita tempora in futu- rum singuli homines rhetores esse possint.

Hic Fabius : Hoc igitur, inquit, erat quod ait :

Porro autem uel artium uel disciplinarum cum indiuidua per homines singulos esse coeperint. rationem ad percipiendum capere uel habere om- nino non possunt.

Et ego : Hoc, inquam, est quod ‘cum artes uel disciplinae quae in sua specie una ante collecta fuerant, in indiuidua uenerint’, id est per singulos homines in infinitam multitu- dinem innnmerabilemque sese dispertiunt; hoc autem idcirco euenit, quod haec eadem ratio est quam Porphyrius ipse dicere non neglexit. genus enim cum unum sit, plurimarum spe- cierum progenitiuum est; namque sub uno genere plures spe- cies inueniuntur. idcirco species genus illud unde profluunt. in plurima segregant atque dispertiunt. genus autem plurimas colligit res, sicut ipsum a plurimis iterum speciebus diuiditur. namque homo, coruus et equus, quae sunt species, quantum ad animal aequaliter animalia sunt. ita nomen animalis omnes suas species intra se continet. quodsi et in homine animalis [*](9—12] Victorinus uerba Porph. p. 6, 16 τα δέ άπεφα—επιστήμην (cf. supra p. 75, 20 s.) dilatauit. 18—p. 78, 25] cf. Porph. p. 6, 16—23.) [*](1 in] inter T se DPT 2 fiunt] sunt CG 3 etiam singula FGK singularis (om. etiam) C 4 fit CDP et om. FS, s. l. K fuer enumerentur G 5 rhetores numerentur CT 7 possunt FGPa.c. 10 ante indiuidua add. ad P, s. l. S homines om. P, post singulos FGK 13 quod] quia D 14 collectaque DPT fuerint FGK in om. P 15 in om. PT, s. l. S 19 progenitiuum] progenitorum (-arum m2) unum S 20 inueniuntur. idcirco, post add. quoniam edd. 22 res colligit C pluribus DPSm2 item GK iterum speciebus del. Sm2 speciebus om. P 23 nam S 24 post ita add. enim FG hoc K 25 et s. l. Dm2)

78
nomen est et in coruo et in equo, non est dubium quoniam illud genus quod sub se ipsum ea continet, species diuisae inter se diuidant multiplicentque. colligit igitur genus species in se, species uero genus ipsum suapte natura dispertiunt. est igitur genus collectiuum specierum suarum et quodam- modo adunatiuum, species uero diuisiuae generis et quodam- modo multiplicatiuae. igitur quicumque ad magis genera ascendit, omnem specierum multitudinem per genera colligit adunatque. cum uero a magis generibus usque ad magis species decurritur, omnis unitas generum superiorum in mul- tifidas ramosasque species segregabitur. quod autem ait mul- titudo capienda, proinde est ac si diceret ‘multitudo facienda’ est; nam cum diuidis genus in species, easdem species multas esse accipis, quas tu idem fecisti. species [*](p. 28) quoque ab hac generis adunatione ac quodammo|do collec- tione non discrepant. namque et ipsae infinitatem indiuidu- orum ad unam reuocant formam. singulorum enim hominum species, quae est homo, collectiua est hoc modo. ad hominis enim speciem cuncti singuli homines unus homo sumus, id est prima species quae nos continet cohercetque. porro autem ipsa species in nos multos scissa diuiditur. omne enim quod singulum est atque indiuiduum, illud unde nascitur diuidit, omne quod non est singulum atque indiuiduum, sed diuidi potest, non ipsum magis diuidit subteriora quam col- ligit. [*](11 multitudo capienda] Porph. p. 6, 17.) [*](1 dubium eat D quoniam] quin Cm2P 2 ipso Cm2 eas Cm2 3 igitur] itaque FG 4 apte Km2 6 diuisiua DPST et quo- dammodo] CF quodammodo et G quodammodo DKPST 7 multi- plicatiuae] (uel -ue) CDPSm2 (multiuae m1) T multifidae FG multi- plicatiue uel multifide K 10 post omnis add. autem, sed del. C 14 ante fecisti add. in genere C 15 ab] a Sm1 et m2 16 discrepat FGPSm1T infinitam Sm1 19 sumus] sunt T 22 est s. l. Cm2 ante indiuiduum add. non K 23 omnem CK ante indiuiduum add. non FGK 24 non om. F ipsum] per se ipsum FGK supe- riora P)
79

His igitur expeditis constat genus plurimarum esse specierum genus et speciem plurima sub se indiuidua coher- cere. nam si qua sunt subteriora, illa quae sunt superiora dispertiunt et in multitudinem dissipant diuiduntque; quare non est dubium quin superiora semper inferioribus pauciora sunt. praedicamenta uero aliud de alio uel ad se inuicem quae torquentur, hoc modo sunt. omnis enim res alia aut maior erit aut minor aut aequa. omne quod est maius, de minore poterit praedicari; nam cum animal sit maius ab homine, poterit animal de homine praedicari. minus uero de maiore non dicitur. nam quoniam animal est et homo et equus, ad animal hominem si praedicare uolueris, tantum haec con- uenit praedicatio, quantum conuenit animalis partem esse super hominem. age enim, conuerte et dic hoc esse animal quod hominem : quantum igitur pars est animalis, quae hominis speciem contineat, tantum animal homo est. in illis autem aliis partibus animalis quae aliud continent quam est species hominis, hominis appellatio non conuenit. nam si dicas ‘animal hoc est quod homo’, in illa parte in qua equus est animal et coruus, ista talis praedicatio non aptatur atque ideo uni- uersaliter non conuertuntur. nam si dicis ‘omnis homo animal’, uerum est, si dixeris ‘omne animal homo’, falsum est. quodsi maiora de minoribus idcirco praedicantur, quia omne minus in se continent, et minora de maioribus idcirco non praedi- cantur, quia maiora minoris definitionem superuadunt et [*](1—p. 81, 17] Porph. p. 6, 24—7, 12.) [*](1 constitit DPST genus] genus et C et genus brm 3 qua] quae CDK 4 in om. DFG 6 sint edd. ad s. l. ex sub Dm2 7 sunt] fiunt C enim om. CT 9 praedicari poterit P 13 animalis— hominem] CD (animal) PT animal esse hominem FG animale est ho- minem K, in S uerba quantum—conuerte cum sup. mg. desecta 14 esse hoc D hoc om. PT animal esse P 15 pars est om. D est pars CP est om. T 17 continet D 19 quod est K animal—aptatur om. Tbrm, pro quo non erit homo brm 21 post animal add. est CG, s. l. Sm2 22 post animal s. l. est Sm2 25 minorum C)

80
quodammodo exsuperant, non est dubium quin illa quae sunt aequalia, sibi possint ipsa conuerti. aequalia autem illa sunt quae neque minora neque maiora sunt, id est, ut si in quam- libet speciem apponantur, et omni illi speciei adsint et nulli alii; nam omnis homo risibile est et nulla alia species risibili potest proprio nuncupari, atque ideo quoniam aequalia sunt, conuertuntur. dicis enim : quid est homo? risibile; quid est risibile? homo. et item : quid est hinnibile? equus; quid est equus? hinnibile. quodsi semper maiora de minoribus praedi- cantur, superiora necesse est genera esse et omnia subalterna minora fiunt. quodsi subalterna omnia minora sunt, non est dubium quin. si quis per subdiuisionem descendat ad ultimam speciem, quodcumque genus de uicinis sibi praedicabitur, etiam de subalternis. namque substantia habet sibi uicinum ad subteriora genus, ad se uero speciem, quod est corpus; de hoc igitur substantia praedicatur, si quis enim interroget : quid est corpus? dicitur substantia. sub corpore uero est ani- matum corpus et sub eo animal. ergo quoniam substantia idcirco praedicatur de corpore, quia illi est superior, necesse est, quibus corpus superius fuerit, eisdem etiam sit substantia superior. nam si, corpus praedicatur de animato corpore et de animali, praedicabitur etiam substantia de animato corpore et de animali. sic igitur quaecumque superiora fuerint, de subterioribus non solum sibi uicinis, sed etiam longe sub- terioribus praedicantur. nam si maiora sunt his quae sibi uicinae sunt speciebus, multo maiora erunt etiam illis quibus [*](1 quae—illa sunt in mg. Dm2 2 possunt Fa.c.KT 3 post. nec C 5 homo omnis C risibile] risibiles (sic) F risibilis Sm2 7 quid est risibile in mg. Dm2, s. l. Sm2 8 homo in mg. Dm2 iterum D 10 superiora —esse et] superiora genere DS ad superiora genera P subalterno (o in ras. m2) D 11 fiant Dm2 (sunt m1) PSm2 13 praedicabitur repet. ante etiam F, post subalternis G, ubi praedicetur add. brm 15 de hoc—est corpus in mg. Dm2 17 pr. est om. F 20 fuerit superius D sit om. GK 21 corpore] corpus C 22 praedicabitur—de animali om. P, in mg. Dm2 24 uicina D 26 multa Da.c.K)
81
illae uicinae species fuerint ampliores. ergo de quibuscumque species praedicatur, de ipsis praedicabitur et illius speciei genus. nam si species aliqua alicui maior est, multo genus speciei ipsius illa re qua species maior est, maius erit. atque ita ad id praedicabitur, quemadmodum ipsa species antea praedicata est. quod si ita est, non est dubium genus quoque generis illius quod ad illud ad quod species praedicabatur, poterat praedicari, etiam id quoque de eo <ad> quod species et genus speciei praedicabatur, praedicari posse. nam si quis dicat Ciceronem esse hominem, cum animal hominis genus sit, non erit absurdum Ciceronem animal praedicari, et cum animalis ipsius substantia genus sit, non erit inconueniens Ciceronem substantiam praedicari, quoniam quae supersunt, de subterioribus praedicantur et ea quae sub|teriora sunt, si [*](p. 29) qua alia sibi subteriora habeant, illud primum genus habebunt etiam ista subteriora et de his non inconuenienter praedicabi- tur. igitur species de indiuiduo praedicatur ut maius, magis genus uero de omnibus subalternis et de magis specie praedi- catur. aequo enim modo dicitur et corpus substantia et ani- matum corpus substantia et sensibile corpus substantia et rationale animal substantia et mortale substantia et homo substantia, et de ipsis etiam magis genus indiuiduis praedi- catur. potest enim Cicero dici substantia, species uero sola de nullis aliis nisi de indiuiduis praedicatur, ut dictum est, indiuidua autem ipsa de nullo alio praedicantur nisi de ipsis, id est singulis. natura autem indiuiduorum haec est, quod [*](9 ss. (Ciceronem)] Porph. p. 7, 10 ss. (Σωχράτψ) 17—p. 82, 13] Porph. p. 7, 12—27.) [*](1 uicinae speciee om. F fuerunt Fm1K, fuer. ante species GK post ergo add. quoniam D quando FG quandocumque K 3 est maior D 5 ad id ita G ante ea D 6 non est om. F post dubium add. quod GK, s. l. Sm2, quin (quod m2) cum F 7 illud] aliud KSm1T species om. D 8 ad add Engelbrecht et Hilgard quo CF, ras. ex quod GS de quo brm 15 supteriora sibi C 17 de] et de FGKSm2 maius, magis] magis species C 18 uero genus GT subalternis omnibus DP 22 post praedicatur add. ut dictum est FGKSm1, del. m2 26 id est om. FG)
82
proprietates indiuiduorum in solis singulis indiuiduis constant et in nullis aliis transferuntur atque ideo de nullis aliis praedicantur. Ciceronis enim proprietas cuiuslibet modi fuerit. neque in Catonem neque in Brutum neque in Catulum ali- quando conueniet. at uero proprietates hominis quae sunt idem quod est rationale, mortale, <sensibile,> risibile, in pluribus et in omnibus indiuiduis possunt et singulis conuenire. omnis enim homo et singulatim indiuiduus et rationalis est et mortalis et sensibilis et risibilis. atque ideo illa quorum proprietates possunt <in> aliis conuenire, possunt de aliis praedicari, haec autem quorum proprietas in aliis non conuenit, nisi ipsis tantum sin- gulariter, de aliquibus aliis praeter se singulariter praedicari non possunt. Repetendum est igitur quod omne indiuiduum specie continetur, species uero ipsa cohercetur a genere et unum quasi omnium corpus magis genus est et numquam est pars, indiuiduum uero pars semper est, numquam est totum. species autem et pars et totum merito nuncupatur, nam ad genus pars est, ad indiuidua totum; diuidit enim genus, ut dictum est, et indiuidua colligit. sed species pars est alterius, id est generis, totum uero non est partis, sed partium. namque genus unum est et plures species unius rei, id est unius generis species pars est. et quoniam indiuidua plura sunt et infinita sub una specie, quae illa indiuidua col- ligit, species illa non est unius totum, id est non est partis totum, sed plurimorum, id est partium; plures enim partes [*](13—p. 83, 2] Porph. p. 7, 27—8, 3.) [*](1 constant indiuiduis DΡ 2 in s.l. CD 3 proprietatis F proprie- tates KTa.c. fuit CDPST 4 catullum FGKST 5 idem] id est GK id T 6 sensibile add. Engelbrecht 8 singulatim] DS singillatim cett. est om. F et (uel K) sensibilis (add. est F) om. P 9 et risibilis] KP, om. cett. 10 in add. Brandt et T haec] brm horum codd. 11 nisi] nisi in se C non in se T post tantum add. indiuiduis FGK, s. l. Sm2 12 praeter se singulariter om. F se om. K, s. l. Sm2 13 igitur est DPST 16 alt. est ante pars K, post DT 21 et] ad F 22 post. est om. F 24 partis (ex pars,)—indiuiduorum in mg. Dm2)
83
sub ea indiuiduorum sunt, quarum totum species, id est homo appellatur.

Sed de genere et specie sufficienter dictum. et quoniam matutinae salutationes uocant, in futuras noctis uigilias quod est reliquum transferamus.

[*](3—5] Porph. p. 8, 4—6.)[*](3 post dictum add. est CKT (om. et), s. l. Sm2, ante G subscriptio deest in FK; EDITIONIS PRIME COMMENTORV IN ISAGOGAS. EXPL. LIB. I. INCIPIT LIBER SECVNDVS C; EDITIONIS PRIMAE IN ISAGOGAS COMTO(??). LIB. I EXPLICIT. INCIPIT LIB SECVN- DVS. DE DIFFERENTIA. D; EXPLIC EDITIONIS PRIME LIBER PRIMVS. INCIPIT. II. DE DIFFERENTIA. Gp; EDITIONIS PRIME EXpłCIT IN ISAGOGIS. INCIPIT. II. (sic) S; EXPŁ. LIB I. INCIP. II. de differencia. P; subscriptio partim erasa, superest EDITIONIS ΡRΙΜE.... I incip II. T)

Multa nobis a parente natura excelsius quam ceteris animantibus grauia illustriaque concessa sunt. quae nos ita quasi quaedam benigna artifex humanitatis excoluit, ut primum nobis reputandi considerandique animos rationemque concederet, post uero ratione reperta proloquendi conferret usus iussis- setque nos non corporis sensibus a beluis, sed mentis diuini- tate distare. quae cum se sibi adiunxerit et a suae uiuacitate naturae non discesserit, tunc uero sicut ipsa est aeterni generis, ita quoque famam in posteros uitamque gloriae infinitissimis temporibus coaequat. sin uero se prauis libidinibus corporis [*](p. 30) obnoxi|am perdendam corrumpendamque permiserit, naturam corporis sequitur. nam nihil eius uiuacitatis post corpora remanet cui omnis labor et studium de rebus corporis atque in corpus inpensum est. quare annitendum est, ut nos meli- ores curatioresque reddamus, non ea re qua pecudibus nihil distare possumus, sed quo caelestium uirtutum similitudine aeternitatis gloriam factis egregiis dictisque mereamur. sed de his alias, nunc ad propositum reuertar.

[*](inscript. DE DIFFERENTIA add. bm 2 nobis] tam nobis DT excelsius om. DPT (recte? fort. add., quia uerba nobis—anim. com- paratiuo egere uidebantur), s. l. Sm2 5 considerandique om., post concederet add. et considerandi F animos considerandique rationem G 6 referret F usus iussissetque] GK iussissetque T iussitque D iussit sed quae Sm1 usus sed quae CPSm2 usus sed quae natura F 8 ante distare add. concessit F, post C, docet P quae cum se sibi] DGPT cum se sibi C quam cum sibi F quam sibi K quecumque* sibi Sm1 quam* sibi cum m2 9 uero om. CF, er. S 10 in infinitissimis G infinitis Pm1 11 si K se om. G paruis Cm1Sm1 12 ante perden- dam add. mens se FG mense K, post s. l. se Sm2 13 eius om. P uiuacitatis eius FGK corpore Cm1 14 cuius DFGPT 15 nitendum S 16 accuratioresque FGSm2 acucioresque K 17 possimus FGKP)
85

Cum igitur alterius noctis consueta lucubratio uigiliaeque uenissent, credo hesternae rationis subtilitate captus uel qua ipse est cupiditate discendi audiendique studio uigilantius quam umquam surrexerat, Fabius ad me perrexit. qui post- quam consalutatus sequentis a me operis promissam con- tinuationem reposceret, Faciam, inquam, non inuitus, quippe cum nec mihi sit in uita quicquam melius agere et tu hanc mihi iucunditatem studio tuo augeas, quod mihi perquam gratissimum est. placuit igitur ut, quoniam hesterna dissertio speciem explicuerat, alterius expositionis principium de sequenti differentia sumeretur. — Hic Fabius : Uberrime. inquit, a te hesternis uigiliis de generibus et speciebus expositum est. sed, ut dici audio, subtilior de differentiis tenuiorque tractatus est. — Non. inquam, inmerito. nam uarie acceptae differentiae uarias habebunt etiam potestates. erunt namque alias genera, alias species, alias uero differentiae. sed hoc postea demonstra- bitur, nunc uero ita, ut arbitror, textus est :

Omnis differentia et communiter et proprie et magis proprie dicitur.

Differentiam quoque multis modis appellari designat. dicit autem tribus his modis fieri differentiam, cum aut communes sunt aut propriae aut magis propriae. communes sunt quibus omnes aut ab aliis differimus aut a nobis ipsis. nam sedere uel ambulare uel stare differentia est; nam si tu ambules, ego uero sedeam, in situ ipso atque ambulatione differimus. et item ego cum nunc sedeo, postea uero si ambulem, com- muni a me ipso differentia discrepabo. propriae uero sunt [*](18 s.] Porph. p. 8, 8. 22—p. 86, 7] Porph. p. 8, 8—17, 8—17.) [*](2 qua ipse est om. F qua et est er. S ipsa (sic etiam K) ex ipse in ras. Sm2 4 numquam GKSm2 q m1 5 resalutatus T sequentiam mei (me C) Cm2T continuationemque C 7 melius] iocundius uel melius G 8 iucunditatem] T iocunditatem cett. 9 dissertatio m 1860 10 expli- cauerat K 14 uariae CDF 16 pr. alias in mg. Cm2 17 ita om. DK 19 magis] maxime Dm1S; Porph. p. 8, 8 ιδιαίτατα, sed cf. magis infra 22. 86, 4. 9. al. 21 aut..aut] autem.. et D 25 ipso om. F 26 nunc s. l. Dm2)

86
quae unius cuiusque indiuidui formam aliqua naturali proprie- tate depingunt, ut si quis sit caecis oculis uel crispo capillo; etenim propria unius cuiusque singuli hominis sunt quoquo modo ista nascuntur. magis propriae sunt quae in substantia ipsa permanent et totam speciem differentia descriptioneque permutant, ut est rationalis uel mortalis hominis differen- tia. harum autem communes et propriae differentiae sub eadem specie singulos a se faciunt discrepare, illa propriis differentiis, illa communibus, magis propriae uero totam natu- ram cuiuslibet speciei substantiamque permutant et ab aliis speciebus segregant atque disiungunt. harum ergo communes et propriae differentiae, quoniam speciem non permutant, sed formam quodammodo et habitudinem solam faciunt discrepare, alteratum facere dicuntur, id est non integrum alterum facere, id est non integre permutare, sed quodammodo discrepantiam distantiamque faciunt, atque ideo non uocantur alterum facien- tes, id est permutantes, sed magis alteratum, id est non integrum alterum facientes. illa uero tertia, id est magis pro- pria, quoniam substantialis est et ipsius speciei inserta naturae, alterum facit. nam quoniam homo atque equus quantum ad quod animalia erant, una illis erat substantia, ueniens ratio- nale disgregauit omnino speciem et funditus alteram fecit. ergo communes et propriae differentiae alteratum facientes uocantur, magis propriae alterum facientes. constat igitur dif- ferentiarum alias facere alterum, alias alteratum. illae quae faciunt alterum, substantiales sunt et omnes naturam speciem- [*](7—p. 87, 17] Porph. p. 8, 17—9, 6.) [*](2 caecis] caesiis edd. (Porph. p. 8, 14 γλοοχότης), sed cf. infra p. 88, 6. 91, 12 3 singuli] indiuidui K hominis sunt om. T quoque T 4 modo om. CDPT istae F propria G 7 horum DFGKPS 10 substantiam D 17 non s. l. Cm2 18 alteratum Dm1 proprie PT propriae S 20 atque] et D 21 ante quod add. id FGK, s. l. Sm2 24 ante propriae add. autem P, post FGK 25 post. alias om. F, s. l. K illae] illae uero C 26 ante substantiales add. quae CDPS (del. m2) T omnem P post omnes add. quae C)
87
que permutant et specificae praedicantur; ualent enim quam- libet speciem constituere et ab aliis omnibus segregare et eius formam naturamque componere. nam si dicas mortale et rationale differentias et eas animali supponas, non est dubium quin hominis speciem facias et speciei huius sint perfectrices. atque ideo specificae nominantur, quod et permutant naturam et ipsam substantiam cuiuslibet illius speciei constituunt. illae uero aliae nihil aliud efficiunt nisi alteratum, quippe cum aut proprietate quadam formae alius distet ab alio | aut [*](p. 31) aliqua habitudine et dispositione aliquid faciendi. illa igitur magis propria differentia, quam specificam nominamus, sola poterit in generis diuisione congruere. etenim ceterae nihil ad substantiam, sed ad quandam quodammodo eiusdem simili- tudinis discrepantiam distantiamque ponuntur. nihil enim in illis praeter alteritatem solam reperire queas, quippe quae non constituunt species, sed constitutas iam et effectas magis propriis suis qualitatibus ipsae discriminant.

Quod autem dicit :

Repetenti nunc a superioribus dicendum est differentiarum alias esse separabiles, alias in- separabiles, hoc est quod hic nunc diuisio alia rursus assumitur. nam cum prius differentiam in tribus partibus separaret et postea tres illas in duarum tantum numerum quantitatemque colligeret, ut alias alterum facientes esse diceret, alias alterantes, ipsarum rursus trium tertia sumitur facienda diuisio. dicit enim alias [*](19—21] Porph. p. 9, 7 s. 22—p. 89, 19] Porph. p. 9, 8—23.) [*](1 et om. CPT, s. l. Sm2 specificales G specificale Sm1 5 eius Dm1 hae T sunt CGT 7 substantiam] sub F illius post speciei P alius brm 9 aliud Pm1 distat G 10 habitudinem F 11 magis| maxime S 12 diuisionem DFT 15 solum CPm1ST 17 ipse discrimina- uit G 19 a s.l.K, in ras. S est in mg. Pm2, om. CDT 20 in- separabiles] esse inseparabiles DGP 22 alia diuisio CST 25 in mg. figura quaedam res explicatas inlustrans est in C 26 rursum P di- citur DPT dicuntur S)

88
esse separabiles, alias uero inseparabiles, et sicut in priore diuisione alteratum facientes duae fuerant communes et pro- priae. sola uero magis propria remanserat quae alterum faciebat, eodem nunc etiam modo in separabilibus et in inseparabilibus communis tantum separabilis differentia est, aliae uero dif- ferentiae utraeque, ut caecitas oculorum uel flaua caesaries uel corporis proceritas, quae sunt propriae differentiae, uel certe rationabilitas uel mortalitas. quae sunt magis propriae differentiae, possunt numquam ab hominis specie segregari. sedere uero uel currere, quae communes sunt, separantur a singulis et item rursus adduntur, earum uero quae sunt inse- parabiles, aliae per se ueniunt, aliae uero per accidens. et illae quae per se ueniunt, a magis propriis manant, illae quae per accidens, a solis propriis effunduntur. et inseparabile acci- dens est quicquid per inseparabilem propriam differentia unim cuique speciei contigerit. sed quamquam propria et magis propria inseparabiles differentiae sint, numquam tamen illam superiorem formam naturamque commutant. nam magis propria semper alterum, propria uero solum semper efficit alteratum. huc accedit quod inseparabiles propriae possunt alicui plus minusue contingere, inseparabiles magis propriae nec cumulis intentionis augentur nec imminutione decrescunt. potest enim alius procerior, alius fuscior, deductioribus alius capillis, alius [*](1 uero om. T 2 fuerunt DF 3 remaneret T 4 etiam nunc C post. in om. FK 5 separabilis—utraeque] (differentia om) G separabilis differentia est. Differentiae uero utraeque F separabilis. Aliae nero dif- ferende proprie et magis propria utreque K separabilis differentiae, sui ille uero (s. i. u. om. D) utraeque DT separabilis. differentias uero utreque (as in ras. uero s. l. utreque del. m2) S separabilis differentia est. Reli- quae C separabiles differenciae sunt. Propriae uero et magis propriae utraeque inseparabiles sunt. Neque enim P 6 ut om. DPT, s. l. Sm2, id est C caecitatem (uel ce-) DFPST oculorum om. C fiauam caesariem (uel ce-) DFPST 7 proceritas] C proprietas GK proprie- tatem DFPST 8 rationabilitatem uel mortalitatem DFPST 9 possimus umquam Sm1T possumus numquam Sm2 segregare DPm1ST 15 se- parabilem D 16 propriae et magis propriae FGS 17 sunt DPa.c. (ras. corr.) 19 uero om. CST 20 quod] quoniam F)
89
flauioribus nasci, quae sunt inseparabiles propriae differentiae, at uero magis propria, id est rationale, neque plus neque minus admittit. omnes enim homines in eo quod homines sunt, aequaliter sunt rationales atque mortales. nam si genus alicui plus minusue esse posset genus, possent etiam differentiae uel intentione crescere uel remissione decrescere. nam quo- niam animal non est plus homini quam equo neque equo quam ceteris, et aequaliter subiectis omnibus genus est. sic specierum differentiae quas specificas appellamus, maius minusue non capiunt. nam si animal rationale mortale hominis definitio est et hominum nihilo minus singulorum, non est dubium quin haec definitio ad omnes homines singulos aequa- liter semper aptetur et nulli neque plus neque minus con- ueniat. quod si ita est, partes quoque totius definitionis, quae sunt differentiae, tales erunt, ut nulli neque plus neque minus, sed aequaliter semper et conuenienter aptentur. partes autem huius definitionis sunt rationale et mortale. rationale igitur et mortale, quae sunt magis propriae differentiae, plus minusue non capiunt.

Ab hac igitur, id est separabilium inseparabiliumque differentiarum diuisione tribus modis differentias speculamur. nam aut separabiles sunt aut inseparabiles, inseparabilium uero aut per se ueniunt aut per accidens. quae per se ueniunt, aliae sunt quae genus diuidunt, aliae quae speciem informant atque constituunt. sed de superioribus prius dictum est, nunc autem de his quae genus diuidunt et speciem constituunt, disseramus. omnis quaecumque fit generum diuisio in species, si earum specierum alia subdiuisio fiat et a magis generibus [*](20—p. 92, 4] Porph. p. 9, 23—10, 21.) [*](3 enim om. D 4 post. sunt om. KSm1, post mortales s. l. m2 atque] et D 5 alicuius FPSm2 posset] Sm2 possit cett. possint T 11 et om. K, s. l. Sm2 singulorum nihilo minus D 17 pr. et om. K, s. 1. DSm2 20 id est] CT id est et cett. 22 inseparabilium] inseparabiles CP 25 prius om. G plus D 26 et] uel CDP con- stituunt] informant T 27 sit G)

90
per subalterna genera usque ad magis species decurratur, gemina in his erit duplexque diuisio. namque si contrarias specierum differentias respicias. generum est diuisio, si sub- alternorum generum, fit specierum constitutio. si enim genus [*](p. 32) diuidamus id est sub|stantiam, ut iam speciei disputatione diuisa est, et sit substantia, post substantiam animatum corpus et inanimatum, sub animato corpore sensibile et insensibile, sub sensibili, id est animali, rationale uel inrationale, sub rationali mortale uel inmortale, hae igitur differentiae eaedem species sunt, si contra se ipsas in diuisione respiciantur. et diuidunt genus hoc modo. nam quoniam sub substantia ani- matum corpus et inanimatum posuimus, si animatum corpus contra inanimatum respicias, substantiam diuisisti. si uero subalterna genera in ipsis differentiis aspicias, speciem con- stitues. nam si animatum corpus et quod sub ipso est sensi- bile corpus aspexeris, animal respexisti. item si rationalem differentiam contra inrationalem acceperis, genus quod est utrorumque, id est animal diuisisti. si uero sub eodem ordine rationalem differentiam et mortalem accipias, hominis sine dubio speciem demonstrasti. ita hae differentiae alio modo acceptae fiunt generis diuisibiles, id est genera diuidentes, alio uero modo fiunt constitutiuae specierum, id est quae species declarent atque constituant. nam si contrarias dif- ferentias respexeris, diuides genus, si uero subalternas, spe- [*](5 speciei disputatione] p. 70, 19 ss.) [*](1 per om. DS 3 si s. l. Sm2 5 speciei] in speciei brm 6 sit] sicut D (ex ut m2) S (cut er.) T post substantiam add. corporeum et incorporeum. post corporeum F 8 sub s. l. Dm2 uel] et FG 9 uel] et GK haec DKP eidem P 11 diuidant FGK sub om. KT, s. l. DSm2 substantiam KSm1 substantia—respicias] substantia corporeum et incorporeum. post corpus enim animatum et inanimatum posuimus si corporeum contra incorporeum respicias F corpus animatum C 14 constituisti FGK 16 respexisti] respexeris P post si s. l. sub Sm2 17 post inrationalem add. differentiam CKPST 18 utrarumque P 19 post mortalem add. differentiam CPST aspicias S 20 haec P 24 diuidis GP)
91
ciem constitues. differentiarum igitur uis et separabilium et inseparabilium ceteras tres res, id est genus, speciem acci- densque sic retinet, ut permutata comparatione per haec eadem ipsa etiam permutentur. nam rationale et mortale differentias si contra inrationale et inmortale respexeris, diuisibiles sunt et generis differentiae, sin uero idem ipsum rationale et mor- tale ad superiora comparaueris, species erunt eius quod eas continet animalis. si uero rationale atque mortale ad subrectum hominem consideres, genera eius constitutiuasque differentias contemplabere. at uero de illis aliis inseparabilibus. id est propriis, cadunt differentiae inseparabilis accidentis. insepara- bile namque est accidens caecitas oculorum et nasi curuitas et alia huiusce modi. et idem de separabilibus accidentibus, id est de communibus. separabile namque est accidens uigi- lare, dormire et currere uel sedere. quod autem dicit :

Sic igitur composita sit super omnia substantia et sint eius differentiae diuisibiles animatum et inanimatum, contrarias differentias in species monstrat. quod autem dicit :

Haec differentia animata atque sensibilis soci- ata substantiae perficiet animal, constitutiuas specierum differentias monstrat. sic igitur uariis modis acceptae uarias uirtutes formasque sortitae sunt. sed et diuisibiles et constituturae utraeque specificae nominantur [*](16—18] Porph. p. 10, 14 s. 20 s.] Porph. p. 10, 16 s.) [*](1 pr. et om. C, del. Pm2 2 atque accidens T 3 eonpactione F 4 etiam om. F, ante ipsa T differentias—et mortale (6) in mg. Dm2 5 contra] et S 6 et generis differentiae om. C 8 atque] et C 9 con- stituasque Dm1Pm1 10 contemplare DPm1 12 est namque FG est er., post accidens s. l. Sm2 13 huius DS idem] idem fit FGK de ex in Dm2 14 id est] idem C communionibus D accidens est CK 15 et om. FG uel] et FG 16 sic om. F si Sm2 20 dif- ferentiarum DPT differentia id est C 21 substantia DT sub substan- tiae S ad substantiam C perficiet] F perficietur GK perficit CP perfici*t D perficiat ST 22 speciei D specie (-e P) PS igitur] ergo T 23 uarias uarietates, in mg. corr. F)

92
et in diuisione generum definitionibusque solae sunt utiles, ceterae uero inseparabiles per accidens inutiles, et multo magis illae sunt inutiles quae separabili differentia discretioneque formatae sunt.